장음표시 사용
31쪽
tiunt, qui literas recte aestimare, constituereque earum pretium sciunt. Vt autem Vos, Vestro exemplo, studiosorum ingenia, non Pa' rum, ad bonas literas colendas, excitatis, sic mihi eundem in finem, pace Vestra, temporum eo rum memoriam recolere liceat, quae maxime eruditis Μedicis, amantibusque literarum ab- Undauerunt, Vt, Pluribus exemplis propositis, Medicinae studentium anjmi, literas discendi cupiditate, eo magis incendantur et exarde
Id vero aureum saeculum a Christo nato, decimum sextum fuit, eiusque inprimis initium, quo vel in sola Germania, plures in utraque lingua doctissimi, vereque adeo eruditiΜedici exstiterunt, quam et in superiore , et in hoc nostro, quo Viuimus, saeculo tota Propemodum Europa habuit. Atque ex magno
eorum doctorum numero saltem eos nunc Proferam, qui vel eandem atque Vos, Viri Magnifici, patriam habuerunt, vel ludum aliquem literarium rexerunt, graecamque linguam in Academiis aut alibi publice docuerunt, vel a Cl. Burckhardo, tanquam minus noti, omissi sunt. Nam, si maiora lumina, etiam solius
Germaniae commemorare animus e stet, deberem utique Henricum Stromerum Aurbachium , Ioannem Langium Leobergensem, Ioachimum Camerarium, Ioannem Cratonem a Crassitheim aliosque plures, prae reliquis OmnibuS, nominare. Iam vero primo loco
32쪽
sono, qui decimo tertio anno illius saeculi, in lucem editus, hic Lipsiae inprimis, ob l iterarum studium, in magno honore fuit. Quamuis enim primum in Pirnensi schola Schadium Praeceptorem, et postea in Dresdensi Sches
felium, optimos Viros secutus sit, atque hoc etiam iubente, iam tum Dresdae, graecas Aesopi fabulas commilitonibus enarrauerit, tamen
Lipsiae demum potissimum inclaruit, ac primum , iubente Coenobii Thomani praefecto,
iuniores monachos graecam linguam, hinc in ipsa Thomana schola, proximo a Re re Bor-nero loco, bonas literas docuit, sed breui tem- P0re post, recens erectam scholam Nicolaitanam, cui a Magistratu praeficiebatur, summa cum laude rexit. Quod Vtrumque munus cum sit ipsi, maxime BOrnero auctore, demandatum , quanta Meu reri nostri eruditio fuerit, non dissiculter intelligitur. Cui enim summum literarum studium, et graue iudicium, et, quod longe maximum est, fides integritasque Borneri ignota est Z qui eo tempore vixit, quo muneribus non illi praeficiebantur, qui vel aetate et ordine , Vel patronorum gratia, priores erant, sed quos praestare aliis , et excellere maxime in ea, siue scientia siue arte, quam tractare debebant, literatis inprimis reique intelligentibus Viris perspectum erat. Postquam Vero Per seX annos scholae Nicolaitanae
praefuerat, Primum ad Philosophiam docen-
33쪽
DEDICATIO.dam se contulit, deinde ex Italia redux, quo
iter Μedicinae caussa susceperat, honores eius artis Academicos impetrauit, et FacultatiS tandem Decanus factus , atque in Senatorium quoque ordinem lectus est. Quoniam vero hoc Μeureras cum multis aliis, a nobis recensendis, commune habuit, Vt e schola in Academiam ad docendum, et porro ad rempublicam gerendam, Vocaretur, imperare mihi non pos sum, quin elegantem huius rei animaduersionem, quam Cel Ernesti in Elogio Caspari Bo neri fecit, quaeque ad rem nostram permultum facit, hic afferam. Nempe, ait, hoc in more positum fuit, institutisque illorum temporum , Ut, qui ingenium suum vellent in Academiis docendo, interdum etiam in republica gerenda, aliquando probare, cum essent Academicum studiorum curriculum emensi, in scholam aliquam illustriorem ad tempus se docendi caussa conferrent, ut ibi assidue & multum docendo, firmitatem quandam, in graeciS
