Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1678년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

44 De RE A V s P. turbidsuebilium & plebis, semper odium occultum

observare licet, quod non raro in civiles motus aperte degenerat. Imb & inter nobiles ipsos antiquioris & recentioris stern-matis existunt simultates. Hujus Politici Corporis humores contrarii inter nobiles& plebejos, & illorum inter sese, si nimium augeantur atque corrumpantur,

morbus tandem se prodit interdum ita vehemens & desperatus , ut neque AEscula Pius i eqtie Hippocrates aliquis Politicus medicinam adhibere queant. XIII. Secundus generalis ' Seditio. num fomes & fons post hominum delicta, est Error, sive persuaso injusta, ex eo nata, quod homines jus distinguere nesciant i Vid. Arist. l. 1. Pol. c. 1. Vt & levitas. Error scilicet parturit errores, indeque sequuntur contuma ces animorum impressiones relli vocant opiniatretes )quae tandem , occasione sese ostendente , qua data porta turbas, tumultus , ac discordias civiles excitant ; praesertim in magnis civitatibus, in quibus diversi generis homines , velut in sentinam,

62쪽

,conssuunt; ut adeo nulla respublica magis seditionibus sit obnoxia, quam Democratica, ' aut ex hac tanquam potiore & Aristo cratica mixta, cujus causa est nimia exlex licentia , quam cum imperantes tum parentes sibi sumunt. Adeo verumest illud; Libertinismum in Sacris & Profanis Rerumpublicarum existere terribilem mo tem. De Gaudavensibus vid. Cominaui l. 2. Comment. θ quibus D n. Schooxius quoque accenset Vltrajectinos, Leodien ses & Dordrect inos , qui ob levem saepe Causam cxcitarunt Reipublicae pernitiosos tumultus; unde etiam vulgarem rythmum iBelgicum adjungit l. I. de sedition. c. II.

Alias

63쪽

Alias . Politici notant quatuor urbes, in quibus crebri extiterunt tumultus & seditiones; Lutetiam Parisiorum, Pictaviam, Leodium & Gandavum.. XIV. Nascuntur autem turbae & CI- viles discordiet vel ex vitio, imperantium, vel parentium., vel utraque paIs Iea est,

dum muros peccatur ct extra. iSunt autem graviores & frequentiores

rebellandi causae ' ex parte rectorum sive Imperantium sequentes; dc quidem prima ac potissima Principum re Magistratum crudelitas , sive impotens servaque dom natio, cujus jugum subditi abominantur,i' excutiunt, repellunt, & se ,el in liberi tem vindicant, vel Reges a regni solio deponunt , dethronisiren moderni Politici Germani vocant 2 Deo hoc modo saevitiam puniente Iob ia. v. 18. JGravissima haec crudelitas, quae cervicesti'minum papaverum capitibus similes esse putat, ruinam regnis parat, ut iape horae momentum intersit, inter solium & aliena a Sediiistrum ea ae ex tam Emperantium. b Prima

64쪽

na genua. Christiernus Daniae Rex cum im-Potcliter reges et , an. is 13. captus & in Carcerem conjectus, in eo tandem post 27 annorum captivitatem vitam finiit: Eandem ob causam an. is 68. Ericus Rex Sue- Ciae de throno regno depositus , & in car-Cere postea mortuus. Neronem sua immanitas cervicibus publicis depulit. cit. l. I. Hist. c. 16. J De immani crudelitate Iohannis Basilidis Moscoviet Ducis vid. Adam Olearn 1. Itinerarii Ruthen Persici c. ii. pag. 123. & seqq. & lib. . Inter o. tyrannos Athenis Theramenes a collegis cicuta sublatus est, quod in addictos cives mitius seviret. Tantum scelus est inter Ucentes esse innoxium. Tiberius belua luto & sanguine macerata, de quo notus verticulus: uiditvinum quia jamsitit iste cruorem Tam bibit hunc avide, quam bibit ante

merum.

Lentis suppliciis in reos grassari solitus, ut

sentirent se mori, & ne voluptatem tor-- qtiendi perderet, neve miseri poenas morte lucrarentur. Sed qualem exitum tandem

65쪽

46. De RE, Bus P. turbidus gula, armatus furiosus, anno quarto imperii dicam an furoris γ caesus, & qui populum Rom. uno ictu confesstum optaverat, triginta periit. Nero matricida, fratrem, uxores, Praeceptorem Senecam crudeliter necavit; primam persecutionem

in Christianos suscepit. Caeterum illud humani generis apostema tandem se ipsum confodit. Victima orbi debita, quem ominni flagitiorum genere inquinaverat; postremo vitae actu gladiator, nullum alium parem praeter se nactus. Domitianus fratricida, suorum peremptor, lues grassans incuria, tandem confossus in palatio. Credo homines pro muscis habuit , quos nullo

delectu passim interemit. Crudi issimus

tyrannus Valerianus tandem ' incurvatus praebuit humeros inscendenti equum Sapori , in cavea ferrea beluq instar circumlatus, vere quadrupes dum se incurvabat,& fortunae monstrum ex Imperatore sup- pedaneum, detracta cute tandem isde iis niatus. Galerius tyrannus, Christianorum

