Pauli Voet, Gisb. ... De duellis ex omni jure decisis casubus, liber singularis

발행: 1658년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

I. si quis

gis P. V o E T - . justitiam. Adeoque duplici asilictione contra divinum textum oneraretur assiictus, Scquod passus esset injuriam, Scquod eam intulisset injuriam homo pessimus impune. Quae

res cum abeat in contemptum injuriati, eundem majori malona actabit. Ut nihil magis ossicio sit contrarium, quam ita alium servare, ut alter damno assiciatur. Id enim esset ct impium

ct irrisorem justificare, se justum

impium facere , accipere personam impii, O decumare facere justum injussi io. Quae omnia Deo sunt

abominatio. Neque etiam dicatur, aequum non esse, ut propter rem

leviculam, id est, illatas injurias, fustibus, aut simili quo

instrumento, in injuriantes animadvertatur. Quia, non aliter evitabitur hoc malum,

nisi ignominioso quo poenae genere , tales puniantur.

322쪽

De Duellis. 3I Idque secundum illud Salomonis : judicia irrisioribus se proq. 9. parata, ct plagas in gratiam flui' p .- is. torum. Et alsii: labia stulti ,

ni re cum contentione, ct os ejus ad percussiones vocare. Praeterquam quod cogitandum fossiet, eum qui non facit, id quod debet,non recipere, quod forte aequitas suaderet. Praeterquam

quod leges tale indignum ju' dicent, aliquo humanitatis beneficio, qui impingit in leges. Cumque illecebra peccandi sit spes immunitatis,eaque uti dicetur, sit occasio duellorum ἔnihil. quidem magis injuria-xum occasionem suppeditabie hominibus . pessimis quam quod impune eas inserant, &faciant.Unde si judices severe injuriarum illatarum gratia in sontes & quidem citra dilationem animadverterent, in posterum sibi maledici temperarent , linguam res aenarenta

323쪽

P. V o E TEt vindicandi semet, per duella periculosa & impia, innoce 'tibus ablata foret occasio. Neque enim de duellis, injuriati cogitarent, certo per suasi, per publicas personas vindictam sibi fore paratam. Nec contumelias pro ludo Scjoco haberent maledici, si scirent, se non impune, hoc

si . in esse laturos. Ita Imperator

hi qui Marcus, quo a vitiis deterreret sui vel saevientem nimium, hoc suo inseruit edicto, sciat me hoc ai

de Fals.

missumseverius executurum. Ac si non major esset deterredi ratio, quam rigida poenarum adversus injuriantem executio. Quqetiam ratio fuit, quod antiqui

legissatores multum curarent, ne cui impunita foret mentiendi libido. Hinc calumniantes ad vindictam poscebat ex I. Rhemmia similitudo sup plicii, ex aliis legibus, aliae poenae statutae, dc quidem satis graves. Et

324쪽

De Duellis. 3 'Id quod Comicus olim in re- Plaut. in medium suppeditavita . . Aa F'. 'uuod fi exquiratur, inquit, se sten. 2.que abstirpe alictoritas. Unde quicquid auditum dicant, nisi id appareat, . Famigeratori res sit cum damno

. .. O malo. .

Hoc ita si flat , publico fiat bono. Pauci sint faxim qui sciam ρορ

. - . nesciunt,

Oul oremque habeant stulti

loquentiam.

Et hoc est, quod spondent ad Zyp loe. evitamentum. duellarum in eXercitu suis constitutionibus Principes Brabantix: se Ostiens

honoris rvm ationem curaturos.

Idem quod constituerunt nostri proceres Militaribus con- .stitutionibus, ne quis impune injuriam alteri illatam ferret, quod ea res singulari cerra-

mini occasionem suppeditaret. Articul.

Unde, qui alicui alapam, aut colaphum impegit, ei etiam in AO prae-

325쪽

32o P. . V 6 E Tpraesentia cohortis alapa per eum, qui injuriam eam passus est, infligitur. Et insuper,' a mis spoliatus,ὲ cohorte ejicitur. Quin imo si verbalis sit injuria, ea reparabitur aperto capite, quandoque armorum seu cinguli privatione dc exi

Dixi in continenti, injurias alicui illatas esse vindicandas. ad est , ut iudicium ' superinjuriis, quam celerrime fieri potest,terminetur,ne homines litibus hujuscemodi perniciosis pendentibus, ad immortari Ies capitales inimicitias progrediantur, dc ita tandem desperatione adacti, dum sibi jus denegari vident,aut saltem restitutionem contumeliae illatae protelari, ad injuriarum reparationem sibi de mediis prospiciant. Hinc etiam in exercitu moris est ut, si a milite miles sit contumelia affectusa

