Jac. Philippi Tomasini De tesseris hospitalitatis liber singularis, : in quo jus hospitii universum, apud veteres potissimum, expenditur

발행: 1670년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

2 2o I. P. ToΜΑsIN vs Scholiast. Idyll. I. ubi, dum explicat quid sit Φρογωδία - Λυπι σου, nempe Ly-tielisis cantus, hanc affert historiam. Litterses Celaenas Phrygiae habitabat, Midae filius nothus, hic cum esset agricola, hospitio, atque cantu transeuntes excipiebat, atque metere secum cogebat ; nocte vero amputatis ipsorum capitibus cantilenas ad truncos canebat. Hercules postea monstrum occidit, cadaverque projecit in Maeandrum, ex quo Phrygii messores adhuc Herculem laudantes, ut optimum mese rem celebrant cantu , quem Apollodorus cantionem esse metentium ait. In lamentationibus enim cantus quemadmodum Ialemus, in hymnis Iulus , a quibus genera cantionum appellavere ; ita & cantilena metentium Lytietas ob id cauta est nuncupata. Notantur Lacones ex eo, quia expellebant hospites ; unde Laconizare , o pro hospites rejicere, proverbium exortum est. Cicero in suis Invectivis in

242쪽

, de Tesseras Hos italitatis. 22 IVerrem , inter alia crimina illi saepe hospitii violationem exprobrat. Ut in

Actione ultima. P iιm te ejus lacrymae, num1ene1Z- , num hosipitis j M atque nomen a scelere aliquam ad partem huma-nItatis revocare potuit ' Sed quid ego hostitu jura in hac tam imman; bellua commemoro , qui Sthenium Termitanum, hos utem suum, e in domum per hostι- tium exhausit ct exin ivit, absentem in reos retulerit, causa indicta , capite damna i , ab eo nunc hostimorum jura atqueo ficia quaeramus 'Barbarum semper, nocere hospitibus , colligit in Euripidis Hecubam Scholiastes : Vobis barba, is insitum fortasse hostiles cadere ; nobis vero Stel-nis Graecis, impium et, ubi nota Trojanos dici Stellinos,atque ita quodam modo Graecos : loquitur enim He- .cuba contra Polymnestorem , qui

Thrax ; & Thraces proprie barbari ;unde illud Horatii, Lib. ID. Carm.

243쪽

222 I. P. TOMASIN vs Ae pede barbaro luntratam Rhodopen. barbaro, hoc est Thraeio. Quantum Thraces fuerint inhospitales , ostendunt Polymnestor, Diomedes, Busiris, Scythae. Nec Homero exempla desunt.

Massagetae, populi Scythici in Asia,

ultra mare Caspium, infestissimi sunt hospitibus. Neque enim cum vicinis populis ullam servant amicitiam , ea Strabone Lib. 6. Procustes cogebat hospites super lectum aliquem ascendere, quo si longiores sitissent, pars supereminens am putabatur, qui vero breviores, distendebantur : a qua re etiam nomen illi inditum putant. Phitarchus in The- .

eo. ' . .

Imprecationes Vero plures, in eos qui peregrinos injuriis assiciunt, leguntur in Homero, & praesertim sub per,sona Menelai adversus Alexandrum

instratum hospitem. , , Iupiter rex da iaci cι, ρο me pri

injuria afecit

244쪽

do Tesseris Hostilatitati . 22 3Nobilem e grexandrum , ct meissub manibus doma, Ut aliquis timeat ct posterorum hom

sutem injuria ascere , quι amicι tiampraebuerit Apud Livium Decad. Iv. Lib. I T. Annibal cum se a Prusia, Rege Bithyniae , hospite suo, nefarie proditum

animadvertisset, execratus in regnum

caputque Prusae , & hospitales Deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum Veneni, quo sibi mortem conscivit, exhausit. Poena eorum, qui peregrinos teειν arcerent , apud Suecos fuit, si idoneis testibus ter hospitium negasse aliquis eorum fuisset convictus , illius aedes subjectis ignibus comburebantur: ut aedibus propriis juste privaretur, qui earum usum aliis inhumanissime denegasset. Immo suerunt apud antiquos nonnullis domus scelestae, quas non licuit amplius habitare, pos

