장음표시 사용
331쪽
βλιων , 'ηδέν , ἔως - φν παλιν εκάλει δείλης η πονοια τόλων. ημι ν δῶπνον μαλλον τῆς προτέρος τραπέους κεκολασμένον, .s υβ γγ os u εκ τοσάτη γενοι- sariis onerans ventrem, Volucris cujusdam instar celerrimo Volatu per negotia quasi ferebatur. Complures una eademq; die Legatos audiens , ad civitates litteras scribens, ad Militum item magistros, ad magistratus civiles, ad amicos peregre profectos, ad eos item qui in loco erant: Epistolas porro audiens, litteras supplices examinans, lingVae celeritate notariorum manus tanquam nimis lentas redarguens. Imo solus ille tribus simul vacare operibus poterat una enim & audiebat q vae dicebantur,& ipse dicebat, & scribebat. Legenti enim aures, scribenti vero vocem, litteris deniq;quae ipsius exigebant operam, manum commodabat: nec unquam
quidquam secus in omnibus istis
quidem ejus concedebatur, ipse vero ab uno labore desultabat ad alium. Cum enim publicas curas intermisisset, cibum qi quantus ad vitam tuendam requirebatur sumsisset, nihil cicadis cedebat. Sed seipsum ad librorum cumul OS ablegavit, atque tamdiu cecinit donec vespertino tempore publicae curae eum denuo ab illis revocarent. Quibus coena succedebat magis adhuc quam prandium parca, & somnus qualis illam victus tenuitatem sequi par fuit. Moxq,
332쪽
r 1 a Lib. R ρ. LIBANII PARENT ALII
rursum novi illi aderant notarii, qui praecedentem diem in lectulis absumserant. Servi enim ejus per vices ministeria obire habebant opus, alternatimq; sibi invicem respirandi spatium faciebant. Ipse vero laborum quidem
mutabat genera,Omnes tamen labores ipse solus obibat , plures quam Proteus in negotiis expediendis assumens figuras. Idem&Sacerdotis, & Autoris librorum,& vatis, & judicis, obibat munia, publicae istis omnibus saluti inserviens.
LXXXVI. Concusserat Neptunus magnam Thraciae urdem: allatique fuerant nuntii,urbem penitus malo isti esse succubituram, nisi Deum aliquis placaverit. Quod cum divinus ille Princeps audiret, in medio constitutus horto , imbribusque toto corpore patens, reliquis sub tectis sese continentibus, & quid ille faceret cum stupore spectantibus, atque ad se
ram usque vesperam in eo statu perdurans,Deum hac ratione placavit, dissipato quod imminebat periculo. Ejusq; rei indices fuerunt Wi ad urbem illam profecti sunt, qui rationem diei iniverunt
qua finem terrae motus fuerat sorotitus. At neque ipsius tamen corpori quidquam mali intulerat
333쪽
praeclarissima opera, libros aggressus qui Palaestinum hominem Deum & Dei filium faciunt , magnaque disputatione & fortissimis
argumentis.Omnia quae in iis continentur lusius esse & nugas probare annisius ; longe majoris eruditionis atq; prudentiae apparatu adversus eos usus esse quam Tyrius Senex visus est. Pace tamen hoc
Tyrii Senis dictum esto, nec dictis ille indignetur, utpote qui a filio fuerit superatus. LXXXVIII. Atq; hac ratione noctibus longioribus usus Julianus fuit, cum aliis Veneris exercitia curae iisdem esse sueverint. Contra autem ab illo tantam ab-
abfuit ut inquireret, si forte alicubi virgo vel nupta delitesceret formosior, ut nisi conjugii vinculis a Iunone fuisset innexus, de mutuis hominum amplexibus , non alia ratione quam ex libris sermonibusq; edoctus, moriturus fuisset. Ita vero rebus sese habentibus, legitimam quidem luxit u-XOrem , aliam vero nullam sive antea, sive post, foeminam attigit: tum quod ea ejus esset indoles, quae facile sibi a rebus venereis temperare posset, tum quod id facere svaderet continuum ejus R r cirin
334쪽