acerbissimus tortor, atrocitate morum ter

ribilis

66쪽

tibilis, vere Armentarius, & quasi regeret tauros non homines stoliditate forti conspicuus , phtiriasi correptus dolorum impatientia interiit. Maxen tius , alieni cruoris prodigus , parcus sui, a Constantino ad pontem Milvium victus, in limi profundum mersus animam foedam luto tradidit. Valens a Gothis .in casa rustica, flammis subjectis,crematus,ut cujus furore arsisset Oriens, ejiisdem flammis restingueretur incendium. Michael Porphyrogenitus , cum suos collusores per ludibrium manu, naso oculo vel capite mulctaret, imb quendam remigem, indutum purpura dixisset Caesarem, stiueretque insidias Basilio Macedoni, antevertens Basilius semisomnem percustarem ferro objecit; tam ludicris ineptum, quam seriis, qui vel joco serviret. Hispanorum immanis crudelitas in Indos, Albani Ducis in Belgas, quoslfruetus protulit' Adeo verum est illud : Violenta nemo imperia Gmtinuit diu, magisque acerba quam diuturna existunt. Et quidni defensio vitae:

humanae, qua nihil est cMius in ejusmodi

67쪽

casu esset licita. & favorabilis. De Me etentio, Tyrrhenorum Rege ita apudVDP-tium l. 8. AEneid. Qid memorem infandas cades, a rid, fam Tyranni - eramΘi -- Jesi tandem cives infanda furentem, Armati circumsistunt , imum , domum, - Obtruncant socios, ignem ad fastigia ja-

lant.

Ac verum est illud Iuvenalis, Ad generum csereris sine cariesanguia

ne pauci Perveniunt Reges ct sicca morae t rannia Quando autem deliberato animi consilio crudelitas tyrannorum coercetur, motus domestici, & intestinae icouvulsiones , S: bella civilia non raro oriri solent. De Iulii Caesaris caede vid. Hor. lib. 4. De Bello Hispano Belgico legatur Famianus Strada, Grotius, Meteranus & alii. X V. ' Altera civilium discordiarum causa priori longe frequentior, est Imperantium avaritia Vid. Arist. l.3. Pol. co dum a Diperamiam avaritia est eausa in sim o se

sinis.

68쪽

dum subditos omni substantia fortunaque evacuant, & nimium emungunt. Res& bona aiunt nostri Icti P sunt secundus hominum finguis, & animae vehiculum, sine quo vita sustineri nequit; ita etiam homines si videant bonis se privari atque exui, aegerrime hoc ferunt, dcade , quae plus quam civilia sunt, animΘs atque consilia conferniit, desperatione & sulta indignatione eo adacti, &, si ocςasionem, fronte capillatam, nanciscantur. Sanὸ durante libera Romana Republica, pleraeque sed, tiones ob avaritiam nobilium sunt exortς; unde & Τtibuni plebis introducti, ut contra sceneratorum injurias adessent infirmioribus t Hinc etiam leges agrariae latae, ne populus tot genuum victor, rubisque possesset inopia contabesceret, nobilitas verb latifundia possideret. Prudenter sane

scribit Cicero lib. 1. de Ossic. J Caput s

ta omni procvoratiorie Hegotii, ct muneris pu-hlici, ut avaritia petatur etiam minima sis picio. Vtinam, inquit Pontim Samnis, ad - sta tempora me fortuna reserPasset, tum essem natus, quando 'mani dona accipere

pissent: non essem pagis diutim eos imp

69쪽

rare. etiam fert plebs, si videat Pestilens peta dariis Crimζn γ . publica, quiq in commun*m-0 7 itat m converii debebant,m pdatos asiuSinsumuntur. O minam samquam Polyarchici Imperantes istud crimen, sere quotid anum, & actius animadverterent i tum emmfisici & aerarii omnium Res ampublicarum. in sto remissimum rursus converteren cur, statu. Exempla in Germania & Belgio sum

odiosa. Quando an. I o8. Lubecae aerariuesset exhaultum, novaqae Onerarentur; plebs intelim videret,eos estem bene aucta parte, qui munerib. erantiquantus tumultus inde fuerit exortus

exponit lib. io. Vandaliae ad an μοῖ.JExacerbathir etiam plebs, M a seditiones sertur, si grande aes alienum te inscia, contrahatur, re ni tidiana Onera exigantur. Quaenam seditIoinde an. Isis. Erfurti sit exorta, annotat Ioas. Pomarius L in Ghίonio. Saxon. ad illam annum.J de Burdegalensibus vid. SDi

70쪽

maniae, quod insurrexerint adversus Fer- .dinandum II. hanc causam prςcipuam habuere, magnitudinem tributorum , dc hibernantium militum injurias. Quid an. I6 o. Lusitani feliciter, Catalaunii verti infeliciter adversus Regem Hispaniae tentarint, extat in Theatro Em opaeo, dc continuatione epitomes Historiarum Ioannis cluverii lib. ia. pag. 8si. J Notabilis autem omnium maxime est ob gravitatem tributorum exorta an. 16 6. seditio Neapolitana , de qua peculiaris libellus Bata-vica lingua editus , fuseque omnia indicto Theatro Europaeo enarrantur. Adolphiis Brachelius breviter hac de re ita: Postquam tributa Neapoli lapsu temporis, ut fit, intemperanter aucta accedente im- Portunitate exactorum gravia esse cae-Ferunt, & anno I 6 s. pro novo Regio donativo novum vectigal imponi cςpit in poma atque olera similesque hortenses fructus, queret multitudii 4 liberius erupere, Donec an. 1646. nihil cellan-

SEARCH

MENU NAVIGATION