De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DEDICATIO.honae literae non displicent, multoque magis , si veram, et priscam adeo Medicinam

recte aestiment. Quarum rerum, quam im

credibili non modo amore atque studio flagretis, sed quam perfectam quoque earUm cognitionem habeatis, cum satis loquantur, quae in omnium manibus sunt, Vestra elega tissima scripta, commemorari sane a me multis non debet, quod mea laudatione, si alterutrum posset, his Vestris virtutibus detraheretur potius aliquid, quam iisdem accederet. Reticere tamen plane non possiam, dispulsis illis crassissimis tenebris, quas, etiam eX Medicis, multi bonis literis obducebant, has esse a Vobis, Utique apud nos, pristino nitori restit tas, Vestraque et doctrina et exemplis ita

etiamnum eorum ausus atque conatus reprimi, qui, quod ipsi ab literis abhorreant, vellent et aliis haec studia inuisse reddere, ut iam

Pauci inueniantur, qui cum caecis illis ductoribus in tenebris oberrare, et remoti ab omni humanitate esse, quam in clarissima Vobiscum luce versari, malint. Atque spes sane non exigua est, modo et alii hoc negotium minus negligerent, Qre, ut nos breui ad Celsici aut Ferneliani etiam, sermonis puritatem perueniremias, ac Praeter eXercitationem, horiam assidua lectione, ut decet, nobis orationem ser

maremus. De me autem, etsi Vereor dicere,

tamen, nisi cum eXemplum Vestrum, tum etiam hortationem habuissem, quam Venerari equidem nunquam desinam, neque hanc lite-a rarum

12쪽

DEDICATIO.

rariam scientiam tenerem, quam in me sentio admodum exiguam esse, neque in Hippocraticam Μedicinam tantus in me amor iret, quem profecto exstingui in me nunquam Patiar. Nam de huius praestantia, ut iam breuius dicam, quid aliud amam susceptumque a recentioris aetatis excellentissimis Medicis fuit quam ut hanc in lucem reuocarent Ale

dicinam ' quid, quod Sydenhamius, Baslui,

Boerhaauius et Hostimannus eo omnia sua stu dia, curam cogitationemque intenderunt, Vt- fere oppressam, mancipatamque inanibus Philosephorum hypothesibus, Medicinam, liberali caussa, in libertatem vindicarent, illamque simplicem nobis redderent' Quod qui durius dictum in tot eruditissimos MedicOS PUtant, JUO-rum vel Anatomicis vel Physiologicis, aliisve inuentis, locupletior facta Medicina sit, atque

ad maiorem veri et certi Velut gradum ellecta , illi practicam Μedicinam a theor tica distinguant, ad quam profecto illa inuenta, et quaecunque iam operosius e Mathematica disciplina, nec raro ad ostentationem, peti solent, permultum faciunt. Verum de harum rerum usu, in practica Medicina, propemodum ita sentio, Vt eas ad Chirurgiam maXime necessarias, sed ad internorum morborum curationem, praeter Viscerum inprimis ac vasorum, neruorumque aliquam cognitionem, et ex his facillime cognoscendas functiones , ac simplici ira Chemica praecepta , quae ad succorum in corpore miXtionem Pertinent, Parum utiles esse,

13쪽

DEDICATIO.

esse , existimem. Quocirca etsi, his recentiorum inuentis, ars Μedica plurimum aucta atque amplificata est, tamen, nisi haec connexa cum veteri Medicina, et inter se utraeque aptae sint, recentior illa Medicina antiqua multo inferior erit, et Veritas artis , quae exploratissima veteribus, per diuturnam diligentissimamque obseruationem, fuit, maiorem vim illa habebit, quae debet, hac nostra aetate, eX mechanicae disciplinae regulis proficisci. Quae

