Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

hii sententia, qui potestatem omnem , ac summum imperii ius ex sola vi, vel potentiorum impetu oriri posse putavit. Cum enim hominem solo utilitatis amore dirigi, 'el impelli posse censeret , omnibusque jus in omnia concederet, perenne, a sempiternum bellum inde suturum asseruit, quoa aliter dirimi, sive componi non posset, quam si debiliores potentioribus cederent, eorumque imis perio se submitterent. Quod si deinde debiliores additis, comparatisque viribus potentiori resistere possent, ipso naturae jure, vel ingenito utilitatis

amore, bellum instaurare, proprioque commodis consulere; ac imperium recipere tenerentur.

Quinetiam imperium ipsum , aut potestatem , quat super homines in Deo reperitur,ex sola Dei potentia , vel hominum debilitate ita repetendam esse deis finit , ut si homines Deo iubenti, ac imperanti resistere , vel reluctari possient, ipsi obedire minime tenerentur sa). Hobbio vero Aristoteles ipse bὶ , Plato e) , aliique praeluxerunt fdJ , qui debiliorem, imperitum, vilioremque nobiliori, doctiori, fortiorique cedere, subesse, ac parere debere putarunt. VII. Quaecumque tamen Philosophorum authois ritas afferatur, fieri certe non poterit, quin haec sententia absurda maxime , civium societati, tranquillitati Reipublicae, sanctissimae hominis naturae , rationis lumini contraria , ac perniciosa meri eo existimetur . Nee enim uti inter pecudes, sic

.nter homines lex naturae potestatem , , imperium Ualentioribus dedit se) ; sed auctoritas omnis , ac

imperium ex sola fiexibili, ac libera hominum vo-Iuntate repeti potest, quam majoris, uberiorisque

502쪽

utilitatis , & pacis amore homines ipsi in populum,

Primores, aut Principes transferre possunt, ut superius ostendimus. VIII. Exinde vero facile apparet, quod tria

imperii , sive publicae potestatis , sive regiminis genera distingui possunt. Si enim ius, & authoritas universo populo, vel multitudini conferatur, Democratia, sive populi dominium vocatur; si pauetoribus tantummodo , honoratioribus , vel optimatibus tribuatur , OIuarchia , Timocratia , vel Aristoerati a ; si denique uni tantum homini , veluti supremo capiti concedatur, Monarebia . Quin etiam potestas ipsa , quae uni conceditur, diversa esse itet ; ut si viro concessa fuerit, Androeratia; si foeminae, Gynaco-eratia ; si ita potestas illa , vel imperium uni tribuatur, ut in ipsius liberos haereditario ve- Iuli j ure transire debeat , hareditarium imperium vocatur ; sin vero Rex quilibet in alterius defuncti locum eligi debeat, electivum dicitur; quae singula imperii genera apud varias nationes floruisse, & adhuc florere conspicimus . IX. Quaenam vero publicae potestatis , regiis minis ; ac imperii forma nobilior, utilior, alisque praestantior haberi debeat, fuse a Iurisconsultis , Politicis, atque Philosophis omnibus,& acerrime disputatur . Quo tamen loco pi Tosque non ex ipsis naturae legibus , Vel comis

muni gentium jure , sed privato potius patriae more, & affectibus impelli conspicimus, ut illud imperii genus caeteris omnibus eXcellere arbitrentur , quod in patria florere viderint , ut etiam accurate a Pulandorfio , aliisque plurimis est observatum. Plerique tamen in hoc mirifice Conspirant, ut Monarchiam Democratiae , vel

Ari cratiae; virile imperium muliebri; haere

503쪽

ditarIum eleetivo anteponant. Quamvis enim in singulis imperii generibus vitia , vel incommoda offendi soleant, quibus iustitia , publica tranquillitas, Civium Lelicitas, imperii denique sive Reipublicae majestas minui, violari, vel inis fici solet, minora tamen, ac leviora certe diis cuntur illa, quae in Monarchico, Androcratico , ac haereditario regimine , vel imperio reperiuntur. Sed haec primoribus solum labiis delibasse susticiat . Qui plura desiderat Grotium, Horis nium, Hobbium , Pusendorfium adire poterit, qui singula suse, erudith, accuratissimeque sunt prosequuti. X. Quaecumque tamen imperii forma sit a Maioribus instituta, illa a Civibus omnibus a curate, religi OSeque servari, custodiri, omnibusque viribus defendi debet; non modo quod sine summo perduellionis scellere, illa contemni . violarique non possit; verum etiam qu bd imperii mutationes sine maximo civium sanguine, fraudibus, atque Reipublicae detrimento fieri . vel obtineri non possint, ut innumeris, clarissimisque exemplis erudimur. Prudentis itaque &honestis Civis ossicium erit Patriam , vel Principem ipsu in sincero amore , sive benevolentia

complecti; ipsi is imperio , legibus, ministris humiliter obsequi, omnium animos eximia charitate , munificentia, morum suavitate , justitia , virtutibus omnibus promereri; ingenio, sole tia , liberalibus artibus, fide, prudentia, familiae cura, solicita liberorum educatione, pietate, religione caeteris praefulgere; publicis honoribus, ac dignitatibus, quibus imparem esse se

noverit, abhorrere, promeritas tamen, ac ultro

oblatas sedulo, diligenter, fideliter gererra;

