장음표시 사용
741쪽
PsTRus miseritione divina sanctae Mariae novae diaconus cardina-CON TIMlis arci, presby ter , administrator & commendatarius eccletiae Latera- LATI R. nensis dilectis nobis in Christo capitulo & canonicis , beneficiatis , capellanis , & acolythis dictae ecclesiae Lateranensis , nec non de aliis quid ustumque servientibus in eadem, salutem in Domino seinpiternam. Et si humana natura su pernae manus operatione formata , sic an te lapium habuimus perlucidum intellectum paulo minus creaturae angelicat co aequatum , Sc superni luminis acie perlustratum , ut humanis statutis , seu legibus nullatenus indigeret; post ruinam tamen sic exstitit infecta nubilo mundanae caliginis, & tot in tam letifero casu humanae propago naturae corruptionis vulnera protulit, sic antiqui hostis conati caritatem hominum ex lutea materia creatorum disrumpere , bonorum operum duleedinem, invidiae felle infixit, & vel sutiae infestatur insidiis . quod proclivius ad malum sensualitas humana ab adolescentia sua declinat in vetitum. Propter quod ad regimen salubre atque placidum necellarium fuit praesidentium Osticium ordinare , qui exemplo legiferi Moysis legum
copiam eoncessam sibi caelitus suis subditis praesentatis per constitutionem, ordinationem, de polita subditorum & per lustra devia oberrantium noxios appositus iustitiae fabricam luce pravia dirigant, tollendo ambigua , au- serendo lites, & extirpando vitia , & inserendo virtutes , & eorum potissime subditorum , qui omnipotenti Deo in illa praecipua domo Domini , videlicet Lateranensi, omniumque ecclesiarum prima, ac inter ceteras praelationis praerogativa gaudente in divinis ossiciis famulante, qui suae perlucidae conversationis exemplo veluti in capite collocati, debent radiosis affectibus aliis olor existere salutaris. Haec igitur nos carisdinalis praedictus ad debitae considerationis aciem reducentes , tum auctoritate nobis concessa per Vicarium veri Dci , tum ex debito nostri Osticii , qui eidem praesidentes ecclesiae ad id nos recognoscimus oblisa
tos , infra scriptas edidimus constitutiones, reformationem ecclesiae, tam spiritualium , quam temporalium , claro eloquio continentes. Ad
eas igitur, stilii praedilecti, inclinate unanimiter aures vestras , & circa eas adhibere promptitudinis in testectum , collecturi seminum fructus, qui in agro devotionis vestrae providentia paterna conspergit, si ea culturae studio diligenti quod speramus fructificent , & operosi laboris speratas utilitates educant. Eas enim vobis & cuilibet vestrum sub poenis in eis contentis observari praecipimus & mandamus.
I. Ut membra capiti se conforment, praesente institutione decernimus, quod tam nocturnum, quam diurnum, in Lateranense ecclesia cum Dota dicatur juxta rubricam , ordinem sive morem sanctae Romanae ecclesiae , seu capellae domini nostri Papae : ossicium vero beatae Matiae Virginis sine nota , aperte tamen & spatiose proferatur. In ipsa quoque ecclesia celebrentur cum nota die quolibet duae Missae , quarum prima die sabbati, & Dominico , de aliis diebus, quibus secundum rubricam
742쪽
ecclesiae Romana non consuevit Missa pro mortuis decantari. Missa debeata Virgine decantetur : ceteris vero hebdomadae diebus prima Missa celebrabitur cum praecedentibus Vigiliis pro defunctis : secundum vero Miis,m de occurrentis sollemnitate diei volumus celebrari. Ab his dies excipimus subsequetites, videlicet Nativitatem Domini eum diebus octo sequentibus , Epiphaniam Domini, & a quarta seria maioris hebdomadar usque ad tertiam seriam Resurrectionis Domini inclusive , festum Ascensionis , Pentecostem cum duobus sequentibus , se itum Corporis Christi, Nativitatem beati Johannis Baptistae , talum apostolorum Petri de Pauli , sollemnitatem omnium Sanctorum , de quatuor festivitates beatae Virginis r in quibus propter sollemnitatem
