De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DEDICATIO.

caussa contulisset, eiusque honores summos impetrasset, sua eius tutelae corpora, Vt olim puerorum animos, Hallenses committebant,

atque, eX eorUm temporum more, Archiatrum,

seu Physicum suum, Dolscium constituebant.

N ullius autem rei tam idonea in eo facultas residebat, quam graeci carminis, cuius Vt multa egregia monumenta reliquit, ita sigillatim, quae inter haec, maXimam attentionem meretUr, graece a se redditam Augustanam confessionem, de quo argumento singularis epistola est GueinZii, quae Μ DCCXXX. Halae in lucem emissa est. Ad haec tempora etiam Helius Eobanus Hessus pertinet, de cuius ortu et nomine Cl. Ayrmannus duas elegantes commentationes nuper edidit Is, quo iure a Ct Burchardo potuit, ob carminis, potissimum latini, facultatem, eodem a nobis potest, Propter graecarum literarum peritiam, inter Μedicos, humanitatis studiorum vindices, referri. Etsi enim ex hoc literarum genere, permUlta eius

ingenii monumenta non eXstant, neque tamen

ipsi ad ea ponenda ingenii vires , sed auri argentique defuerunt, quo suam commode posset, familiaeque vitam tolerare. Praeterquam

ergo, quod primum ius, et postea Μedicinam coluit, quam sperabat sibi lucrosiorem fore,

maxime se ad bonas literas docendas contulit, quarum ossicinam Erfurti, Norimbergae et Marpurgi tandem instituit, earumque clapidis c 3 adole-

42쪽

DEDICATIO.

adolescentibus graecos latinosque inprimis Poetas enarrauit. Ipsum vero Eobanum primum fere fuisse reperio, qui, cum reliquis eruditis fere omnibus, latini carminis facultate, praestaret, Theocritum, Coluthum, et Homeri Iliadem delicatissimis latinis versibus expressit, quod deinde sunt alii, sed sine illo

successu, imitati. Theognidem etiam Eoba-nuS Vertit, cum Norimbergae Viueret, sed luculente inchoatam conuersionem, quod Camerarius scripsit , cum detrimento studii literarum maXimo, abiecit, ae reliquit. Eadem interpretandi arte bini Widrtembergenses inclaruerunt, Nicodemus Frisci linus , et Iacobus Scheggius, uterque in eruditis infelici- cibus ponendus. Quod vero Frisichlinum inter Aledicos nUmero , cum is, qui nuper de eius vita singularem librum conscripsit, Cl. Langius hoc plane silentio praeterierit, id Frisichlini aequalium auctoritate facio, quo rum nonnulli, in carminibus, in eius honorem scriptis , ac praesertim Chemnitius in monumento , quod Frisci, lino posuit, ipsum Μedicae artis Doctorem nominant. Fuit autem in eo maXimus amor graecarum literarum,

in quibus colendis docendisque siue in Academiis, siue in illustribus scholis, suum ingenium probauit. Academias enim ornauit

Tubingensem, Pragensem, Wittebergensem, ad Marpurgensem, scholamque Marti-

43쪽

DEDICATIO.

nianam, quae Bruns igi floret, aliquo tempore rexit. Etsi vero continua egestate pressus erat, tamen Vel in carcere assiduus in Vertendis graecis auctoribus, fundendisque in Utraque lingua, elegantissimis versibus esse non desinebat. Atque, hae etiam nostra aetate, in magno pretio sunt, apud eruditos, Cal limachus , Tryphiodorus, Aristophanis Comediae quinque priores, et Archiae carmina, metaphrasi latina metrica a Frisichlino omnata , atque in lucem edita, et Aeschyli Oppianique versionum, ab ipsa factarum, i,cturam eruditi quam aegerrime ferunt. Sed imter grammaticos sui temporis facile principatum tenuit, totamque utilissimam artem

plurimis egregiis scriptis illustrauit, quibus aliis suae aetatis doctis viris pepercisse non Videtur. Iacobi Scheggii minus fere insignia merita in bonas literas, summa in Philosophiam sunt, quam pariter ac Medicinam, triginta annis, in Academia Tubingensi docuit. Dedit vero etiam operam, ut latinis scriptoribus illustrandis , sic graecis maxime luculentis conuersionibus exornandiS. Quare suo merito a Gesinero vir utraque lingua doctissimus nominatur. Idque fugere e0S Π0n potest , qui vel Theognidem ab eo latinis versibus expressum, vel Arriani in Epictetum Commentarium legerUnt, quem

44쪽

DEDICATIO.