504쪽

eommuni denique Civium, & Principis salutI,

aullitati, libertati, ves incolumitati , in secundis, adversisque rebus cori silio , viribus, opibus diligenter consulere ; atque ubi vel iniuncti muneris debitum, ves gravis calamitas poethulavexit, honores, fortunas, liberos, vitamque ipsam

dulci, ac decora morte constanter effundere .XI. Quod si postremo loco de communibus etiam Principum muneribus, ac ossiciis aliqua veluti coronidis loco attexenda sint, id non sine

maxima certe verecundia, moderatione, ac veneratione , qua decet maxima , fieri debere intel- Iigimus. Ut enim praeclare inquit Plinius, pra-sipere qualis esse debeat Princeps pulchrum qui dem , sed onerosum , ae prope superbum est : Iaudaisare ver 3 optimum Principem , ac per hoe posteris ve- Iut e specula lumen , quod sequantur , OHendere , idem utilitatis habet , arrogantia nihil sa). Id

unum itaque innuisse juverit, quod pulcherrimus

virtutum omnium splendor in Principe requiritur, quibus apud subditos mirifice commendari, ipsorumque animos eXemplo potius, quam legibus, ac minis ad honestatem impellere, & eκcitare possit. Religio in primis requiritur, qua Deum, ac divina omnia, templa, Sacerdotes, eo, quo par est honore , ac reverentia complectatur ; qua a Deo, cujus in terris vices gerit, & quem unum judicem formidat, pares eximio muneri vi res exoret; qua a vitam, sinceramque Religionem perditorum hominum fraudibus, consiliis , novi Lque doctrinis violari non patiatur. Pietas deinde, qua Cives omnes sibi divinitus creditos amore , ac benevolentia propemodum paterna complectatur, ut miro quodam amoris, ac majestatis foedere simul amet diei Pater , atque Princeps. Iustitia ,

505쪽

DISP. IV. CAP. V. 4's qua debitas iniquis paenas, honestis, trieritisque

viris merce dcm , ac honores aequa lance distribuat. Fortitudo , ne prosperis rebus insolescat, in adversis animo concidat, sed omnia tranquillo , conis stantique pectore a grediatur. Clementia Dirtus Principibus dignissma , humanitas, mansuetudo, quibus se sacilem, mitem, benignum exhibeat, omni uinque amorem sibi conciliet. Temperantia, modestia , sobrietas, quibus animi alia stibus mois deretur ; cumque se humanis legibus solutum no-' verit , legibus tamen obtemperet. Liberalitas, ac beneficentia , quibus ex amantissimi Principis snu gratias , honores, & opes veluti ex uberrimo fonte, scrvatis justitiae, vel honestatis legibus, manare sinat. Sapientia, qua bonarum artium studia, eisque deditos homines impense diligat, so- vere, impellere , opibus, & hotioribus augere svelit; imperii fines, vicissitudines, vires, finitiis

mos populos , commercia , munimenta , commo

da , leges omnes, indolem, mores accuratissima inquirat. Prudentia denique, solicitudo, ac vigilantia , quibus in belli , pacisque negotiis alais

criter , ac Leliciter gerendis ingenuos administros , consiliarios, iudices eligere possit, ipsorumqueis monitis, atque consiliis facilem, flexibilemque praebere se velit, ab infidis assentatorum laudibus, ac lenociniis veluti Principum peste , plurimum caveat; omnia demum ad Civium salutem , faustitatemque dirigat; cumque se publici boni. tranquillitatis, ac felicitatis amore liberis populorum suffragiis elechum noverit, omnibus iningenii viribus enitatur, ut populorum votis, suscepto muneri, ac majestati respondeat. XII. Dum vero singula , vel nobiliora certh saeis

licis, optimi, praestantissimique Principis munera, officia, sive virtutes expono, non aliud cerinth

506쪽

ETRICIE DIS P. IV. CAP. V

D mihi vividi sts animo, vel oculis obversatur. quam eximius ille virtutum splendor, qui Te, CLEMENS PONTIFEX MAXIME , ad ' su premae hujus, divinaeque propemodum Dignitatis

gloriam evexit. Praeclaris enim animi tui doti

bus, Sapientia in primis, AEquitate, Clementia, Liberalitate, ac Magnificentia non modo Civium, Populorumque amorem Tibi mirificEconciliasti; sed illud etiam faeliciter effecisti , ut optimi, persectissimique Patris, ac Principis ima ginem in Te uno mirifice expressam jucundissimEContemplemur. Patere itaque , ut quemadmodum Institutiones istae, quas auspiciis, & imperio tuo erudiendis Adolescentibus adornavi, veluti perenne obiequii in Te mei, gratique animi mois Numentum extare debuerant; ita quoque viri autum tuarum gloriam, dignamque Principe mais aestatem humiliter testari possint: si sicuti studiis hisce meis ex amplissimae Dignitatis tuae lumine maximus, immensusque splendor accedit, e X.juiscundissima quoque, ac immortali virtutum tuarum recordatione Adolescentes ipsi ad Sapientiae, Honestatis, ac Virtutum omnium amorem .sa liciter incendantur. 'INIS.

opus illud in prima editione Clemens XII. P. o. Μ- fuerat inscriptum . Diuitiaco Cooste

ra ,

SEARCH

MENU NAVIGATION