latinisque literis, consequerentur, et mentem linguamque perpetua et curiosia exercitationea euerent. Aequalis Μeureri nostri vel potius pri0r eo fuit, etsi minus quodammodo celebris Georgius Sturciades,quo eum nomine Camerarius appellare solet, vel Sturcius, qui patriam urbem Annaebergam habuit. In hoc quanta fuerit graecae latinaeque linguae peritia, cum eX eo constare potest, quod amice Ioachimo Camerario, summo in his viro , Vsus est, parriter
34쪽
riter et Eobano Hesio , et Euricio Cordo, et
multis aliis, quodque eum, hoc nomine, inuidendo elogio mactauit Μatthaeus Dresserus, tum inprimis ex eo clarum est, quod scholae Erphordianae per plures annos,dissicillimis periculosissimisque temporibus, Omnium cUm laude praefuit. Iisdem temporibus Ianus Cor. narius, Aledicus Cygnaea Oriundus, floruit, quem etsi Cl. Burckhardus non infimo loco inter Medicos humanitatis studiorum Vindices, posuit, tamen hic quoque . memorandum prae aliis permultis, existimo. Nam summo
studio atque opera eo sere primus allaborauit, ut graecam Μedicinam tanquam Veram et genuinam, prae illa Arabum, cunctis probaret, et hac de caussa, literarum graecarum studium commendaret. Quocirca suo aliis exemplo Praeivit, totamque aetatem in vertendis graecis auctoribus , cum Medicis , tum Theologis etiam et Philosophis, quasi consumsit. Legimus enim inter Μedicos Hippocratem, multos Galeni libros , Aetium , et Dioscoridem, ex Theologis Epiphanium, Chrysostomum, Basilium, Gregorii NaZianZeni aliqua, et Synesium, e Philosophis Artemidorum, Ge0ponicon libros, Parthenium de amatoriis aste-ctionibus, aliosque a Cornario latine conuersos. Etsi autem hac interpretandi arte parum
verae laudis sit consecutus, si velimus scilicet audire Huetium in Lib. ΙΙ. de Interpretatione, qui eum ieiuniorem utroque Melanchthone
35쪽
et Neandro et parciorem, sed graecae linguae
non fatiS gnarum, neque latini sermonis puritati satis consulentem, neque ad librae aequatum examen satis accurate Vtrumque exigentem dicit, tamen Vel hoc nomine celebrari imter reliquos Μedicos, graecarUm literarum gnarOS. meretur, quod graec0S Medicos quasi
in manus pluribus dedit, et arti studentes, etiam ad graecae linguae studium maximopere excitauit. Neque illam adeo Huetii censim ram morabitur, sed Cornarium Utique graecae linguae scientiam tenuisse is plane intelliget, qui et ipsos ab eo versos auctores, et septem Dolabellarum libros, quos in Paulum Aeginetam Μedicum scripsit, cum cura perlegerit. Eadem interpretandi arte Sigismundus Gelenius Ρragensis inclaruit, Vt eam, Huetio auctore, vix quisquam pluribus eo monumentis ditauerit. Fuit autem is graecas literas in Italia a Marco Musiuro edoctus, et Typographiae Frobenianae per triginta annos praefestias, eas literas porro colendi occasionem amplissimam habuit. Atque ex ea ossicina Lexicon illud Symphonum, quatuor linguarum, ab ipso inscriptum, prodiit, & plures eorum graecorum auctorum sunt editi, quos quidem Gelenio interprete, possumus etiam latinos legere. Ex horum numero esse memini Aristophanem, Dionysium Halicarnasseum, Appianum, Philonem et I0sephum Iudaeos, Origenem contra