quam parum ad ipsam medendi artem Valeant, ignorare non potest is, qui vel semel morbi, ex aeUtorum genere, emeaUS in corpore, mirabilemque euentum vidit: adeo prisca Medicina, sine recentiorum inUentis, utique stare potest, noua Medicina sine antiqua omnino non potest. Quam veterem Μedicinam cum Vestra, Viri Illustres, auctoritate, mihi summo-Pere Probatam meminerim , eam hac Vestra commendatione, mihi etiam gratissimam fuisse, et pro virili quoqUe parte excultam, consecratione huius libelli, Vobis significandum existimavi, meque pro hoc quoque beneficii genere, Vobis gratum praebendum. Et cUm Praeterea, nisi suasu atque iussu inprimis Tuo, Μagnifice PLATNERE, hunc laborem suscipere

non ausus fuerim, eum in lucem emittere, nisi

reddita Tibi dati negotii ratione, iure dubitaui. Quidquid autem in hoc libello praestiti, cum

sic fecerim, uti legendum, interpretandumque Hippocratem esse arbitror, de hac re ex- s Pone-

14쪽

ponere iam breuiter liceat, non, quod Vos doceri a me posse existimem, quomodo versari in Hippocratis lectione debeatis, a cuiuS temeritatis suspicione vel Vos Ipsos me liberaturos confido, verum, ut possim proinde a Vobis vel meliorem aliquem modum legendi Hippocratem edoceri, vel in illo magis confirmari. Μecum Vero omneS Optaturos eXistimo,

scilicet, quibus bonarum literarum amor est, ut in lectione Hippocratis aliquis non mediocriter Versatus, et antiquissimae illius, qua usus est, graecae linguae, gnarus, plane dilucideque e Poneret, quid faciendum sit iis, qui animum adiungere ad principis Medici lectionem velint. Nam quae frequentior caussa est, qua obrem adeo multi, hac nostra aetate , Μedici veterem Μedicinam vel negligunt, vel plane

contemnunt, quam, quod Hippocratem legentibus tantae dissicultates Occurrunt, Vt tUrbidam inquinatamque aquam, ex plurium recentiorum rivis, haurire, quam eam eX Veterum argenteis fontibus, sed ad quos dissicilior aditus sit, limpidissimam, bibere malint, et

sitim medicae do inae exstinguere Z Hisque dissicultatibus non solum illi deterreri et auocaria veterum lectione, solent, qui vel graecae linguae nimis leuem scientiam, Vel minus attentum animUm, atque assiduum ad legendum afferunt, verum etiam illi, qui ita praeparati, et plane eo animo accedunt, ut sibi priscae Medicinae notitiam comparare Velint.

Quod,

15쪽

DEDICATIO.

Quod, quo frequentius malum, etiam apud literarum amantissimas gentes, est, eo magis id saepe miratus sum, Hippocratis scripta, usque ad nostram aetatem, seruata , homineSque inuentos esse, qui, in crassissimis illis harbariet tenebris, quibus omne bonarum literarum studium sepultum iacuit, vel ipsi legere Hippocratem atque describere, vel aliis describendum dare voluerint, alat etiam PotUerint, ad hunc laborem suscipiendum, aliquem

inuenire; quod sane mirum est, non miraem

ium illis videri, qui sere diuini aliquid in Hip-

Pocrate resedisse, existimant. Neque allegari vel Aeschylus, et Homerus, et Sophocles, et alii antiquissimi graeci scriptores debent, qui, quod pariter seruati sint, possint permagnam, in qua Hippocrates est, admirationem minUere. Nam, quod inter Monachos, qui tum soli literarum studiosi erant, nonnulli fuerint, qui Poetarum, ac praecipue Comicorum et Tragicorum, lectione sint delectati, quid in ea re singulare fuerit, cum seleant eiusmodi scri-Pta, temporis fallendi caussa, vel maxime ab hominibus sine literis, legi' qui vero solidiorem doctrinam, et medicam praecipue, ex βραχυλόγω, eamque ob caussam, vel Medicis ipsis obscuro auctore, petendam, profecto Parum curant. Tres autem inprimis res sunt, quae in Hippocratis lectione non solum tironeS, Verum etiam doctores non raro impediunt, Videlicet multae antiquae et penitus obsoletae vo

cess

16쪽

DEDICATIO.