326쪽

De Puellis. 3 rctus, judicium militare, statim,& de plano super injuria illata

cosnoscat, parti offensae repa- rationem decernar. Utinam, ubique locorum & in omni- bus dicasteriis idem obtinereti non ita facile, maledici quem Vellent, culparent, Sc injuria assicerent. Idem quod de nonnulloru moribus observat Jurisc. Lambertus Goris, solitos judices in Galliis , in tractit vela v. 1. lVelaviae, super injuriis summarie procedere. Ne tandem ex natis disiensonibus seditiones porro in perniciem reipublica nascantur. lQuo nomine graviter peccant illi judices, qui cum pot-sent, commode injuriis occur- lIere, id tamen non faciunt; adeoque duellorum, inde exortorum, autores sunt dicetu' miiq. d. ldi. Ut vel ultimo judicii die, po n. mi-

eorum omnium rationem

327쪽

P. V Ο Ε Τpoena dignus est, qui aliorum jurias, cum prohibere posset, non prohibet, quam qui facit. Et secundum Agapetum in libello a monitorio ad Justinianum Imperatorem paria censemur peccare, O

peccantes non cohibere.

e qui po- Num qui potest obviare, operquisti . turbare perversos, ct non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occulta, qui manifestos acinori desinit obviare. Plutareh. Ut Cato senior incitans sibis I magistratus in eos, qui delin- in Cato, querent, puniendos, dictitarer,

eos, qui possent, nec propulsarent injurias , lapidibus esse

obruendos.

i 3, A quo non alieni Imperato- citio, res Leo & Anthemius, qui ea- largit. dem poena ossiciales , puniri libr. O. qui illicitas actiones

non prohibent, & sic in omittendo delinq iaunt, qua illi, qui eas iacere ausi fuerint. Con

silium

328쪽

De Dueris. 32 3silium hoc ibit Theodorici.

Gothorum regis.' aeterea pos credimus admonendos,

ut non in vos, sed in hostem savire cupiatis. Et post: Imitamini certe Gothos nostros, qui foris pratia, in

tus norunt exercere modestiam.

- Ante Theodoricum ejus moniti illustre exemplum suggessit nobis Caesar de bello Gallico. Unde audψer loquitu Masa; libr. - ct ad magistratus autem , ct Principes spectat vindicare civium injurias, praesertim eorum fidem implorantium. Quod ni sifaciat Princeps , est in culpa: veis, qui injuriam intulit, in ejus si ditione, ac potestate, sive sit externus. Ergo, inquit , s Princeps, cujus subditus est injuriam passus, cdu 'venienter requisitus non curet vicii sui partes interponere, tacite quo- dammodo gnificans bi placere, ut i inter se armis decernant, is quidem jam non amplius Princeps vocandus O 6 erit,

329쪽

P. V o E Terit, sed Dramus, cujus pravitatis inter alia proprium est, subditis jus non reddere, in popula discordias alere, visos praestantes deprimere, qui sunt elato animo de media tollere, vel ut se invicem perdant,

alterum cum altero commistere:

quam ob causam duellum se tu Italiam introductum , idem auctor Ila -

tuit. Quinimo nisi Princeps, aut

magistratus injurias vindicet, non tantum singularis certaminis occasionem suppeditat, sed insuper sibi nonnunquam grande malum procurat. Nam

qui ab adversario impune sibi fieri injuriam animadyertit,

tandem non compos animi,

vindictam ab eo reposcet, qui in injuriantem animadvertere, vel noluit, Vel neglexit. Ita Pausanias nobilis ex Macedonibus adolescens, cum primis pubertatis annis stuprum ab

Attalo fuerat Passus , eoquς

330쪽

. De Duellis. 3rynom Ine quaerelam saepe Philippo Macedoniae regi detulerat, ut Vidit, cum variis frustrationibus non sine risu differri poenam, insuper honore ducatus ornari adversarium, iram in Philippum vertit, icultionem quam ab adversario non poterat, a negligente judice eXegit.

Et quia certius nihil est quam illecebram peccandi

spem esse Impunitatis, omnes-

que quia impuniti , peccant

crebrius, ideo etiam duellanti Um eousque prorumpit auda- cia, quod licentiosa libertate atque conniventia fere nutritur. Quapropter meo judicio o ἡ h. non minimuerit remedium, si Holl. io. rigide in duellatores animad- Vertatur, puta, Vel poena capi- Zyp. jur. iis, vel infamia, exilio, inhabilitate ad munera & bonorum naryt.E- confiscatione. Quet omnia apud Mosco vitas sancita fuerunt, si in dueli Quis

SEARCH

MENU NAVIGATION