245쪽

a 24 I P. To ΜΛsINusquam ibi violata essent hospitia. Notati sunt insigniter, qui penuriae & necessitatis tempore peregrinos ab urbe excludebant. D. Ambrosius Lib. II I. ossic. cap. VII. Bethlehemeticae gentes ob inhospitalitatem graves & atroces, teste D. Hieronymo, poenas dederunt , illorum infantibus ab Herode trucidatis. Lacedaemonii verberibus expellebant hospites, indicio Aristophanis in Avibus, citante Suida. Ex legibus

enim Lycurgi exteros non admitte bant ad jus civitatis. Ita Thebani. Quin etiam Spartianis peregrinos adire non licuit . quod eorum commercia vitarent: quare Dirinoxeni, quasi

fallentes hospitem, dicti sunt. Sed ipsis

etiam peregrinari vetitum erat. Tyrtaeum tamen poetam Lacedaemonii civitate donarunt, contra instituta majorum. Quod ideo factum Pausanias ait, ne quando illis objici posset, quod peregrino Duce usi fuissent. Solon Vero Atheniensibus in suis legibus

246쪽

de Tesseris Hostisalitatu. 22 s

decrevit, quod praeter eos, qui sacra &genus , aut stirpem antiquissimam haberent , jus civitatis nulli peregrino, nisi ei qui aut perpetuo exilio patria pulsus esset, aut alicujus artis causa jure penatibus & domo Athenas commigrasset. Nec Atheniensium ullus Megaram pedem inserre potuit. Mosco vitae quoque nostris temporibus hospites indignis modis habent, immo legatos satis arcte. Omnium quippe mortalium sunt suspiciosissimi. Britannos hostilibus feros vocat Horatius Carminum lib. m. Od. Iv. At

nihil hodie ista gente amabilius. Tanta culturae vis est, qua literae animos ceteroquin seros emolliunt.. Hospites apud Tauros immolabantur, ut resert Origenes Lib. II. Periarchon. & praesertim Dianae, teste eodem

in Celsum Lib. V. Poenis, si quis vi tempestatis, aut hostium impetu ad eorum littora applicuisset, intra quintum diem abire cogebatur. apud Indos triduo.

247쪽

H6 I. P. ToMAsINVS Philostratus in vita Apollonii Lib. II

cap. XI.

Carthaginenses exteros adeo exosos habebant, ut qui in Sardiniam, aut ad Herculis columnas adnavigasset, mari demergeretur,si credendum Str boni Lib. xv I I. Scythae peregrinos insectabantur, di quod inhumanum est, eos immola bant , ex Herodoto Lib. I v. & Strabone. Lib. VI I. qui de Scythotauris idem perhibet. Gamphasantes, in intimis Libyae

oris, adeo hominum commercia fugere, ut nullis e peregrino misceri sinant, Plinius Lib.v. c. v I II. autoreae Seres, coetus & congressus hominum fugiunt, ut etiam rerum precia oculis aestimantes sua tradant, & aliena non emant, arbitrati jura civium cum peregrinis communicari non oportere. Solinus cap. LIII.

ni & hospites non admittuntur. Idque commune barbaris, ut hospites expet t. lant,

248쪽

ῶ Tnstris N italitatis. . 227lant, auctoritate Eratosthenis scribie

Strabo Lib. v I I. Putabant enim eorum societate quasi contagione quamdam infici. Nec desunt hodie natio nes, quarum cives, suae Reipublicae ni mis studiosi, peregrinis se abstinent, ne alienis moribus ritibusve incolarum consuetudines inquinentur. C A P. XXXII. Operis Peroratio.

HAEc de hospitalitate & hospitiis

veterum praecipue, quae ad elegantissimae tabulae explicationem e veterum monumentis ad ipsorum men tem, salvis semper S. Romanae Ecclesiae decretis, ac meliori Doctorum judicio, eruere, nostrique aevi consuetudine percensere licuit breviter, inter publica negotia, ea requitate excipi desi

dero, ut aliis in re satis perplexa &uberior ingenii & stili materia relinquatur.

249쪽

Eorum, qui laudantur, illustrantur, emendantur, ac defenduntur.

a m anus Marcellinus. Nelonus Franciscus.θε Meticus Aprosius. Nonius Au stinus. 18 pollodorus.

Apolloni, Rhodii Seholiastes.

250쪽

INDEX.

Aurelius Imperator. Aurelianus Imperator.

Bendandus. νB erigar clius.

Berisit Raba Rabinus.

D. Bernardus. Boccarius.

Brissonius.

I. 2

SEARCH

MENU NAVIGATION