Celsum atque Euagrium. Potest etiam Gelenii
36쪽
nii graeca scientia ex iis intelligi, quae in Hannonis et Arriani Periplis, ac Strabone et Ρlutarcho, Chrysostomo, iustino Martyre, et in graecis illis Epigrammatibus praestitit, quorum varias Anthologias habemus seu Florilegia. Ad quae omnia tandem illud elogium
accedit, quod ipsi ὀ m is Fabricius dedit in
Bibliotheca Gr. Lib. I. p. 43. et Lib. II. P. 682. Adiungamus Gelenio Conradum Gesnerum,
sui saeculi egregiUm Ornamentum, quem, Vt maiorem Gelenio Medicum, sic non minorem Grammaticum fuisse nouimus, atque humanitatis studiorum Vindicem. Tanti viri bene meritas laudes, sed, quod recte mireris, tantum eas Cl. Burckhardus non siluit, quas ipsi circa literas gestarum rerum amplissima cognitio peperit, qUae tamen non est cum graecae latinaeque linguae et philosophicarUm re
rum scientia comparanda. Hanc atque omnem
Gesneri vitam diligenter Sinalerus exposuit, qui, inter alia eum iUUenem Tiguri Grammaticam docuisse, hinc Vero Lausannam UOea,
tum fuisse prodidit, Vt in noua ibi condita Academia, publice graecas literas doceret. Quod si satis non esset, ad summam Gesneri eruditionem probandam , ea sane ex plurimis utilissimisque illius scriptis elucesceret. Vtque de graecis tantum latinisque literis dicam
quomodo quis non credat, harum in eo summam peritiam fuisse ' qui vastum illud lectionisque propemodum infinitae opus de Animalium
37쪽
lium historia condidit Z quo, quidquid siue de
natura, siue de moribus, omnis generiS animalium,antiquissimi,et eo tempore,parum cogniti, graeci scriptores memoriae prodiderunt, a Ges-nero studiosissime excerptum continetur atqUedigestum. Accedunt etiam Aeliani, ac Sto-baei, itemque Hannonis Peripli latinae conuersiones, in quibus, e dos fissimorum virorum sententia, boni interpretis ossicio, perquam egregie perfunctus est. Inter Germanos Medicos , graecarum literarum studio claros, Ut iam Heluetum numerauimus , ita nUΠe quoque Batauum commemorare liceat. Is aUtem
est Petreius Tiara, qui primam lucem vidit Vorconii, quod Frisiae occidentalis oppidum est, anno decimo quarto saeculi sexti & decimi, siue, ut alii volunt, eiusdem saeculi anno decimo sexto. Is, cum liberales quascUnque artes, et Medicinam quoque, proprio marte, di dicisset, Germaniam , Galliam , Italiamque peragrauit, tandemque in patriam redux, ad colendam docendamque inprimis graecam linguam se contulit. i Quod ipsi etiam adeo feliciter cessit, ut primum in Lovaniensi, postea in Duacensi, hinc in Leidensi, tandemque in
Franequerana Academia, graecas literas do cendi muneri admoueretur. Eum ab Huetio fuisse inter claros interpreteS numeratiam, equidem non reperio, sed aliis interpres grae
38쪽
que in eruditorum manibus Pythagorae, Pho- cylidis aliorumque sententiae , Euripidis Medea, Platonis Sophistes, in quibus latine Vertendis se ita gessit, Vt locum inter optimos, ad minimum suae gentis, interpretes tenere posse videatur. Talem se etiam in Homeri Hymnis, et Hippocratis Aphorismis, ac Pro gnosticis praestitisse probabile est , quae cum
etiam latine verterit, adhuc tamen non in lucem sunt edita. Haec autem omnia fere de Tiaraeliterarum studio Meiarsius in Athenis Batavis retulit. Ex nostris clarior notiorque Georgius Bersmannus est, fere circa medium saeculum sextum ad decimum, Annaebergae narius. Ipse se ait, in praefatione, quam Horatio suo addidit, praeceptore Georgio Fabricio Vsum esse, seque hoc nomine, nec sine ratio' , beatum praedicat. Medicinam quidem in hac Lipsiensi Academia, et postea in Galliis quoque, et apud ItaloS coluit, sed maxime linguis literisque graecis ac latinis praecipue ope ram dedit, atque in his, in scholis pariter et