dierum, unam tantum Millam teneantur celebrare cum nota : & alios
dies , quibus ex ordinatione & observantia in ipsa ecclesia antiquitus consuetum est duas alias Mimas sollemniter celebrari, tunc illae sollem nitentur , quas sollemni Zari hactenus est consuetum. I I. Distinctus ordo solet decorare sollemnia ossiciorum potissime divinorum. Hoc igitur constituto statuimus, quod primam Missiam , si in cut hactenus conlurium est , cum nota , tantum beneficiatus ille, qui ita illa hebdomada suerit hebdomadarius, mane statim cantata Prima debeat celebrare : secundam vero Millam , quae vulgo magna Missa vocatur , canonicus hebdomadarius eum diacono & subdiacono sollemnitet: nisi cardinalis , qui archipresbyter Lateranensis pro tempore fuerit, vel
eo ab lente ejus vicarius , Ob raritatem clericorum , vel aliam causam , ud
loco sui canonicus possit aliquem de beneficiatis ejusdem ecclesiae sacerdotibus subrogare , diixerit dispensandum. Sed quia pro majori parte
canonici non iunt promoti, concedimus . quod Milla magna usque ad annum debeat per beneficiatos decantari.
III. Simili modo in mentibus Iulii, & Augusti, & Septembris, in
quibus Romae aeris intemperies este solet, ad haec canonicos volumus rion adstringi, sed tunc per beneficiatos etiam secundam Millam eum sua sollemnitate cantari jubemus , diebus Dominicis , & festis duplicibus , & per totam octauam beati Johannis Baptistae dumtaxat exceptis tquibus diebus , uti in ceteris anni mensibus, ad ipsam secundam Millam celebrandam canonici lunt adstricti. Canonicus vero sacerdos , qui celebrabit pro tempore in festis duplicibus , denarios decem de octo , &diaconus de subdiaconus denarios novem , quibus ultra ca quae erant alias habituri , recipiant a camera ecclesiae praelibatae r aliis vero diebus medietatem recipiant de praedictis, dum celebrabunt ibidem. I V. in divini numinis cultum lumina deservire corporea congruum arbitrantes, statuimus quod vicarius & camerarii, qui pro tempore fuerint, provideant diligenter, ne circa lumina opportuna Latera neniis ecisclesia desectum aliquem patiatur. Mansionarii quoque aliis horis de MilIa eampana congrua hora pulsent, de lampades accendant. quod si non fecerint , pro qualibet hora vel vice in denariis duodecim puniantur. Donec vero pro Milla pulsabitur, ante finem pulsationis hujusmodi
facerdos, diaconus de subdiaconus, qui per hebdomadam celebratuέ
743쪽
1 unt Missam , se parent, de induant cum acolythis, qui eisdem deser- cos, et it viant. Si vero quisque eorum sucrit ita tardus, ut ejus exspect.itio sucrit L etia exspectantibus onerola , secerit tamen postquam venerit , illud quod ipsus ordo requirit ; puniatur in duplo ejus quod pro illa Missa ad ipsum perventurum ex distributionibus fulis t. Quod si nullo modo celebra verit seu ministraverit , si canonicus . in solidis quinque ; beneficiatus vero in denariis triginta , acolythus in quindecim irremissibilit cr puniatur , applicandis illa die celebrantibus ec ministrantibus pro eisdem. v. Cum in festis duplicibus canonicus in Lateranensi ecclesia celeia braturus est Missam , tam in primis, quam in secundis Vesperis , duorsi vero fellum fuerit multum sollemne , quatuor beneficiati cum ipso pluvialibus sint induti. Qies contra fecerit , canonicus tres solidos , benenciatus vero duos pro vice perdat , ipsius poma dimidia camerae , dimi. dia vero celebrantibus pro cisdem de ministrantibus applicanda r quibus ea merarii de contra facientium fructibus , vel ipsius capituli, si ipsorum fructus suerint aliter ad capitulum devoluti , satis tacere tenean