saeculo sexto ac decimo floruerunt, quibusque apta inprimis graecae linguae facultas fuit, poni prosecto etiam possent Andreas Grundierus , Olympiae Fuluiae Moratae maritus, Matthaeus Dresi erus, Ioannes Vollandus, Erhardus Hedeneccius, Georgius Henisichius, Ioannes Daniel Snecanus et forte alii, sed quos omnes, alio quodam loco, am'plius commemorare non intermittam; mo' do haec illustriora exempla, quae allegaui

mus , adolescentum animoS eXcitarent, Vt,

antequam se ad discendam Philosophiam, Medicinamque conferrent, bonas literaS CO-lerent, seque, ad humanitatem fingi formarique, Paterentur. Neque vero Vos, Viri Magnifici, his ieiunis narratiunculis detinuissem, nisi Vobis scirem iucundissimam e me

earum rerum memoriam, quae partam a Medicis gloriam facultatis graecae linguae declarant. Atque Ut nostra oratio ad Hippocratem reuertatur, sunt quidem inter iam recensitos Medicos multi, qui et in hoc, quasi principe Veterum graecorum aut horum, Vertendo enarrandoque suam operam collocarunt , qui, si omnes Verae antiquae graecae linguae idoneam facultatem habuissent, aut sibi antea crebra assiduaque operum Hippocratis lectione comparassent, nunc sine dubio planum expeditumque omnibus per Hippocratem iter foret. Ex iis vero, quibus

45쪽

DEDICATIO.

graecae illius scientiae primae partes tribuumtur, alios a suscipiendo explicandi Hippocratis negotio, rei dissicultas plane deterruit, in

aliis ad minimum animi contentionem ita debilitauit, ut susceptum opus relinquerent imperfectum. Ac nisi mihi, omni fere graeca scientia destituto, maior audacia fuisset, non adeo longo tempore post, quam animum ad illum praecipue de Humoribus librum explicandum, adieceram , pariter ab opere destitissem. Accessit vero , quod non minutias omnes venari, sed saltem in arti studentium commodum, ab Hippocrate, eo in libro, datas utilissimas regulas proponere volebam, dili genter explicatas Qui adeo labor noster, si Vobis, Viri Illustres, vel aliqua ex Parte Probabitur, de sinistris aliorum iudiciis multum

1bllicitus equidem non ero, quod inter nostrae aetatis Aledicos, etiam in literarum doctrina, primae partes Vobis merito tribuuntur. Atque in optatis, scio, mecum omnes habebunt, quibus literae curae sunt, ut ex Medicis multi, et doctrina et exemplis Vestris, etiam porro possent ad bonarum literarum studium excitari. Est autem Vobis cum ob hanc, tum propter alias permultaS et magnas VtilitateS, quas toti rei publicae continuo affertis , longior vita sanitasque firma et perpetua Optan

da. Quo etiam meae praevideo saluti consultum lare, quam quidem a Vobis maxime ad-

46쪽

huc promotam fuisse, confiteor, gratissimaque

mente agnosco, neque VOS colere ac Venerari,

ob maxima mihi praestita omnis generis beneficia, unquam desinam, sed in Vos, inque Vestros talis semper futurus sum, qualem me et esse vultis, et me decet;

VESTRORUM

47쪽

NOBILISSIMO

DOMINO

IN UTROQUE REGIS CONSISTORIO

SECRETIORI CONSILIARIO, ET AD CH IATRΩN COMITI MERITISSIMO

PETRUS GIR ARDET

S. D. P. Iudicium Experientiae Canon et regula perhibetur a sumiaini Praeceptoris genio ; si summis ingeniis , studiis acerrimis, optimaque doctrina comparatum Vir Amplissime) : Cuius ego scientifici dogmatis pondere cautior sactus atque sagacior , illustrem in obscuros Hippocratis libros de Humoribus Ρurgandis, atque de Acutorum mor horum Diaeta Clarissimi Lud. Dureti Enarrationem tuo iudicio consecrandam putaui, ut quod Medicae εμπειριας principium distinctiumn , seu Lydium lapidem , omnes celeberrimi nostri ordinis demirentur atque suspiciant. Ac primum ingenii tui excellentiam omnibus dimensioninibus absoluit Disciplina Medica, artium praestantissima, atque humano generi omnium utilissima, quam indefesso labore , continuis lucubrationibus, Hrisiensium ciuium commodo comparasti, et aegrorum frequenti diuturnaque

curatio

48쪽

DEDI CATIO. curatione ita firmasti , vi , dum in nostro Medicinae sacrario, Apollinea oracula,magna Omnium eruditione,pronum

