Jac. Philippi Tomasini De tesseris hospitalitatis liber singularis, : in quo jus hospitii universum, apud veteres potissimum, expenditur

발행: 1670년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nem Lib. III. cap. II. Scriba libariis .

libertus ejus, qui apparuit Vinrom, ct me absente patrono ho 'tio excipiebat. Hospitabantur in hortis k & in eos invitabantur. Quod Seneca lepide significat in Epistola xx I. Hospes hic bene maneti iesummum bonum voluptas es,para' tus erit i us domicilii custos, hosi talis, humanus, ct tepolenta excipiet, ct aquam quoque latae ministrabit. . Hospitalitatem etiam suam in hortis sic memorat Martialis Lib. 1 v. Epigr.

e rus,seupotius domus vocanda est, Commendat Dominus: tuam putabis: Tam non invida, tamque liberalis , Tam comi patet hospitalitate Credas Alcinoi pios Fenates

Aest facti modo divisis Molorchi. Alcinoi pietatem, qua Ulyssem hospi-

tem excepit, mulsis dep dicat Hom rus Odyss'. ζ. Herculem vero a M lorcho hospite exceptumTibullus m numentis reliquit.

102쪽

8 I. P. ToΜ ΑsINVS Inter peregrinantes autem praecipui sunt Legati, aliique illustrioris fortunae , dignitatis , & auctoritatis viri, tum Politici, tum Ecclesiastici, quibus merito inter alios omnis generis honores sunt deserendi. Viris autem Illustribus undique occurrunt vel clientes, vel amici , vel ipsi oppidorum Domini, hodieque urbes ipsae splendidae, ac profusae iis tractandis: Legatis cum primis sestive , & majori civium comitatu, quibus in laetitiae significationem obviam itur, eoque magis, quo fuerint Legati Principum amicorum. In eorum gratiam deliguntur a Senatu viri nonnulli celebriores, &illi potissimum, qui cum advenis illis 'vel moribus , vel vitae genere atque professione sunt quodammodo conjuncti; adsunt etiam Consules &Praesides. Hi publico nomine illos honorifice salutant, omnia illis humanitatis atque hospitalitatis ossicia deferunt ac pollicentur. In urbem introductos in aedes splendidas conducunt,

103쪽

de Tesseris H italitatis. 79 ubi una cum illis epulantur, illosque honestis humanisque colloquiis exhilarare student. Quod si forsitan apud

aliquem civem divertunt, illuc munera publica mittunt, inter quae Vinum honorarium. Eundem morem apud Romanos fuisse , Isidorus indicat : Honorarium vinum, quod 'MP-bus 2 potentibus honoris gratia o fertur. Hinc publico convivio excipiuntur, &si diutius morantur, ludi quoque &choreae illustrium matronarum , ac omnis generis spectacula in illorum gratiam eduntur. Per urbem, aedificia, aliaque visu digna, spectatum magno comitatu deducuntur. Coronabantur etiam prisco more capita Legatorum verbenis. Nimirum talis Legatio inter ipsos hostes erat veluti quaedam pacis sequestra. Quamquam& Legatos olea velatos, sicut & pacem petentes legimus. Virgil. v M. AEneid. Censum oratores augusta ad moenia re

Di iii se by Cooste

104쪽

omnes.

Neque enim Legati statim negotia tractabant, sed per aliquot dies antea munuscula dividebant,accipiebantque, ut fecit Jason in patriam reversus.Nam teste Pindaro per quinque dies versatur circa negotia , tandem die sexta consanguineos de re,ob quam venerat, admonet. Sic etiam Bellerophon apud Homerum a tempore, quo exceptus

erat, poli aliquot dies literas tradit Regi Solymorum. Apud eumdem pariter Glaucus & Diomedes colloquuntur, quod a viris doctis non est observatum, suntque alia hujus rei exempla apud Homerum. Romanorum erga Legatos Hospitalitas profecto insignis fuit, tantaque liberalitas in excipiendis, ut per urbanum Quaestorem publicum hospiatium & munera, quae Lautia dicebantur, saepe etiam commeatus large &

hospitaliter , & vestimenta publico

105쪽

de Te seris Hospitalitatis. 8 Inomine praestarent. Quod pluribus

comprobare possumus , & praesertim. ex Valerio Maximo Libro V.Cap. I. sente omnia humanissima re elementissima Senatus acta referam. unicum Carahaginiensium Legati ad equ- vos redimendos in Urbem venigent, pro tinus his nulla pecunia accepta, reddidie juUenes , numerum duum millium stseptingentorum quadraginta trium explenres. Sic etiam Senatus, cum ad gratulandum sibi Prusiam Bithyniae Regem, Perseo defuncto, venire audiisset, obviam illi Publium Cornelium Scipionem Quaestorem Capuam misit: censuitque ei domus Romae quam optime conduceretur , & copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus ejus publice

praeberentur. Refert Livius Lib. xxx. cap. XVII

de Legatis Massinissae, Legatis instingulos dona ne minus quinum millium, comι tιbus eo um millibus aeris , ct vestimenta

106쪽

tionibus vetitum. Saturnum erra tem atque inopem Janus excepit. Cujus rei argumenta sunt nummi veteres , in quibus est cum duplici fronte Janus, & in altera parte navis. Lactantius auctor de falsa relig. Lib. Iu

cap. XIII.

