장음표시 사용
721쪽
semel Dominum ascendiisse crucem , ut finem haberet cruciatus qui fiebat per quinque aetates mundi. Per oblatam quae exaltatur in manu, sisnantur Prophetae , qui in manibus exaltabant verum panem Christum , quando ejus incarnationem aperta voce prophetabant. Unde Isai s, Ecce, inquit, virgo concipiet , de pariet filium. Cum ipsam crucem videt diaconus facere , & incipere calicem exaltare , vadis de tenet calicem simul cum episeopo exaltatum usque dum dicit, Per Omma δε-cμia saeculorum ἱ dc postea ponit calicem. in altare, de involvit eum iusudario. Nempe Joseph accepto corpore Iesu , involvit in sindone munda , & potuit illud in monumento suo. Hunc diaconum praesentem propter conveniens ministerium ponimus in typo Joseph I iive generaliter in typo eorum , qui casto corde m 1 steria Christi suscipiunt. Diaconus liquidem qui tenet calicem exaltatum cum Pontifice, ponit illum in altare: quia Ioseph deposuit de eruce corpus Dominicum I deposuit in monumentum. Diaconus, sicut diximus, involvit cum sudario calicem, quemadmodum Joseph involvit sindone munda. In is, altari, id est in sepulcro, corporale iacet : per quod intelligitur ipium
linteum majus , quo totum corpus tegebatur in sepulcro et de per illud quod aliquam partem calicis tegit, ludarium intelligimus , quod aliis quam partem capitis Domini tegebat , de aliquam non tegebat , si cudmos Iudaeis est facete. Et remanet in altari, id est in sepulcro, hoc opus, usquedum tria capitula compleantur , id est prologus de oratione sequenti, Pater noster, de Libera nos Domine. Etenim tres dies in sepulcro Dominus quievit. Postea namque commixtum eo pus Dominicum ino , limulque pace an nunciata aufertur Dominicum corpus de altari . quemadmodum in tertia die anima quae descendit ad inserna ut libera ret justos , ut eo oris vivificaret membra , rediit ad corpus I de non est Rmplius inventum Dominicum corpus in sepulcro. Et ideo quia toruuli omo surrexit, simul fas est ut ilico cum oblatione calix Domini ause
ratur de altari. X X Il I. De nominibus quatuor orationum episcopiorum sive populi. Prima oratio dicitur aliquando oratio, aliquando collecta. Manifestum est quod ideo oratio dicitur , quia precantur bona populo , collecta vero , quia populus inchoatur in unum. Libeat fraternitatem tuam , frater carissime , uti a victoritate sancti Augustini in hoc opusculo. Illud officium namque in quatuor species divid:t , id est in precationes, in orationes , in postulationes, in gratiarum actiones; ita commemorans. Quicquid agitur in ossicio Mul e . antequam oblatae ponantur ly alta ri , precatio nominatur. Et hanc d intentiam iacit inter precationem , & deprecationem . re imprecationem ; quod precatio sie quando
bona optat populo , deprecatio, quando orat, ut devitet malum , S deis sinat a peccatis I imprecatio , quan o mala optat , id eth maledicit. Prima vero Oratio quam dicit episcopus, precatio nominatur, id eit optatio bona populo. Diximus namque quod introitus foret ad ciueium Prophetarum , quoniam per ora Prophetarum Christus introivit in mumdum , & non solum intravit , sed de carnem assiam piit, & homo iactus
722쪽
u i x. est , ducens originem secundum carnem de sanctis patriarchis ; quorum Eo Loc A. unus valde optat & commendat exspectationem ejus populo dicens e Non auferetur sceptrum de Iuda. , dcc.
dat episcopus super oblationem , ut velit respicere Deus super oblationem propolitam , de deputare eam suturae consecrationi. Notum est enim ideo secretam orationem facere super oblatam, ut possit ex ea fierisorpus Domini.