VI. Ut praelatis laonor debitus impendatur . sancimus, quod dum albquis praela tus, & poti ssime cardinalis in ipsa ecclesia, in pontificalibus celebrabit , nullus sacerdos in eadem cum nota celebrare praesumat , puniendus , si contrafecerit, arbitrio domini vicarii domini cardinalis. VII. Statuimus & ordinamus, quod in eadem ecclesia sint perpetuo quatuor acolytbi, qui tam canonicis, quam beneficiatis vel aliis ministrantibus, dum mi illarum sollemnia celebrant, in ipsis ossiciis , de
aliis praeparantibus subministrent , prout est hactenus consuetum. VIII. Sacrista ex proprio juramento tenetur omni die sabbati sacere tabulam de canonicis & beneficiatis , qui debent in futura hebdomada celebrare , de de cantoribus in choro per circuitum; de de his qui debent pluviales tenere , di omnibus aliis qui debebunt in ipsa hebdomada deser vire e de quicumque cantor non obedierit , vice qualibet pomam duorum lolidorum incurrat. IX. In choro servari jubemus modum dc ordinem subsequentem , videlicet quod ab una parte chori sit medictas canonicorum , beneficia torum , acolythorum 8c capcllan OI um , qui choro servire tenentur ; ab alia vero reliqua ζ ipsumque chorum intret quilibet ante finitam pulse-tionem ad Missam , vel Horam , vel saltem antequam primus Horae psalmus . vel Missae introitus compleatur. Ubique rcsideat devote , sne confabulatione aliqua, murmuratione vel rumore z de una parte chori non dis currat; nec ab inde recedere , vel exire praesumat ante finitum ossicium, nili negotium ecclesiae , vel corporis necessitas immineret : de tune ad capitularem locum , vel res demiae domum pergat honeste. Sacerdos vero celebrans, diaconi dc subdiaconi, & acolythi qui ministrant , de cantores qui in choro deserviunt, in suis rermaneant Iocis ad divinaeis injuncta ossicia peragenda. Quod si quisquam secerit adversus ea, aliquidve eorum quoad illam Missam vel Horam , pro absente penitus habeatur : de si in consuetudine haec habuerit, per scriptores fallarum
744쪽
ad vicarium domini cardinalis pro tempore ipsius ecclesiae archipresby'teri remittatur, prout ei visum fuerit, correctione debita puniendus. X. Utrique juri consona meditatione statuimus, quod clerici Lateranε sis ecclesiae, tam in choro, quam in capitulo, quam in aliis congregationibus, stare, sedere, respondere debeant secundum ordinem debiti prioratus, primo pr: iby teri, secundo diaconi, tertio subdiaconi, ad dignitatem di prio. ritatem , & non ad potentiam vel ad nobilitatem alicujus praerogativae habendo respectum. In processionibus vero etiam secundum ordinem praedictum in honorabilem locum incedant. X I. Nemo est qui nesciat. quam resectior sit cibus animae verbum Dei. Illud utique semen est radicaliter coalescens, mirabiliter excrescens, sive unde fructificans.& interiorem hominem resectiva informatione restaurans. Et propterea majus peccatum habent, qui praedicationem verbi Dei satagunt impedire: quia nec ipli fructum percipiunt, nec alios permittunt percipere, dum ipsorum insolentiae impediunt praedicantes. Quisquis igitur praedicationem verbi Dei, si quam pro tempore in Lateranensi ecclesia fieri contigerit, per se vel per alium impedierit quoque modo, vice qualibet poenam de con solidorum incurrat. PGlsiat tamen , & valeant clerici dictae ecclesiae, donec praedicatio intra Misi . ruin sollemnia fiat, de choro recedere, imm)tero, diacono, & subdiacono ministrantibus receitu penitus intere: cio, ad illum ante praedicationis finem, vel istatim post,
omnino reversuri, ne i plorum exspectatio sollcmnitatis Miliae continuationem impediat. Ut tamen a facultatibus & aliis otiosis actibus , vel verbis abstineant, sub poena ipsis interdicimus Hemorata. XII. Nemo canonicus , beneficiatus , vel capellanus , vel alius, sine licentia speciali eardinalis , vel ejus vicarii & capituli , in Lateranensi ecclesia confessiones audire praesumat: & qui contra secerit , ipsius vel ipsorum arbitrio puniatur.
XIII. Ut divinus cultus praeipue gaudeat habitu honestatis , statuitnus , quod dum in Lateranensi ecclelia divina osticia decantantur, nullus canonicus vel beneficiatus intrare ipsam ecclesiam, vel in ea praesumat incedere sine habitu ordinato : contra facientes excommunicationis poenam α solidos decem qualibet vice incurrant ipso facto. Hujusmodi vero ex communicato, donec fuerit absolutus per vicarium cardinalis tantum, camerarii de fructibus & obventionibus aliis nihil debeant ministrare : & si
secus fecerint, de ipsorum ea merariorum proprio tantumdem camerae resti, tuere teneamur. Absolvi tamen nequeat, nisi primo camerae realiter sol verit dictam poenam , & quicquid excommunicationis tempore praedictae
perceperit a camerariis memoratis.
XIV. Et nequis in posterum de habitu valeat dubitare, ipsum praesenti constitutione duximus exprimendum , videlicet quod ab hora illa festi omnium Sanctorum, quando incipiunt Vesperae pro commemoratione fidelium defunctorum , usque ad vigiliam Resurrectionis dominicae, quilibet canonicus stet indutus cum sat et ca , seu roccheto, cappa nigra dcasmucia degris eis seu de variis : beneficiati vero & capellani , qui servire Lenen cur in choro , indutas deserant cappas nigras cum super pelliceo sca
745쪽
χotta , Se almucias de squallis nigris. Sed si canonici & beneficiati praedicti Cotis viri maluerim capucia nigra parva line becchis , seu almucias rotundas nigri L coloris subtus cappas portare sine aliis almuciis , hoc tis concedimus. In vigilia Paseliae statim quando Ast eluia , verbum Letitiae, decantatur, exuant nigras cappas, luctuosa paenitentiae tempora designantes I de super. pellicea seu albas cottas induant supernae vitae gaudia designantes , utque ad festum Sanctorum omnium illa seu illas deterentes cum almuciis iupradictis. XV. Item statuimus quod omnes ea pellam capellae sanctorum Petri ec Pauli, Jacobi, de alterius capellae sancti Jacobi, qui nunc sunt, & qui pro
tempore erunt in dicta ecclesia , a die publicationis praesentium usque ad quindecim dies, teneantur in choro dictae ecclesiae in horis diurnis pariter de nocturnis , sicut ceteri beneficiati interesse , distributionesque recipiant ac pitulo ultra fructus capellarum eorum , sicut acolythi :& nihilominus in capellis eorum celebrent , prout ex earum fundatione tenentur : dc ad hoc cardinalis seu vicarius per ecclesiasticam cerasuram eos possit ad illinis gere per privationem fructuum de ipse rum capellarum, prout ipsorum exegerit contumacia, de ipsi domino cardinali vel vicario videbitur faciendum. XVI. Cum nonnulla bona Lateranensis ecclesiae legata sint, de legenis tur quotidie , ut in aliquo altari celebretur certo modo pro legantium animabus ; pias igitur di ncientium voluntates effectu debito prosequentes , statuimus, quod vicarius , qui pro tempore fuerid, debeat effectu alit et ordinare, quos ipsi altati per beneficiatos de capellanos, presbyteros dea colythos serviatur. Anniversaria quoque diebus statutis per testantes, qui ad hoc e ecles ara liquid legaverunt, cum Vigiliis de Missa similiter volumus celebrari. Si quis vero in ii is vicario non curaverit obedire ; presbyter in solidis quin
que, acolythus in duobus pro vice qua labet punietur. Et quia crescente contumacia crescere debet de poena; ii quis in tali perseveraverit contum aiscia, praeter praemillam par nam, cardinalis, vel ejus vicarii arbitrio puniatur. II. Rubrica de reliquiis , feris rebus , ct aliis mobilibus Lateranensis ecclesia , ct earum custodia. XVII. Re Iiquiae nisi statutis temporibus, sine voluntate vicarii de ea opituli nullatenus ostendantur , nisi alicui cardinali , praelato, vel regali .. Nullus autem prae sumat de dictis reliquiis concedere , sine licentia domini nostri Papae , vel cardinalis, qui pro tempore suerit archipresbyter Latera. nensis ecclesiae. Hu j ii sinodi consi uiuionis L si quis violator exstiterit J in. aliquo tempore, ipso facto poenam excommunicationis incurrat. XVIII. Res, quarum perditio esset magnum praejudicium illatura , dia ligentiori sunt culto dia gubernandae. Et propterea hoc statuto jubemus, quod istatuta, privilegia, inventaria, s gilhi ecclesiae de capituli intra claves reliquiarum de cancellorum sacristiae, ubi est . mensa Domini, quae omnia Pa Id est ubi Eueliaristia asservatur in tis servabatur in eophi O , eχ Caercm Fiaticum. nam Lucharistia tune tempo-l uiali Petri Amelii capp. c U
746쪽
Cous etiτ. sub tribus diversis serris & clavibus clausa sint: quarum unam vicarius ,
-- aliam camerarius, & aliam antiquior canonicus debeat retinere: fc lic per ipsum vicarium , ea merarium, & antiquiorem canonicum conservetur;
de taliter, quod alter, vel alteruter sine aliis omnibus aperire , vel sigillare non possit. XIX. Item statuimus quod ea merarius vel sacrista pannos, libros, paramenta , vel alia sacra vata alicui extra ecclesiam a l portanda concedere nullo modo praesumat , sine licentia vicarii, vel camerariorum primitus non obtenta. Et tunc camerarii de scriptores debeant in ipsorum libris ad. scribere portitores. alias excommunicationis sententiam incidant eo ipso , aqua absolvi nequeant nisi per dominum cardinalem, vel ejus vicarium , de satisfacto prius de commissis. X X. Inventarium de rebus omnibus in sacristia existentibus per vicarium . & capitulum quolibet anno fiat; & privilegia , statuta, vel instruis menta sine licentia domini cardinalis , vel eo absente ejus vicarii & capituli , nullus tentet de loco ubi sunt reposita, removere, nisi pro evidenti causa ipsius ecclesiae, vel alicujus delervientium in eadem et Jc tunc in
manibus vicarii, seu camerariorum, infra tempus per vicarium dc camerarios praefigendum , debeat ad ipsos camerarios reportari. Et contrarium faciens excommunicationis sententia se noverit innodatum , a qua absolvi
nequeat, nisi illa reportet primitus ad sacristiae locum, unde receperat. III. RMbriea de ea, Onieis , beneficiatis , ct acobi his, ipsorumquen mero O gradu.XXI. In ecclesia Lateranensi perpetuo & suecessive sint decem & octo
canonici, α totidem praebendae, praeter praebendam domini cardinalis: quarum praebendarum octo sunt presbyterales, videlicet praebenda Laurentii de
Argeteriis, Francisci de Veneriis, Johannis de Viter bio, Oddonis de icto Eustachio, Francisci de Utriculo, Angeli Picciardelli, Od donis de Colum. na,& Romani de Micardis : quinque vero sunt diaconales, scilicet Marcelli de Columna , Philippi de Philippis , Iacobi de Papaluccis , T hornae de Monte nigro , de Stephani Normandis. Quinque vero sunt subdiaconales, videlicet Johannis Lelsi , Malitiae de sancto Eultachio , Pettide Columna, Camilli Pauli de Columna , & Iohannis de Baraitis.
XX lΙ. Et quod quilibet canonicus praebendatus de cetero in ipsa ec-Hesia recipiendus infra annum a tempore poli essionis adeptae computandum, ad ordinem, quem sua praebenda requirit, se iaciat promoveri. quoa. si non fecerit, sit suis canonicatu de praebcnda privatus ipso facto. Et si post annum praedictum talis sic privatus aliquid perceperit, excommunicationis poenam confestim incurrat, Sc ad restitutionem talium fructuum teneatur, ab omnique canonicoru consortio , dc capituli repellatur. Et ex tune etiam per camerarios , vel eos quoscumque nihil tibi ministretur : de qui scienteealiquid ei ministraverit coni ra tenorem constitutionis huiusmodi, tantumdem de suo proprio ecclesiae rei lituere teneatur sub pinna praedicti iuramenta
747쪽
XX I II. Item statuimus & ordinamus, quod ea nonici praebendati, qui Cosseti sunt in ipsa ecclesia jam recepti, infra annum a tempore publicationis hu- LAT R. jusmodi statutorum se promoveri faciant ad sacros Ordines, quos ipsorum praebendae requirunt:& si non secerint, ipsorum ea nonicatibus di praebendis sint ipso ficto privati, exceptis illis, qui non sunt in aetate ad recipiendos ordines legitima constituti. Tales cum infra annum a tempore, quo aetatem ad Ordines necellariam compleverint computandam, ipsos ordines suscipere teneantur. alioquin eamdem poenam privationis incurrant. Interim vero tam illi, quam alii, qui ex dispensatione apostolica , vel alia justa causa promoveri non teneantur; seu qui, licet ellent promoti , elIent tamen absentes; vel, si praesentes essent, & nollent secundum tenorem praesentium statutorum eis incumbens officium exercere; defectus tuos Per alios canonicos suppleri facere teneantur, sic quod injunctis vel injungendis eis officiis nullus in ecclesia possit elle desectus. Quod si quisque
facere recusaverit, camerarii de fructibus praebendae illius canonici, cui officium incumbit , triginta solidos pro septimana qualibet detrahere temneamur ; de fructibus vero illius , ad quem officium diaconi , vel subdiaconi pertineret , solidos viginti: quos illi, vel illis , qui pro eo faciunt officium, ministrent , vel de distributionibus eoruni lem , prout vicariodi camerariis videbitur. Quod si nec fructus grolsos , nec distributiones tales haberent I capitulum , ad quod tunc tales fructus pertinebunt, sine dilatione aliqua solvat ministrantibus pro eisdem ,& ad hoc camerarii teneantur ex proprio juramento.
I v. Rπbri ea de numero beneficiatorum , SV qua prabenda Vsorum sint preflorteriales, qua diaconales, ct qua subdiaconalis. XXIV. De beneficiatis Lateranensis ecclesiae praesenti constitutione
duximus ordinandum . quod in ipsa ecclesia perpetuo lint viginti duo beneficiati, quorum quatuordecim sint presbyteri, videlicet Petrus de Palliano archipre myter de Utriculo , Lai Dentius Rusciolus de Pandolphis . Iacobus de Leolis , Iohannes de Campo - floris , Iohannes de Catino . ' Nucius Petri Bertae , Stephantis de Sublacu , Iohannes Serleonis ar- s. Matias chipreibyter de Arcula , Iohannes de Civita , Nucius de sancto Mareo, Dominicus de Campanea, Graia fredus de Autili odoro, & Nucius Amicirita quod beneficiatus ipsorum perpetuo sint presbyterales. Quatuor vero diaconi , videlicet Nicolaus Procerti , Iacobellus de Campo florum , Silvester Riectardelli , & Nucius de Tibure : ita quod ipsorum beneficiatus
Perpetuo sint diaconales. Quatuor vero beneficiati restantes lint subdiaconi; videlicet Tutius Salmenicii. Angelus de Gallicano , Antonius de Fra serio , & Manardus filius D. An tu mi r ita quod iplorum beneficiatus ex nunc & in perpetuum subdiaconales centeantur.
XXV. Ne igitur Lateranensis eeclesia in divinis ossiciis defectumuliquem de cetero patiatur, hoc constituto jubemus, quod omnes& linguli beneficiati superius nominati, qui ipsorum beneficia totum postes si riem obtinciat de praesenti, infra annum a tempore publicationis huiuim q
748쪽
di statutorum computandum I quilibet vero ad .... alioquin de dictis beanefici 1tibus sint privati: & si postea sic privati fructus alioquin receperint , eo ipso sententiam excommunicationis incurrant , & ab omni beneficiatorum & canonicorum contortio repellantur , neque eis per camerarios aliquid ministretur: & si scienter aliquid ministraverint ; ministrantes ipsi tantumdem de eorum proprio camerae restituere teneantur, sub poma praeititi juramenti.
Picolominet, episcopi Plemini, ' epistola ad Innocentium VIII.
In librum sacrarum Caeremoniarum , quibus Romani pontifices uti
consueverunt. SAN cetissIMo domino nostro INNOCENT Io octavo, universalis ecclesiae summo Pontifici, AUcusTi Nus Patricius Picolomineus, in. dignus episcopus Plentinus, felicitatem. Absoluta nuper satis seliciter divino munere emendatione libra Pontificalis, explicationem ordinationem que sacrarum caeremoniarum,quibus Romani pontifices uti consueverunt, tuo jussiu , tuisque auspiciis , beatissime Pater, aggredior. Certamen profecto priori laboriosius, longeque dissicilius, cum propter incertam ejus rei disciplinam , lateque per multa capita vagantem , tum etiam ob frequenatem caeremoniarum additionem, diminutionem, variationem, ac pro te minpore multiplicem mutationem. Cogitavit sane circumspectissima beatitudo tua , & recte quidem, plurimum ad divinam clementiam nobis propitiandam pertinere, si puris,castas, congruisque caerimoniis illa colatur. nec minus spectare ad majestatem apotholicam , sacrique senatus auctoritatem venerationemque praeservandam atque augendam , si suo ordine , rituque decenti omnia peragatur; si rerum, temporum, personarum ratio habeatur; si cuique reddantur debitus honor, Ec propria reverentia, quae quidem omnia hac una disciplina continentur. suggeruntur , adminiliranturque. Quanta fuerit apud Omnes gentes, apud omnes populos , apud Omnes naistiones sacrorum cura , nimis longum esset enarrare. Praetermittam Eleuasinae Cereris vana , atque abdita 1 acra , furiosa pudendaque Dionysii orgia ἱ AEgrptiorum irridenda & portentuosa minima, & Romanorum superstitiosam religi em: apud quos nulli magistratus legitimi putabantur, nullae expeditiones live mari, live terra suscipiebantur , nihil a senatu , Populovellatuebant, nisi prius iustis caeruncinus superum voluulaa explo
749쪽
rata esset. Sacra certe Pentateuci historia tota sere in tradendis divini, ritibus versatur; ita ut nihil magis Moysen , immo ipsum Deum curaste constet, quam ut statistis coligruisque caerimoniis divina maj cstas ab hominibus coleretur: ubi eodem tenore servari mandantur praecepta, caerimoniae , atque judicia. Majores vero nostri. duces de doctores christiani populi. ab initio nascentis eccletiae sacros ritus divino a fissati numine nobis tradiderunt equos deinde cret cente fidelium multitudine illorum successores Romani pontifices , salva rerum substantia , auxerunt , ornaverunt, atque mirum in modum ampliaverunt , addantque in dies : mutantur & variantur permulta , quae non tam pristis institutionibus adversa sunt . quam tempori, de rebus quae aguntur , accomoda , atque decora. Quo fit ut cum propter rei vetustatem pauca admodum ex priorum obstrvantiis reperiantur, & quae deinde a posteris litteris mandata exstent , tum propter Romanae curiae crebras apud exteras gentes peregrinationes , tum etiam propter varias confusasque scribent iiim sententias , parum usui , de utilitati nostris temporibus esse videantur I caeremoniis non tam scriptis , quam jam pridcm consuetis hactenus magna ex pa te usi sumus. Hinc variae aliquando inter patres de peragendis sacris Opiniones , hinc contentiones indecentes interdum , inter ministros caeremoniarum : cum memoria hominum labilis sit & fluxa , saepeque aliae' pro aliis succurrant : & quid certi tenendum sit , fixa r gula ostendi non possit. IIaec igitur, ut reor , provide considerans sanctitas tua, beatissime Pater, cupiensque ut in rebus omnibus . tam divinis, quam humanis, decus de ordo debite servetur; utque sine tumultu, quicte, tranquille cum gravitate Se dignitate omnia peragantur : injunxit mihi, ut tam ex libris majorum, quos ex archiviis Romanae eccletiae com-Plures deprompsit quam ex quotidiano usu capellae apostolicae , in quo annis supra viginti non sine labore assiduo versatus sum I caerimoni somnes, quibus nostro tempore uti consueverunt Romani pontifices, praetermissis perfluis . dc antiquatis, in Ordinem redigerem. Deviis tallem reculassemque hoc munus perlibenter, & sarcinam humeris meis omnino impart m excussillem , si licuiiset Pontifici maximo non obtemperare. Sed sciens obedientiam vi stimis praestantiorem elle, & reum elle mortis , qui summo Pontifici non paret : malui rudis atque ignarus judicari, quam protervus de in obcdiens. Erexit, δc mirum in modum confirmavit mihi labentem animum in primis lsumma tuae pictati, in omnes benignitas atque clementia, quae non tam ineptitudinem meam, quam optimam mentem , de parendi promptitudinem melictur, tum illorum reverendissimorum patrum , quos fiuius nostrae lucubrationis recognitores reviso reique constituisti, pruden ta , diligentia , acerrimum, integrumque judicium, & omnium rerum divinarum , atque humanarum tum tua doctrina : qui profecto nihil admittent, quod gravitati , ae dignitati apostolicae Sedis & tanti senatus non conveniat. Quorum
exachillimae censurae hos libros per multos dies libentissime submisi , Mus Ital. Tom. II. Beee
750쪽
piEbib, r tus, ut si a tantia Viris approbaremur, fore ut a nemine merito ros' sent damnari. Totum opus in tres libros divisimus. Primus & major ea contineiabit, quae ad summum Pontificem & sacrum sena tum pertinent extraordinem divini ossicii, ut puta electionem , & consecrationem Romani Pontificis, Caesaris coronationem , canonizationes sanctorum , creatio nes cardinalium , S: cetera hujusmodi. Secundus ordinem & titum celebrandi sacras sollemnitates per totum anni circulum complectetur ;& quae ad divinum ossicium spectant tam in Vesperis, quam in Missis.& aliis horis. Et in hoc quidem libro secundo , quoniam minutiora
multa insint, quibus sitae continua exercitatione nemo sicile meminisse posset, adhibuimus nobis adjutorem IOHANNEM BuR CARDUM Argentinensem , praepositum Haselatensem . & sacrarum caeremoniarum mimi rum : cuius solorti opera etiam usi sumus in emendatione libri Pontificalis. qui omnia quam diligentissime collegit, & accuratissime annotavit, ut parvo labore in digerendo libro opus fuerit. Tettium librum' addidimus generalia quaedam , normas atque cujusque Ossicii summarias instructiones continentem , praeposuimusque cuique libro capita rerum , quae in eo continentur : ut facilius quid quisque dcsiderat , invenire queat. Admirabuntur sortaste complures disserti & latinae liu-guae censores , quod vim proprietatemque verborum latinoriam non us. quequaque servaverimus: quodque plura admisciurimus nova vocabula , quae latinius dici potuissent. Quibus ingenue fatebimur ignorantiam nostram. & tamen multa ibi elle assirmabimus, quae si aliter diceren- rur , non facile ab omnibus intelligerentur. Secuti sumus in his terminos a superioribus harum rerum scriptoribus usurpatos , & qui hodie
etiam lunt in usu apud lacrorum ministros : arbitrati sanctitatem tuam .& sacrum senatum non tam verborum lenocinia , quam rerum ordinem& explicationem a nobis exacturos. Quibus si satisfecerimus . Deo o intimo maximo bonorum omnium largitori, qui unde satisfacere postemus clementissime tribuit , gratias agimus immortales ἴ sin minus , ut imbecillitati ruditatique nostrae ignoscas,& obtemperandi studium beni. xne suseipias , etiam atque etiam supplices exoramus. Vale Romae Kal. Martiis, anno salutis M cccc Lxxxv III.