In dithopola Theodori Cynopo- Iitae, cujus notitiam Latinamque consuetudinem Eximio Viro Leoni Allatio grata debet posteritas, ad Demosthenem verba sunt 2Eschinis. uuid mihi hspina exhibes, qui rerum dome fiearum h pitem reddidisti Extorris quippe fuerat ille. Proinde se rerum domesticarum peregrinum ait, sortique animo illudit ejus operam, quem tibi adversum fuerat expertus, tanti mali causanu inimmo non silum hospites,

verum & hostes non temnenda comitate acceptos auctor Cornelius Taciatus Annal. x I v. cap. XX I V. Nec multo

post Legati Tiranocerta misi, patere moenia asserunt, tentos popularis acusia;

D 7 simul

107쪽

iradebant.

Sed ςrescente Imperio Romano, cum undique sociorum Legati ab exteris Romam confluerent, sublato immoderato sumptu in iis excipiendis, decretum est , quod Legati Regum, Municipiorum & Coloniarum ad aedem Saturni diverterent, ibique apud Praesectos aerarii nomina darent & li- teris adscribideberent, & quum com-' modum seret noscendis 1ingulorum postulatis Senatus daretur, & post exposita mandata singuli ad suas Provin-- cias mitterentur. Cur vero ad Saturni

templum Θ Aliqui factum putant,

quia Saturnus, cum esset peregrinus, hospitibus gauderet. Alii ut eorum nomina in publicas tabulas referrentur. Αpu.aedem Saturni erat aerarium i publicum. Legatis vero externorum Principum, seu alterius gentis, antequam ad mitterentur , exploratores, seu aliquis ex minoribus Magistratibus obviam

108쪽

, de T ris si talitatis. 87

mittebatur, qui & quae peterent in- quireret; postea in aede Apollinis extra Vrbem, aliquando in aede Bellonae Senatu habito, eorum postulata hoscebantur, quos, si videbatur, admittebant.

Bellonae enim templum ideo extra Vrbem'constructum erat, quia quOSDeos vi sua veteres obesse putabant, in Urbem diutius non admisere. Sic aedes Vulcani & Martis: Sic Veneris Erycinae extra Collinam magna mole extrudita fuerunt, ne libido invalesceret. Vitruvius Lib. I. cap. Vo. Ex tra murum Veneris, Vulcani , Mariis fana ideo eolueari, uti non in sescat in Urbe adolescentibus ,seu matribuε familiarum venerea libido.

109쪽

De Omine in Hos itum asventuuITa religiose prisci hospitalitatem

coluere, ut etiam bona auspicia malis depellendis ex adventu nospitum arriperent. Cujusmodi ad quartanam profligandam apud Plinium V lerianum, vel quod veri similius, post rioris aevi compilatorem empiricum, variae superstitionis heic plenum. Lib. I M. cap. VI. legitur e Fanem 2D-.bm in linteo de Deo liget , ct circa arborem licis alliget , ct jumet per panem Osalem e crastino mihi h pites venturi sentis stipite litis. Hoc ter dicat. Quem locum hactenus corruptum sic restituit Ioannes Rhodiust inanem 2 salem in linteo licio deliget, &c. Panem& salem mensis sacrum fuisse constat ex Plinio, qui Lib. XXXI. cap. VI I. ait, veteres salem cum pane ct caseo esse e.

Istius

110쪽

. de Tesseris Hos ut albatis. 89 Illius autem religionis adhuc vestiagium est apud Germanos, qui jurant per salem & panem. Nec praetereundum quod Maximus Planudes in Vita Esopi narrat , ob hospitalitatem linguam ipsi solutam. C A P. X V L

Vnaratus Hob talitatis circa Viatores : ubi de Tesseris, o S mbolo.

VNiuscujusque fortunae ac eon ditioni respondebat apparatus in excipiendis hospitibus: Omnia vero humanitatis plena sumptibus honorificis fiebant. Hospitii majestatemptae caeteris insigniter augebant preciosa aedium supellex , virorum clarissimorum comitatus , & munera accedentibus oblata. Quae omnia breviter tangit Vitruvius Lib. VI.

cap. x. ubi de Xeniis: Vam cum fue- runt Graci delicatiores , ct ab , Iose

SEARCH

MENU NAVIGATION