XXV. Fractio oblatarum , illam fractionem significat, quam Dominus duobus discipulis secit in Ematis. Qua de re solent aliqui episcoporum , quando invicem communicant, tres portiones sacere de una
oblata, in typo horum trium , id est Christi de Cleophae, & , ut dicunt, Lucae. Sicut enim multae ecclesiae sunt Per universum orbem ter. rarum , propter diversa loca , dc tamen una sancta est catholica, pro pter unam fidem et sic & multae oblatae , propter vota offerentium , unus panis est, propter unitatem Corporis Christi. Si enim requiris , quare non integra Oblata ponatur in calicem , cum constat integrum corpus Domini resurrexisse Partim resurrecturum , partim jam vivit, ut ultra non moriatur: partim mortale est, de tamen in caelo. Unde dicit Apostolus : Nostra autem conversatio in caelis est. XXVI. De pace annuncιata antequam commisceatur corpus Osan
suis Domini. Duobus enim modis potest accipi pax dicta ab episcopo sive presbytero, antequam corpus Domini mittatur in sanguinem : sei- licet de illa pax per istam intelligi potest, quae justis eodem tempore data est, quando anima Christi descendit ad infernum, & eruit inde omnes fideles , dcc. vel certe ea pax per istam intelligi potest, quae data est Christi corpori, quando anima ad illud rediit et ut sicut neque anima unaquam turbata est pro sua morte , ita nec corpus ultra turbetur
de sua mutatione: sed ea pace fruantur utraque, ut semper gaudeant de aeterna immortalitate. Non enim ab re est , si per tactum quo tan-suntur labia calicis , eodem tempore scripturam illam accipiamus : Et insumavit in faciem ejus spiraculum vitae. ut in eo membro restauraistio vitae intelligatur, cui primo ut viveret, legitur data. Sane Ee illud rationi congruit , ut quatuor sensus sunt in capite , per quatuor par tes mundi, labia calicis tangantur, dcc. Gentiles quidam , qui nondum erant Dei, quaerebant per Philippum , qui erat os lampadis , videre Je. sum. In quo significatum est, gentiles futuros corpus Domini per fidem : ita fic iste panis , quando primum ponitur in altari, datur intellegi futurum de eo fieri corpus Domini. Audiamus quid de sam commemoratis gentilibus respondeat Dominus. Nisi granum seu menti ea dens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. In quo profecto ostenditur, nisi ipse moriatur, gentilitatem non fieri corpus suum. Sic
sane ut panis purus corpus suum antea fieri non poterat, nisi ad me moriam reducatur sacerdotis sacramentum passionis Domini, de crucis fgnaculum pro eo celebretur.
XXVII. Item de Secreta. Christus solit udinem quaesi vit in oratio.
723쪽
ne : quanto magis nos oportet quaerere, qui undique circumdamur tu- A MALAR multibus vitiorum , & consuetudine saeculari Utile namque est om- ξο οφε nem orationem specialem sacerdotum secretam esse, ut non cogitemus quomodo placeat vox & compositio oris populo terreno; sed tantummodo cogitemus , qualiter mens soli Deo concordet quem orat. Ab illo loco ubi secretam dicit episcopus , usque ad Agnus Deι, totum illud vocat Augustinus orationes.
X X V III. De Prafaiιone. Praefatio namque dicitur , quasi praelocutio. Haec namque oratio quae praefatio dicitur , praelocutio est totius secuturae orationis, quae inchoatur ante Te igitur, pervenitque usque ad Agnus Dei. Hanc igitur consuetudinem h.ec oratio tenet, quam habuit Oiatio Patrum nostrorum, qui solebant laudes Deo reser re in oratione. Ita namque Daniel oravit: Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra AEgypti, &c. XXIX. De benedietione post communionem. Postcommunionem hanc orationem Augustinus postulationem vocat. post communionem nam que dicit , quia postquam populus communicat, haee sequitur : super populum vero ἱ quia tunc benedicitur populus , ut nostro sancto conveniant evangelio. Post orationem & communicationem benedictio te.
quitur e quoniam postquam Christus in cruce oravit, se coram discitipulis manducavit , di reliquias eis dedit, te elevatis manibus suis benedixit eos : Ex factum est cum benediceret eos, recessit ab illis , & serebatur in caelum. Nostra quippe benedictio , postulatio est apud Deum , ut benedicere dignetur. Episcopus namque data benedictione Xe Vertitur ad propria. Postea an nunciat diaconus , Ite Missa est. I taAngelorum typo loquitur populo , qui dixerunt Apostolis . Hic Jesus qui asssumptus est a vobis in caelum , & reliqua. Quid est namque , Ito
Missa est , frater mi nisi , Ite eum pace ad domos vestras. Legata est . pro vobis oratio ad Dominu in , dc per angelos , qui nuntii dicuntur, allata est in conspectu divinae majestatis. Populus respondet, Deo grarias. Hanc responsionem Augustinus vocat gratiarum actiones. Hoc
agit sancta ecclesia more apostolico, qui erant adorantes Jesum, de re gressi sunt Ierusalem cum gaudio magno. Audi qualiter apostoli Deo gratias referant: Et erant semper in templo laudantes & benedicentes Ucum , qui vivit de regnat in saecula saeculorum. Amen. ualiter quadam orationes ct eruces in Te igitur agenda βηt.
TE igitur elementissime Pater per Jesum-Christum silium tuum dominum noli rum suppιices rogamus ac petimus, uti accepta habeas ct benedicas. Hic signat oblationem de calicem tribus vicibus, non tamen
sub una cruce sed separatim singulis singulas iaciens cruces. Haet dona , hae et munera , hae et sancta facrificia inlibata. In trimis
qua tibi Ostierimus pro ecclesia tμa sancta catholica , quam pacificare ,
custodire , adunare , ct regere duneris toto orbe terrarum , Mna c m
724쪽
suarum. Hic nomina vivorum nominentur si volueris. sed non Domiantea die , nisi eertis diebus. Et omnium circum ad ianuum , quorum tibιfdes cognita est O nota devotis , qui tibi Usserunt hors erificium laudis prasesu Aue omnibus . pro redem 3one an marum suarum , pro spe salutis alisque incolumitatis sua , tibique reddunt votasea a terno Deo , vιvo ct vero. Communicantes O diem venerantes Comae ct Damiani. Si fuerit natale Sanctorum , hie dicat, Sed ct diem natatilii beati ili. vel beat. rumili. celebrantes, ct omnium Sani torum, quorum meritis precibusquaconcedas, ust in omnibus proteritionis tua muniamur auxiIis per Christum Dominum nostrum. Hic inclinat se usque ad altare , dicens, Hane igitur oblationemservitutis nostra . . . ct in electorum tuorum jubeas grege numerari per Chrιstum Domιnum nostrμm. Cetera habes luperius pag. 6 I.
Deipit Prologus in libro de Sanctis Sanctorum. BEAetissa Mo domino de patri reverentissimo A Lxx AMBR
divina gratia catholicae echlesiae atque Sedis apostolicae sim moPontifici. Io MANNas qualiscumque diaconus basilicae Salvatoris patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis sanctorum ex archivo renovatum. Cum juxta sapientis viri praeconium gloria Regumst celare vetbum , & gloria Dei investigare sermonem I tanto utriuiaque professoribus probabile est ad utriusque beneplacitum & honorem Lollieitum ae devotum praestare obsequium , quanto de utriusque graistiae plenitudine speratur renumeratione disnum , atque indubitanter creditur affaturum , lce. Hoc itaque Considerationis respectu considerans, libellum de Sanctis sanctorum memoriam continentem , qui in archivo hujus sacrosanctae basilicae a praedessoribus nostris usque ad nostra tempora conservatur, antiquitatis vetusta te jam quali abolitum , quoniam beatitudini vestrae beneplacitum est Ac gratum , erogatum quia pernecessarium, ne tam celebris saerorum memoria , quae ab antecello ribos nostris nobis diligenter conservata est & tradita, per nostram negligentiam posteris nostris oblivione defeeret, sanctitatis vestrae aucto is xitate dc praecepto, mandato quoque Ec voluntate venerabilis prioris ΤΟ Η ANNI 1 & fratrum ejusdem ecclesiae, ad honorem Domini de Salvatoris Iesu Christi renovate curavi posteritati conservandam , ipsorumque devotioni profuturam. Sane quia non solum de mendosis , sed etiam de otiosis ante tribunal Dei viventis, in cujus mauus horrendum
725쪽
est incidere. reddituri sumus proculdulio rationem ι scire cupio vestrae paternitatis benivolentiam Deo & hominibus meritorum plenitudine εe V μ' iinceritate reverendam , atque universos, qui hujus libelli memoria gaudent , me nullatenus superstitionis causa aliquas novitates praesumptionis inserere: sed simpliciter antiquam seriem scribendo conservans , si
qua alia superaddo, illa siunt proculdubio , quae vel ipse jam per quinque
luit torum spatia , in hac sacrosancta basilica in canonicali propolito vivens, 'oculis propriis vidi, vel ab antecellaribus nostris veridica relatione cognovi, ea scilicet quae sunt de translatione sanctorum Chrysanthi& Dariae, seu de inventione sanetarum Rufinae & secundae , atque sanctorum Cypriani & Iustinae, vel etiam quae de historiis & auctoritatibus Sattillo. rum ad repellendam ambiguitatis opinionem quorumdam de absconsione tabernaculi & Arcae, & his quae continebantur in ea , vel altaris incensi. quae nimirum ut liquido clarescant, & historiographorum nomina& libros, & tempora , seu doctorum nomina, vel volumina manifestius in sequentibus declarare curavi. 6cc.
IN NOMINE SANcTAE ET INDI v DUAE TRINITATI s.
Incipit seriptum de supremae sanctuario sanctae Dei Romanae, id est Lateranensis,ecclesiae, compositii de archivis dc antiquis Pontificii Romano. Is gestis,quae videlicet ecclesia patriarchalis& imperialis privilegio ac prς- rogativa sanctae Sed is apostolicae, dono gratiae Dei Salvatoris J.C. super omnes ecclesias totius orbis terrarum obtinet dominationem atque principatum , quae etiam divino nutu apostolici culminis de Romani imperii nomen possidet gloriosum. Et qaoniam totus orbis terrarum huic matri eeelesiae debitae subj chionis
exhisere debet obsequium ; multi ex diversis regionibus hic conveniunt oratores,quibus nescientibus quantum,& quam pretiosissimum in hae prς- dicta ecclesia sanctuarium Dei sit reconditum, peristarum inlinuationem litterarum volumus esse notatum . saltim quando hic conveniunt ad exorandum Deum Dei filium I. C. D. N. salvatorem sanctorum pro pace sanctae Ecclesiae, pro remissione omnium peccatorum, pro acquirenda gloria aeternae visionis Dei, pro societate aeternorum civium & iancharum
Igitur post beatam ac saluti seram D. N. I. C. passionem, de ab inferis
glotiosam ipsius resurrectionem , seu in caelum admirabilem ascensionem . percepta consolatione gloriosissimi adventus Spiritus- sancti, in sortem suae praedicationis Apostoli iter suum direxerunt,ic dispolitione ineffabilis misericordiae Dei regni caelestis senatores eximii, Petrus scilicet de Paulus , eaput totius orbis, hanc Romanam videsicet civitatem, ingressi sunt, in qua ad monorem D. N. I. C. catholicae fidei fundamentum luper Petram, id est Christum, fideliter collocarunt: pro cusus aedificationis incremento usque ad mortem decertarunt, pro cujus amori gloriosum L nguinem suum effuderunt ad denique mortem crucis, & gladii temporalem subeuntes, Regis
superni eu riam laureati petierunt. Isti sunt viri sancti,quorum doctrina ful-MU. Dia. TMω. II. Bbbb
726쪽
get ecclesia: quam antiquus hostis per Neronem primum, deinde per succe. dentes principes per trecentos annos & eo amplius impugnavit & concus. sit, sed nullatenus evertere valuit. Cum enim placuit ei, qui fideles suos igne passionis permisit examinari , Constantinus Augustus , Constantii Je Helenae filius , culmen imperii subiit, & praecedentium tyrannidem princ, pum in servos J. C. aliquamdiu exercuit : sed immensa Dei pietas electorum suorum clamantium ad se dolori de angustiae compatiens, calamitati & m, seriae tantae persecutionis finem imponere non distulit. Quid plurai sic ueenim in vita sancti Silvestri legitur, praefatus imperator Constantinus ele. phantiae lepra a Deo percutitur: cui pontifices eapitolii hoc dederunt consilium, quatenus in piscinam occisorum infantium sanguine plenam nudus descenderet, & a lepra sic mundatus pristinam sanitatem sic reciperet, &c. Deinde privilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano lacerdotes trunc ita caput & principem habeant, licui omnes iudices regem habere consueverant: in quo privilegio ita inter celtra lcgitur. Utile judicavimus una cum omnibus satrapis nostris, sc universo senatu, optimatibus etiam de cuncto populo Romanae gloriae subjacenti, ut sic ue beatus Petrus in terris vicarius Filii Dei videtur elle constitutus , etiam de Pontifices ipsius plincipis Apostolorum vice principatus potcstate amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur,
Sicut enim in gestis beati Silvestri legitur, quae beatus papa Gelasius in
Concilio septuaginta episcoporum a catholicis legi commemorat, praefatus imperator Constantinus secunda die processionis suae promulgavit legem,
quae his verbis concluditur. Sit omnibus notum, nos ita Christi cultores es sectos, ut intra palatium nostrum templum hujus nomini Fconstruamus , dcc. quam ecclesiam postea aedificatam S consumatam beatus Silvester publice t quod non fiebat antea solleniter consecravit quinto Idus Novembris. Et est illa ulque hodie celeberrima festivitas in Urbe, in qua prima e e. clesia publice consecrata est, de imago Salvatoris infixa parietibus, primum vilibilis omni populo Romano apparuit. Inscribitur enim DEDICAT ion As rLICAE SALvATORI s. Inde est quos quaecumque ecclesia per Urbem atque per orbem Salvatoris vocabulo specialiter in titulatur,in praefata die ipsius celebritatis memoriam recolit de veneratur : cujus dedicationis sollemnitatem octo diebus celebrandam apostolica sancivit auctoritas rquoniam decimo die a sollemnitate dedicationis istius dedicatae sunt postea basti eae sanctorum Petri de Pauli. Inde est quod Romanus Pontifex ipsius Salvatoris Iesu. Christi, qui sua. vis 3e copiosus est in misericordia omnibus ad se redeuntibus, in dedicatione istius saerosanctae basilicae, quae misericordiae sortita est vocabulum, de omnipotentis Dei certa misericoedia praesumens salubriter ordinavit, ut omnibus ad hujus festivitatis laetitiam eo venientibus magna fieret remissici peccatorum,de quibus tamen digne Deo Ecclesiaeque confessi per paenitentiam suilla noscuntur, seu qui usque ad octavam diem , cum vera & Deo grata cordis cotritione confiterentur. Quae videlicet emissio apostolica providentia sic tripertita distinguitur, ut Romanis de circum adjacentibus M.
727쪽
r. annorum; ThuscisS: Lombardis diloriam millium annotum, sed L his Io Η ΜΗ.qui maria transmeare noscuntur,trium millium annorum, maneat remissio Di ς δ . peccatorum. Similis eademque institutio remissionis iacta probatur in hae prima & sacrosancta basilica quinta seria in Coena Domini,quando a domno Apostolico consecratur sacrum chrisma, quando & haeretici contuma. ces . Ac extollentes se adversus hanc sanctam catholicam de apostolicam Ecclesiam , publicae excommunicationis maledictione apostolica sententia traduntur satanae in interitum carnis , ut tandem miserante Deo respiccentibus illis a diaboli laqueis spiritus eorum salvus sit in die D. N. I. C. I. De mysticis appestationabus istius sacrosancta basilica. Haec, inquam, ecclesia a sanctis Patribus, sicut in eorum scriptis invenLtur, pluribus mysticis est vocabulis insignita. Haec etenim principaliter v cat ut Basilica: quia cum Regi regum salvatori Jesu -Christo sit dedicata, ei
qui in terra summus rex est & sacerdos, comproba tur esse commis Ia. Voc tur etiam Basilica aurea,vel basilica Constantiniana, a Constantino, ut dicitur , tota aureo musivo depicta. Dicitur etiam templum misericordiae :- quia, ut usque hodie eernitur , cum multos aditus habuerit, nulla die vel nocte claudebatur, nisi tapetibus, ut quasi alterum asylum seni per pateret obnoxiis omnibus:quatenus amplius non punirentur a legibus saecularibus. Legitur quoque apostolica Ecclesia, Apostolorum dutaxat doctrinis instructa : Sedes apostolica, quia praeter Apostolicum nullus alius sedere praesumit : Sedes prima . quia secunda est Antiochena, tertia Alexandrina : Se. des Petri, quia per Vicarium suum ipsemet sed et ibi. Vocatur &ab urbe Romana ecclesia; dc a loco Lateranensis ecclesia, Lateranensis basilica, Lateranente episcopium, Lateranen se patriarchium. Dicitur haec Universalis ecclelia, quia eius episcopus de universis habet judicandi potestatem,de illo vero nullus. Et propter hoc appellatur Caput ecclesiarum, Mater ecclesiarum, & Magistra ecclesiarum, quia omnes ab illa accipiunt fomentum de magisterium. Omnibus erovidet, pro omnibus invigilat, pro cujus utique fide ut aliquando non deiiciat , sed fratres suos confirmet, ipse Salvator exorat. Iis atque aliis nominibus haec aula Dei nobiliter in divinis paginis decoratur, ει honoratur.
II. Quod omitia qua in templo post destrΜctioηem repertaβηρ, Helena mater portavit ad fl/κm. Hane itaque sacrosanctam batilicam, omni mundo reverendam, beatissima Helena Constantini mater post perceptum sacri baptismatis saetamen. tum, incomparabilis sanctuarii thesauro ditavit. quod videlicet deHierosolymitanis partibus rogata ipsius Augusti filii trasportavit quod ab antiquis ante incarnationem Domini fuerat reconditum,& post destructionem, quae a Tito & Vespasiano Romanis principibus facta legitur , inibi hab batur residuum. Totidem Deus omnipotens viscera misericordiae suae Romanae huic ecclesiae dignata est aperire, cum jam dicta regina sanctuarium, quod Dei nutu de civitate sancta Hieruialem secum attule iit ad filium, in hujus
728쪽
'...ul sacrosanctae basilicae, quae sacerdotalis est & regia, transtulit habitaculum. - ' ' Quod quia nondum proprio designatur ex nomine , licet indignus sim n
men eliis depromere , tamen in honore suae laudis non differam cum re
Item anno Dominicae Incarnation s M ce Lx Alexander papa quartus in die dedicationis lini is eccletiae lac rota iactae corroboravit di conbimavit omnes quascumque indulgentias . a quibuscumque summis Pontificibus, quocumque tempore conccius: sed de illas principaliter, quas beatus Sit
vester abunde statu cit& donavit, inclinatus iustis precibus humilis & christia uis Isimi Cotii antini. N de speciali misericordia & gratia prorogavit
eas ut lue addicm dedicationis apostolorum Petri de Pauli.
III. De area O Sanctis sanctorum , qua sunt in basi 'lea SalvatorA. In hae itaque sic rosncta Lateranesi basilica salvatoris Iesu Christo Deo
dicata , quae caput est mundi, quae patriarchaliscit S imperialis, scdes est apostolicae cathedrae pontificalis , S in ejusdem ecci citae ara principali cst arca foederis Domini, vel , ut aiunt , arca i ii inserius, de altare ad mensuram longitudinis, latitudinis & altitudinis arcae comitum elisuperius , inter quatuor columnas de rubeo porphyrio suo sub quodam pulcro ciborio. In quo quidem , ut aflerunt, multum est sanctuarium , sed quale
sit non agnoscunt. nam nomen ejus nesciunt.
In altari vero, quod superius est ligneum de argento coopertum, atque Lib eo inferius, est tale sanctuarium : septem candelabra, quae suerunt in priori tabernaculo. Unde Paulus dicit apostolus: Tabernaculumfactum est primum, in quo erant candeIabra , O messa , cst propositio p ηum , qua dicιiur μκua. ct aureum tumbulum, oe urna aurea habens manna , quod
labuit fecundum tabernaculum , quod dicitur Sanct a sanctorum. Et ibi virga Aaron , quae fronduerat. Et tabulae testamenti, & virga Moysi , qua percussit bis silicem,& fluxerunt aquae. Item sunt ibi reliquiae de cunabulis Domini. De quinque panibus ordeaciis,& duobus piscibus. Item mensa Domini. Linteum unde extersit pedes discipulorum suorum. Tunica inconsutilis, quam secit virgo Maria filio suo domino nostro Jesu - Christo. quae tu morte ipsius a militibus sortita est , non scissa : quam dum Salva- tot inibi reservaverit, haeresis vel scissura fidei diu non erit in ea. Purputeum vestimentum ejusdem Salvatoris & Redemptoris. De sanguine dc aqua lateris Domini ampullae duae. Circumcisio Domini. sudarium quod fuit super caput ejus , quod est unum de quinque linteaminibus , quibus sanctissimum corpus ejusdem Domini nostri fuit involutum. Est ibi de lo. cci Ascensionis Christi in caelum. De sanguine sancti Johannis Baptistae. De pulvere dc cinere eombusti corporis ejusdem Praecursoris Christi. Cilicium ejus de pilis camelorum. De manna sepulturae sancti Johannis Evangelistae ampulla plena. Tunica ejusdem Apostoli & Evangelistae , qua supposta corporibus trium juvenum , surrexerunt. mortui enim lucrant Propter venenum quod biberant.
729쪽
IV. Ratio circa eas , qui opponunt de absonsione tabernaculi, ct arca , vel altaris meeU.
Verum quam plurimi sacrorum voluminum de historiarum prolanda
mystei in minus prudenter in velligantes , nec intelligentes neque qua loquuntur . neque de quibus a stirmant , propter hoc quod in secundo libro Machabeorum de absconsione tabernaculi & arcae , seu etiam altaris incensi rep:ritur, superflua opinione existimant, ipsum tabernaculum , & arcam vel altare , tractinus occultata usque ad tempus suturi iudicii. latere , & ignorare , &c.
V. Mad tempore Titi ct Vespasiani, qua in tem Iosuerant. Roma
transata fuerunt. Quo autem tempore, vel a quibus vasa templi, & utensilia, se ii universa donaria Romae delata suerunt , vel ubi reposita , praefatus doctor Hieronymus, cui proprium fuit semper nova quaerere, & absconsa dilucidare, in expositione Johelis prophetae tellatur , quod Titus & vel pasianus , Romani principes , post ascensionem Domini ec structa civitate Hieros, dyma & templo , ob victoriam de motrimentum populi Romani, . Omnia lita quae in templo praecipua de speciosa Judaei habuerant , secum sportaverunt, immo ab ipsis Judaeis asportati jusserunt: & aedificato Romae templo Pacis, ibi ea in delubrum mirifice condiderunt, quae Graeca S Romana narrat historia. Nec dubium unde tantus vir docuit habendum , quod Graeca & Romana historia voluit elle consumatum. Hoc
idem usque hodie liquido perpenditur in triumphali arcu , qui appellatur Septem - lucernarum , qui constructus suille probatur ad memoriam
praedictorum principum totiuique populi Romani juxta ecciesiam sanetae Mariae Novae, in quo candelabra , quae fuerunt in priori tabernaculo, de arca cum vestibus suis, quae fuit in secundo intra velum ., manifeste ac mirifico opere sculpta fuisse cernuntur. Hoc etiam manifestioribus documentis eloquentissime doctor Leo papa in sermonibus Dominicae Passionis , cum de velo scillo in te ita sub ipso tempore passionis Christi contra perfidiam Judaeorum contellando inveheret, declarare videtur, dum ipsorum caecitateiri Iudaeorum omnia mundi elementa evidentius argu ille protellaretur in sermone, qui sic incipit, Cum multas modis Iudaica impietas laboraret , scripsit ita. Quod si ad arguendos vos , nec caelethia , nec in serna sussiciunt, & crucem 'Chi illi magis potuerunt petrae atque monamenta , quam vestra corda sentire, saltem quod in templo actum est , scienter advertite. Uelum, cujus objectu intercludebantur Sancta sanctorum, a summo usque ad ima diruptum eth , Ze sacrum illud mysticumque secretum , quo solus summus Pontifex jugus fuerat intrare , reseratum est , &c.
Sub altari illo lacrosancto , de quo in praesenti loquimur, est quaedam imago tota aurea Domi uo Ieiu Christo dedicata, de beatae Mariae vicin
730쪽
Ionius. pinis; & sancti Iohannis Baptistae , sanctorumque apostolorum Pit εἰ dei laeo N. Pauli, sancti Johannis Evangelistae imagines de electro aureae & argenteae, nec non aliorum apostolorum penitus argenteae, quas Constantinus imperator Dei servus, qui easdem ad honorem salvatoris Iesu - Ch isti suorumque discipulorum imaginari studuit , sic in quodam geneceo molitus est recondere , quod nulli artifici per quodcumque ingenium licee
in ea pulsatur. In hae ecclesia , quia typum gerit caelestis ecclesiae , die noctuque In Matutinis & Mista, 1eu Vel peris cotidie festive pulsatur. Inde est quod in ea non cantatur ad Missas, Agnus Dei qui tollis peccata mundi , dona nobis pacem , quoniam ibi summa pax justorum ipse Christus erit, ubi periecta 5c consummata in electis, nec postulatione Opus erit , nec
VII. De oratione Dominica , qua in omni cleio frequentatur. Haec reservans apostolicam institutionem non nisi Dominica in ODficiis utitur oratione : quoniam aliae orationes postea sunt superadditae ;& congruum est atque conveniens , ut prima dc summa omnium aliarum ecclesiarum , primam & summam omnium aliarum orationem frequentet ; & quae Salvatoris vocabulo consecrata est , Salvatoris oratio nem , quam discipulos tuos orare docuit, prae ceteris praecipuam semper habeat. Sunt praeterea aliae quaedam collectae ad Matutinas vel Vesperasin titulatae, quae ab Apostolico, vel ab eius septem colla teralibus episco in pis tantum , & non ab aliis penitus in ipsa ecclesia dici possunt.
ejusdem ecclesia. Ad hoe igitur tam sollemne sacrosanctum altare , ubi, sicut diximus, o vestimentum habetur sortitum , non scissum ὲ & aliud multum & in comis parabile sanctuarium , quod totum hic nominare supersedemus; nullus ad sacrificandum audet accedere praeter domnum Apotiolicum , ct septem cardinales episcopos ejusdem ecclesiae hebdomadarios , qui Millam in hae sacrosancta basilica celebrant per hebdomadas suas , oblationemque, quam in ipsa Missa accipiunt a principio officii usque ad finem . quaecumque est in auro vel argento , vel quibuscumque oblationibus , in ordinationibus etiam & consecrationibus aequaliter dividunt cum canonicis ejusdem ecclesiae sibi assistentibus in nianast cmo altaris , & in os fietis , praeter oblationem panis & vini, quae tantum canonicorum sunt. Quorum septem civilia hic describenda sunt nomina. F piscopus Hostien. sis, qui debet consecrare & benedicere Apollolicum prae Omnibus aliis