Academiis docendis, Vitam omnem contriuit atque consumsit. Primo enim in illustrem Portensem scholam se contulit, eiusque regendae
curam in se suscepit. Ex qua, cum post aliquot
annos, in Wittebergensem, ac non longo tempore post, in Lipsiensem Academiam, Vocatus esset, in Utraque primum philosophicas scholas habuit, sed post acerba magni Camerarii fata
39쪽
fata, qui in Lipsiensi Academia, graecam latinamque linguam, summa cum laude docuerat , Bersmannus inprimis dignus est iudicatus , qui ei successor daretur. In hac suscepta docendi prouincia, qualem se Georgius noster
gesserit, cum ex magno omnium plausu, cum quo docebat, tum eX editis, in permUltos veteres auctoreS, commentariis intelligi potest, in quibus eximias ingenii dotes explicauit. In quorum auitorum numero etsi graecos fuisse non reperio, tamen et huius linguae idoneam facultatem Bersmannum habuisse, cum ex iisdem Commentariis Patet, tUm eX eo, quod
in Seruestana schola, cui ultimo praefuit, Homerum, Thucydidem, Demosthenem, optimos dissicillimosque graecos alictoreS, enarra vit. Bersmanno prior aetate, fortassis et eri
ditione fuit, Georgius Agricola, Glaucha, Misiniae oppido, oriundus , a cuius ingenio se nihil mediocre expediare, optimus talium rerum iudex, Eras mus scripsit. Quod, si Ges-nerVm, praeter alias caussas,etiam Propter opus de animalium historia, inter Medicos, graece doctos, retulimVS, neque Agricolam inter eos numerare dubitamus, quod ad condendos il-l0s egregios , ac nostra saltem commenda tione maiores, libros de re metallica , de animantibus subterraneis, deque mensuris Veterum , Omnes graecorum latinorUmqUe the sauros excussi, et summo cum studio collec a dias
40쪽
ctas ex iis ingenii opes, in illis scriptis, explicauit. Quomodo igitur non maxima Agricolae peritia graecarum latinariamque Iiterarum fuerit,qui Thuano dicitur, post Budaeum et Alciatum, diligentissimam tractationem de mensuris ponderibus ac metallis veterum addidisse'
quique ad huius inprimis librum, eruditionis reconditae pleno scripto, respondit ' Ad quod accedit, ipsum graecam scholam primum CDgneae instituisse, quo nomine merito olim laudatus fuit ab Ili. Menckenio in Dis 2 de graecarum literarum et latinarum inMisinia instauratoribus. Post hunc, inter eos Medicos, qui excellente in omni genere literarum, doctrina, patriam illustrarunt,nominandus Paulus Dolscius est, Plauiae Variscorum, initio decimi sexti saeculi, in hanc lucem editus. Huius insignia merita, etiam in graecas literas, non tam neglexisse Videntur eius aequales, quam potius pressisse, Ut ea posteros omnino celarent. Melanchthon Vero, a quo DOlscius erat bonas literas edoctus, ac filii loco habitus, cum Halenses quaererent, ad quem possent tuto scholae suae regendae prouinciam deferre, facile ab his gratia sua auctoritateque impetrauit, Vt hunc Dolscium scholae suae praeficerent. In quo munere administrando, quanta dexteritate non modo, sed etiam fide et assiduitate, versatus sit,
ex eo intelligi potest, quod, cum post aliquot annos, in Academiam se, discendae Medicinae