Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

241쪽

w6 PEτRI Vrae Tollit rem non sine causa in hoc loco acumen ingenii ipsius desiderari potuisie. Ecce autem postridie quidam ex iis,

qui me audiunt,ad me veniunt,& cum tabellis quidem, ut Cicero ait, obsignatis ; qui docent, tibi longe aliter de hac re videri rasseruntq; epistolam quandam tuam versibus scriptam,in qua manifesto contra me stas. Cohorrui

igitur subito atque animo concidi, postquam vidi mihi

tecum rem suturam, quem nulla in re aduersarium me

habiturum umquam putaui :&a cuius iudicio, si id ELsem,numquam discrepasiem. Magna est autem auctoritas tua merito apud nos: atque id &sua sponte ipsi sa-ciunt, Vt probent, atque admirentur doctrinam, & ele gantiam ingenii tui,& meis etiam asii duis vocib. ad hoc

incitantur. Quare quomodo me geram in hac re, non facile mecum statuere possiim: atque id, quia veritatem huius rei non perspicio: neque enim metuerem opinionem meam condemnare, & palam me in errore versa tum confiteri. Decreui igitur te huius quaestionis iudicem sumere,atq; ita tibi omnem rem examinandam tradere : ut quum tu rursus,ipsa diligenter ponderam,ost das te in illa tua vetere sententia perdurare : pollicear prorsus me ita quoque firmiter crediturum: & omnia, quae contra sacere videntur,argumenta nullius ponderis existimaturum. Vale,& me,quod iam pridem fecisti,ama. Florentia Idib.Decemb. MD LVI.

242쪽

Series chartarum

- .. a

Omnes sunt Duerniones. Florentis apud haeredes Ber nardi Iuniae.

Anno Domini MDLXIIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION