[De materia medica libri V. Ad fidem codicum manuscriptorum ... textum recensuit varias addidit lectiones interpretationem emendavit commentario illustravit Curtius Sprendel]

발행: 연대 미상

분량: 888페이지

출처: archive.org

분류: 약학

371쪽

Sarmata cae terrae. Sunt vero , qui plantae radicem habeant, alii, uti fungos, o truncis arborum putrescentibus nasci. Provenit et in Galatia Asiae et Cilicia in cedris, sed si labile et infirmum. Gaudet quidem vi astringento

et calefaciente: efficax est contra tormina, Cruditatos, riapta et casus ab alto. Datur binis obolis ex vino mulso iis, qui febrim non habent: febricitantibus vero in aqua mulsa: itemque hepaticis, anhelantibus, ictericis, dysentericis, nephriticis, urinae difficultate vexatis, utero Strangulatis et foede decoloratis drachmao pondere exhibetur; phthisicis autem ex passo et lienosis in aceto mulso. A stomachicis vero per se manditur et devoratur, citra liquoris cuiusdam sorbitionem: simili quoque modo datur acidum eructantibus. Sistit et Sanguinis reiectiones, ternis obolis ex aqua sumtum. Facit et ad coxendicum articulorum quo dolores et comitialem morbum, si cum aeuto mulso Pari Pondere Bumatur. Menses quoque ciet, ae inflatione uteri

372쪽

vexatis naulieriJbus utiliter pari pondere exhibetur. Solvit et rigorem febrilem, ante accessum datum. Sed et alvum purgat drachma una alat altera, Si cum aqua mulsa biba tur. Est et venenis pro antidoto, drachmae Unius pondere cum diluta vini potione sumtum. Quin sit serpen tium ictibus ac morSibus tribus obolis cx vino potum auxiliatur. Generatim vero ad omnes internos assectus accommodatum e5t, Pro virium et aetatis ratione exhibitum, his ex aqua, illis ex Vino, aliis ex aceto mulso, nonnullis denique ex aqua mulSa.

Cap. II. De J Rha, quod nonnulli rheum

salii riam, Romani rhaponticum dicunt provenit in regionibus supra nosporum, unde et assertur. Radix foris nigra, centaurio magno Similis, Sed minor ac intus rubi cundior, Sine odoro, laxa et aliquantum levis. Optimum habetur, quod vermes non tentarunt, Subglutinosum gustu cum remisSa astrictione, Si manditur vero, Pallidum et subcroceum. Id epotum facit ad inflationes, stomachi imbecillitatem et omne genus doloIis, ad convulsiones, Ulc-

373쪽

6 In Aldina et sequentibus editionibus interponuntur e Priori CaPite: GTO ααχι κοῖσ - επιρροφουμ ένου , quae omnino desuui in Su-TaP. et in codd. C. N. X.

neticos, hepaticos, neptiriticos, torminosos, itemque ad versus vesicae et pectoris vitia, distentiones Itypoclion driorum, ad uteri assectus, coxendicis doloros, sanguinis reiectiones, anhelationes, Singultus, intestinorum difficulta tes, coeliacos assectus, febrium Circuitus, et venenatorum morsus. Dabis Vero ad singulos assectus Codem, quo agaricum, pondere Et cum iisdem liquoribus: scilicet libro carentibus in vino mulso, febrientibus Ex aqua mulsa, ta bidis ex passo, lienosis ex aceto mulso. Tollit quoquo livida sugillata et Iichenes cum aceto illitum: ac inflammationes omnes veterCS Ox aqua impositum dissipat. Ceterum summa ipsius Vis astringens ost cum aliquanto

calore.

Cap. III. O De Genlictrici. J Gentiana squam non nulli radicem centauriam , alii aloen gallicam aut narcon, chironium otiam, Dardani aloitona, Romani genum, aut cicendiam et cyminalem vocant primum inventa creditur a Gentio, Illyriorum rege, a quo etiam cognomen tulit.

374쪽

Huius folia, quae quidem proxime radicem sunt, iuglandi

Plantaginive Similia, Subrubentia, quae.Vero in medio sunt Caule, maximeque in apice, minute sissa Sunt. Caulis inanis, Iaevis, digitum crassus, hic ubi talis, geniculis distinctus et maioribus ex intervallis foliis circumdatus. Semen

ero habet in calycibus (capsulis) latum, leve, Paleaeeum. quod ad sphondylii semen accedit. Radix longa, qualis

aristolochiae Iongae, crassa et amara. Nascitur in celsis simis montium iugis, Iocis umbrosis aquosisque. Vis radicis . calefaciens et astringens. Iuvat autem Contra Venenatorum morsus duabus drachmis ex pipere et ruta in vino pota. Succi expressi drachma ad laterum dolores, lapsus e sublimi, rupta ct convulsa prodest. Idonea etiam cst

ad hepatis stomachique assectus, dum cum aqua bibitur.

375쪽

Radix collyrii modo subdita litus eiicit: vulneraria quoque est, sicut lycium (cum lycio imposita, et ulcerum Cuniculatim depascentium praesidium eSt, maxime SUCCUS , qui Ct oculis inflammatis illinitur. Miscetur Et succus acrioribus collyriis pro meconio. Radix et alphos abstergCt. Extrahendi autem succi ratio haec est: Contusa radix per dies quinque aqua maceratur, Post in Cadem Coquitur, donec emineant radices: ac ubi refrixit aqua, linteo OxcoIatur, dein coquitur ad mollis spissitudinem fictiliquo vaso reconditur. Cap. IV. ODO Aristolaiaria. J AristoIochia nomen inde accepit, quod optimum praebere auxilium Puerperis creditur. Est autem quaedam rotunda, limina dicta. Haec habet folia hederacea, odorata cum acrimonia, Subrotunda, mollia, cum multis ab una radice germinibus. Sunt

376쪽

so Et Oribas. et Serap. et ormies codd. sic exhibent; ασαρου Con iecerunt Anguill. et Dodo II. 21 Pari consensu manifestus hic error stabilitur: ni forte Color intelligatur.

vero Sarmenta elongata, flores albidi, pileolorum ad instar, in quibus quod rubicundum est, graviter olet.(Cap. V. Longa aristolochia mas uia appellatur et dacdlitis Omelo carpon etiam et teuxinon soliis gaudet, quam rotunda, oblongioribus, ramulis tenuibus, fere dodrantalibus, flore purpureo, grave olente, qui, ubi defloruit, pyro similis evadit. Rotundae radix orbiculata, velut ra-Pum. Longae vero digitum crassa, dodrantem aequat longitudine vel superat. Utraque colore intus buxeo, gusta

ICap. VI. Est et tertia Ionga, quae et clematitis

nominatur, ramulos habet tenues, foliis refertos subrotundiε , semper vivo minori similibus, flores rutae (colorem referentes, radices Iongiores, tenues, CorticB CraSSO aromaqu2 reddente Vestitas, quae speciatim unguentariis ad SPiisamenta unguentorum conducunt. Ceteris quidem

377쪽

venenis resistit rotunda: Sed longa contra serpentes et Ietifera drachmae pondere ex vino bibitur ae etiam imponitur. Pota, pipere et myrrha additis, Purgamenta omnia Post partum in utoro relicta, menses et fetus eiicit. Eadem quoque efficit subdita in pesso. Sed et rotunda ad eadem, ad quae antedicta, est efficax. Eximium vero adminiculum praebet anhelationibus, singultibus, rigori(febrili , lieni, ruptis, convulsis, lateris doloribus, potacum aqua. Extrahit Ct imposita spinas et aculeos, OSSium quo Squamas romo Vet. Ulcera quoque Putrida emarginat, sordidaque expurgat, et CaVa eum iride an mello explet.Gingivas deniquo ac dentes extergit. Creditur et clema titis ad eadem pollere, sed efficacia tamen cedit antedictis. Vocatur et haec arariga, et meleCaprum, Et domestica, ct testitis, et pyxionyx, et dardanos, et iontitis;

Galli dicunt eam thoximon, Aegyptii sopho eph, Siculi

378쪽

chamaenaelum, Itali terrae malum; Daci absinthium rusticum. Nascitur Iocis montosis et calidis, iisque planis, aut otiam asperis et rupes tribus. Ad febrem gravem ita efficax est, ut si ipsa carbonibus iniecta febriens sussiatur, febris desinat. Vulnera imposita sanat. Cum CS PETO, dracunculi semine ac melle narium carcinomatis auxiIta tur: rigoribus medetur cocta in oleo aut adipe suillo acillita. Eadem Cratevas herbarius et Gallus de ipsa prodiderunt, et praeterea eam podagricis auxiliari. J

et ponticam et glyceraton et symphyton et leonticam, gly-Cyphyton etiam et Scythion, tum Siti rosistentem ae Ssi thram, alii libyestaso, alii homoenomo eos aut Pe entha-omotos, Romani denique dulcem radicem appellant na Scitur plurima in Cappadocia et Ponto. Est vero fruti culus, ramis bicubitalibus, circa quos solia conserta, leum

379쪽

tisci similia, nitida tactuque glutinosa. FIos hyacinthisicolorem) habet: fructus in glomera, Platani globulorum

magnitudine (congestas , asperior tamen, legumina sistit, ut lenticula, ruta, ParVa. Radices Sunt Iongae, buxoicoloris, uti gentiana, subauSterao ae dulces, o quibus succus lycii modo elicitur. Facit is ad asperitates fistulao spiritalis, sed opus est, linguae subditus Cliquescat. Aestuanti stomacho ac thoracis iecinorisque vitiis subvenit: neo non ad Vesicae Scabiem Tenumque vitia utiliter ex passo bibitur. Idem eliquatus sitim sedat, illitus vulneri bus accommodatur, ac Commanducatus Prodest oris assecti bus. Quin et recentium radicum dococtum ad eadem convenit. Arida vero radix, ad laevorem trita, Pterygiis commode inspergitur.

380쪽

nulli limnesion aut maronen, Pelethronium etiam, clii-ronicem, linanestin, Prophetae sanguinem Issorculis, Ro-anani sierri, uvifera aut fel terrae vocant folia habet tu glandi similia, elongula, viridi brassicae colore, in ambitu serrata; caulem vero rumicis ad instar, hi- aut tricubitalem, propaginibus multis a radico, in quibus capita ceu papaveris, rotundore oblonga: flos Coeruleus: fructus cnico similis, velut laneis nosculis involutus. Radix est, Crassa, Solida, Ponderosa, ad binos cubitos, succi plena, acris cum quadam uestrictione ac dulcedine, TubeScens, sicut et succus ipse ruber est. Amat solum Pingue et apricum ac Sylvas et Colles. Copioso nascitur in Lycia, Peloponneso, Helide, Arcadia et Messenia, in montibus Pholoe Ct Lycaeo, ac circa Smyrnam. Apta CSt radix ad

rupta, convulsa, Pleuritides, Spiritus difficultatem, tusses

SEARCH

MENU NAVIGATION