ces, atque per Aphorismos scribendi ratio,

tum, quae cum hac arcte coniuncta esse videtur, horum sine ordine combinatio, et minus

apta collocandarum enunciationUm ratio. Quae res omnes semper interpretes et commentatores mire exercuerunt, et in tam diue

fas sententias abire iussierunt, Vt de repugnamitis dic horum, quae in Hippocratis scriptis imVeniantur, alii singulares libros conscripserint, alii contra in iis soluendis redarguendisqud priorum sententiis, plurimum operae posuerint Nam, ut de ipsis vocibus, et dictione Peculiari, qua et omnes eius aetatis scriptores usi esse videntur, tum illa, quae maXime Pro'

pria Hippocrati fuit, iam equidem nihil dicam, quod de illis Erotianus, Galenus, Ammonius aliique exposuerunt, ad hanc Vero e

plicandam vires mihi deesse sentio, et Doctissimum Trilierum spero esse, super hac re, aliqua commentaturum, saltem de ratione per Aphorismos scribendi, et ordine in scribendo obseruato, nonnulla afferam. De ipsa vero breviloquentia, nemo, quod spero, dubitabit, qui maxime genuina Hippocratis scripta, atque ex his etiam hunc de Humoribus librum, legerit. Cunctae autem propositiones vel eX- perientiam continere, Vel ex harum una pluribusque ductae esse videntur, qUod aeque cum antiquissima philosophandi ratione, quam Hippocratis medicinam faciendi modo, con-

Eruit. Quod enim hanc fertur a Philosophia

17쪽

DEDICATIO

separasse, id tantum sic egisse existimandus

est, ut plus experientiae accuratae, quam

inanibus Philosophorum argutiis tribueret, quibus impeditior hactenus facta Medicina fuerat, et simplicitate sua, tanquam naturali pulchritudine, orbata. Quam, Ut Hippocrates saluberrimae arti redderet, eiusque firma, et nullo aeuo ruitura, fundamenta iaceret, inter medicinam faciendum, qUamacem ratissime, omni tempore, ad quaScunq ue in mombo, et aegri rebus, et medicina factas mutationes , animum aduertebat, quasque ex his persaepe Viderat, tanquam eXperientias, atque ex his sponte fluentes veritates, siue naturam aegri ac morbi, et huius caussas, siue medicinae indolem aut conuenientem aegro ac morbo, aut aduersantem, indicarent, sedulo annotabat, Vt ex his adeo genuini illi, et primo semper loco, inter Hippocratis scripta, habiti, memoriaeque a Medicis mandati Aphorismi, orti esse videantur. Atque alios libros ex his

solis, alios vero ita construxit atque composuit, Vt et alias, exa is plane consequentes, simplicesque veritates adderet, sermonemque, alias omnino nudum, vestiret atque aliquantum Ornaret, qUa tamen re inprimis cauendum estς

ne quis se falli patiatur, et nimis ornato seria mone constructis libris, inter genuinos Hippocratis, locum concedat, quod hi recentiorem aetatem , qua scripti sint, facile prodant.

Quamuis enim negari non possit, sed potius

18쪽

DEDICATIO. debeat ad recentiorum Μedicorum laudem commemorari ac celebrari, cum sedula horum continuaque diligentia, illarum experientiarum numerum auctum fuisse, tum maxime plures etiam inde Veritates deductas, tamen,

cum se illi quoque ita in multis seduci probabilitate. tanquam VeritatiS specie, atqUe, eX ΠΟ- vis opinionibus, consequenda gloria, passi fuerint, ut simplicium illarum antiquissimarumque Veritatum Vim, Permultis coniecturis, fregerint, qUae reS nobis, tanquam foecundissima mater, tam ingentem hypothesium numerum

peperit, laudanda potius prisca illa et Hippocrati sere propria scribendi ratio est, ac recentiori plane anteferenda. Haec autem legentibus neutiquam tot dissicultates, quod ipsa ductio afferre solet, cuius vel adeo negligens Hippocrates in suis scriptis esse, etiam a viris, graecae linguae inprimis gnaris, existimatur, ut multis ad vulgares Grammatices regulas offendisse videatur, quod frequentem Criticis disceptandi occasionem dedit. Accedit denique tertium, quod inter rps illas, quae Hippocratis lectionem impeditam essiciunt, num rauimus, scilicet ipsa oratio, seu propositio.