tiares, euocatus fueris in aegrotantium Liliorum subsidium; ubi toto morbi decursu, impositam tibi prouinciam adeo prim denter feliciterque exegisti; ut veluti Philippus alter Medicas Alexandro Magno, armis Darium strenue aggressuro, sed grauiter aegrotanti, moerentibus iam phalangibus, erahibito pharmaco, incolumitatem reparauit, qui exinde hostes numero insolescentes, directa acie prostrauerit) Regem nostrum Inuictissimum, dum ceruicibus haereseos hydrae obtruncandis, ensem mente deuoueret, insidiosa febre, quae, victoriarum suarum velut inuida, diuinos conatus remorabatur , per Dei gratiam tu, ex primis assidentium Med, corum , liberaueris; unde emergens aduocatos in suppetias Rebellium, temerario ingratoque foedere consilio, Britannos terra marique debellauit, posteaque indoetos iuga ferre sua Rupellanos pertinaci obsidione profligavit. Verum ingenii tui excellentiam eo maxime nomine omnibus admirandain praebuitRex iudicio acerrimus: cum te in Ρrimarium suae Majestatis Medicum praeelegerit, cuius exercitatissimae industriae humorum omnium motus, victus rationem, suum vivendi institutum, affectus denique omnes regendos committeret. Tot ergo momentis iudicium tuum verus experientiae canon mihi occurrit, cuius examini offerrem Illustris Dureti enarrationem, quam, eX propriis obseruationibus, ad Hippocratis libellum de Humoribus, ac libros de Tecmarsi, apposuit. Et quemadmodum ad unius sa- premi Ρrincipis efformatos mores victusque leges, subditorum omnium vivendi institutum, componi debet; Ita aequum videbatur, humorum tuto purgandorum, atque communis ciuium victus uiuendique praecepta illi iudicio subiicienda esse, cui ipsimet humores atque appetitus omnes Regii obtemperare confidunt. Quae quidem si, opera mea, velut

futurum meae in te obseruantiae monumentum, tuis auspiciis, in lucem prodire sinas: essicies, ut illa, magno aegrotantium commodo, tutissima morborum alexiteria dici et

esse mereantur. Vale.

49쪽

PETRUS GIR ARDET

HUMANISSIMO LECTORI

Eςςς, quae obscura in Magni Achillis mediet arma.

mentario videbantur arma, suo splendori restituit Illustris Ludovicus Duretus Benevole lectoo: quibus si faciles praebueris armos, te instruet, ut de-yriias , velut alter Hercules, infensa humano generi monstra. Ecce, inquam, de tribus instrumentis, quibus per tinaciores affectus Ars Medica nouit propulsare, duo porrigit noster Interpres, Φαρμακείαν κm Δίαιταν, duo bus commentariis ; quorum priorem apposuit 'in libellum Magni Hippocratis de Humoribus Ρurgandis ; Alterum intres eiusdem libros de Victus Rationei in morbis Acutis: quia hae duae notiones ad praecipua Medici ossicia ita conducunt,

50쪽

PRAEFATIO.

ducunt, ut nullam fere, vel mitioris morbi, praecautionem et curationem sinant esse sui expertem. Nam vi nihil in promptu magis, quam artificialem succorum degenerum vomitu aut deiectione, vacuationem moliri: Sic nullus in medendo feracior locus , neque utilior, quam de Diaeta :Cum ipsa per se saepe sufficiat ad morborum , robore na turae superandorum, curationem; inconsiderate vero aut minus accurate praescripta affectis, alioqui sanabiles, reddat ανιάτους. Cuius rei dignitate motus Venerandus Senex, statim a limine tractatus περὶ Διαίτης οξέων , VetereS me' dendi magistros reprehendit: quod nihil de hac Scientia praecepissent, quae erat ad Therapeiam nedum utilis, imo absolute necessaria. Harum Medicinae partium praestantiam altius contemplatus Clarissimus Ludov. Duretus, in his ab uno Hippocrate cuius doctrinam magnopere veneratus Philiatros censuit esse instruendos. Verum quia sententiarum ipsius breuitas, atque rei ipsius, multis obstructae dissicultatibus, grauitas ex ipso , ut sciebat, vetabulo, non paucos ab illius lectione dehortari potuisset, ibrorum commemoratorum in Latinum sermonem conue sione, ac eorumdem interpretatione , faciliorem suis auditoribus posterisque studitas aditum comparauit; quae quam cum mente Hippocratis consentire debeat, et quantum lucis rerum obscuritati sit allatura , admirabile.illud eius Ρaraphrastae in Coacas Prognosses eddum opus vide- rur tibi satis indicare. Quod spectat igitur ad primum tractatum, qui est de Humoribus Purgandis, in eo versatur, ut accurate dignoscamus, quinam humores purgatio nis materiam et occasionem praebeant , seruatis omnibus cautionibus , quae multiplices occurrunt. Cuius libelli quatuor partes merito contatiuntur; quarum prima est, de humorum purgandorum differentia , seu qualitate eorum, quae expurganda aut non purganda sunt: Item depurgandi modo, qui reuellendo, derivando , coeffundendo, et simpliciter vacuando, perscitur : Tum de occasione,

SEARCH

MENU NAVIGATION