num constructio, eaque omnium maximas

semper dissicultates peperit. Vt enim de quocunque sermonis ornatu nihil dicam qui prorsus fere in Hippocratis libris desideratur,

omnem adeo ordinem, neXumqUe Propositionum, et inter so tamquam continuationem, saepe

19쪽

DEDICATIO.

saepe minus curauit , atque eodem libro non solum plures diuersosque locos tractauit,

quod potest illo de Ossibus inscripto, aliisque

libris illustrari, verum etiam singulos locos, interpositis alienis, et non raro longis quaestionibus, obscurauit, de quibus omnibus plane non dubitabit is, qui vel hunc nostrum de Humoribus, animo attento legerit. Quae res cum a multis interpretibus non animaduersa fuerit,

atque Perpensa , debet profecto mirum non esse, hos omnem culpam frequentissime inscribas librariosque transtulisse, qui et propositiones plures aliquando excidere passi sint,

et integros locos, tanquam membra, a suiS comporibus auulsa, aliis libris vel apposuerint, vel horum locis interposuerint. Eaque de nostro de Humoribus libro inter alios, inprimis doctissimi Foesii, mens est, qui, Vt hoc eXemplo Vtar, statim ab initio, inter tertium et quartum P ragraphum, ex Girardeti ordine, ingentem lacunam esse existimat. Sed haec, quod ex paraphrasi nostra patebit, nulla est, sed potius abrupta dictio , cuius plura exempla hoc loco asserri possent, nisi fuissent hinc inde,

in annotationibus, indicata. Vt autem haec omnia legentibus solent multas, vix superandas, difficultates afferre, atque etiam Porro afferent, sic maxime id esse-cerunt, Vt latinae Versiones propemodum ob scuriores graeco textu essent, neque sic leuari

lectores possent, quin potius magis impedi

rentur,

20쪽

DEDICATIO.

rentur, a qua culpa, neque Foesii versio,

quae tamen Oinnium optima esse fertur, immunis esse solet. Ρrimo autem omnes Hippocratis versiones in uniuersum eo vitio

laborare videntur, quod sunt nimis conciso sermone consicriptae. Nam, si in aliis graecis scriptoribus difficile est, verbum de Verbo exprimere, in Hippocrate sane id debet longe difficillimum, aut plane αδυνατον Videri, quod antiquissimi illius graeci sermonis breuitas neUtiquam cum latinae linguae Vbertate comparari potest, quo sane fieri solet, ut et sensus ipse non satis clare exprimatur, et puritas latinae dictionis desideretur, cum qUa etiam Perspicuitatem sermonis tolli, necesse est. Hinc alia vitia, in versionibus, praecipue ante Foesium elaboratis, ignorantia graeci sermonis, videlicet antiquissimi illius, ab Hippocrate usitati, peperit, dum alii non ipsam verborum vim exprimere , sed utcunque assequi eorum sensum studuerunt, alii alienam prorsus et falsam significationem vocibus assingentes, nouum aliquem Hippocratem nobis obtruserunt, quae Vitia inprimis in Calui, Cornarii et Lindenii versionibus ita occurrunt, Ut Uel Vagum dubiumque sensum lectoribus exhibeant, vel tot ipsis dissicultates obiiciant, ut multo facilius graecum textum, etsi fatis obscurum, quam latinam eius conuersionem, intelligere, eruereque inde commodum sensum queant. Atque ab

his vitiis etsi Foesii versio quodammodo libera est,

SEARCH

MENU NAVIGATION