circa vaticinia studium. In his enim versabatur ita, ut & optimis quibusque vatum uteretur,& ipse illius artis peritia nemini esset secundus. Adeo ut fallere vatibus neutiquam liceret cum ea qVae aD ferebantur signa ipse semper una oculis lustraret. Atque tantum in illa arte profecerat , ut eos qVOq; longissime antecelleret, qVi solam illam callebant 3 tam capaX tamque tacundum ingenium Imperatori Iuliano fuit. Et alia quidem mentis assequebatur acie, ad alia vero divino quodam excitabatur instine tu. A tq; inde est quod iis quoque Provincias regendaS permiserit, quibus minime permissurum esse omnes putabant eXDeorum suffragio & permittens eas &non permittens LXXXIX. Quam sincero autem affectu Imperium fuerit prosecutus, quamq; illius commoda propriis suis longissime anteposuerit, saepe quidem patuit, clarissime vero ex his , quae nunc dicam,elucescet. Nimirum cum de matrimonio ineundo familiares ejus eum compellarentiui liberos gigneret, Imperii futuros haeredes, hujus ipsius rei metu sese nuptias differre dixit; ne scilicet forte malo ingenio praediti, & in Imperio tamen pro more recepto si-
hi succedentes, ab iis , aliquid
335쪽
Phaethonti passis simile, detri
mentum respublica acciperet. Ita nimirum orDitatem suam clauele, aqua urbibus metuebat, tolerabiliorem esse judicavit. XC. Iam vero ne eum quidem, qui in judiciis exercendis est devorandus, laborem, utpote qui in tot partes mentem quasi divellat, refugit. Sed licet vel maxime ludiciis exercendis aptissimis, nullisq; donis sese corrumpi unquam pasturis Praefectis praetorio mole stias, quas illa requirunt, posset permittere, ipse tamen inter Iudices etiam sibi locum aliqvena fecit, vestibusq; quasi depositis certamini atque labori se paravit. Nisi forte vocem hanc parum aptam esse aliquis judicans, non laborem, sed animi remissionem &lusum judicia ei fuisse dixerit.
Adeo nimirum apte advocatorum dissipabat fraudes, incredibiliq; mentis celeritate quod justum in quaque re esset eligebat , verbis
Verba, veris nimirum falsa comparans: legibusq; revincens evidentibus, factos ab advocatis fucos. Et opibus quidem florentibus non semper , iusta licet etiam dicerent, contrarius fuit, pauperibus impudenter in foro sese gerentibus patrocinatus: quod faceret qui horum invidens fortunae, intempestiva misericordia adver-R r a sum
336쪽
sum hosce utitur. Verum plane abstracta a partibus mente, secundum ipsius rei quae agebatur conditionem sententiam dicebat. Ita ut saepe contingeret victorem divitem, victum vero pauperem ab eo disceder . XCI. Et erat quidem in ejus potestate, contra quam leges suade Tent agere, neq, enim ideo ipse injus vocari, & ad poenam sustinendam adigi potuisset. Adeo tamen, magis etiam stricte, quam inferioris sortis judices, judiciorum statutis inhaerendum esse existimavit, ut cum aliquis eorum, qui ob alias improbitates ipsi erat invisus, supposititiis litteris justitiae vim inferret ue eum quidem id non lateret: Cum tamen ille, cui injuria eo ipso fiebat, nihil haberet quod contra litteras istas exciperet. vicisse causam eum pronunciavit, quem iniq; agere ipsi manifeste constabat. Addidit tamen, se quidem minime malas ejus artes latere, suffragium tamen, legi quae i ta jubebat parentem, sese illi dare, inique utut agenti, cum ille qui laesus sit nihil contradicat. dajori itaque moerore perculsus qui Vicerat, quam qui victus fuerat abi vit, hoc quidem bonorum, illo vero famae detrimentum patiente. Sicque viam invenit ille, qua & legem servaret immotam,&scelerii reum poena assiceret.
άκωβέ ρον ταν σμικροτάτων δικα-Fων με - τοῖς κειμένοις ματων κε σεων ἐμμένειν , ατε πι
απνει λυπης ο νενικηκως νενικη
337쪽
XCII. Cum autem Imperatoris aperiretur tribunal,omnibusq; ad illud confugiendi concederetur facultas , omnes ii qui violente erepta imbecillioribus tenebant bona: quae alii quidem ad se impudenter rapuerant, alii emtionis specie ademerant, partim quidem contradicentibus & litem moventibus,partim silentio id feren
tibus possessoribus) reddituri ea
accedebant ad illos. Me tu enim impulsi judicum sententiam praevertebant, sibiq; ipsi eorum quivis ob malefacta erat judex. Atque adeo idem quod de Hercule ferunt, quod scilicet ubiq; terrarum mariumq; male amicti absentem etiam invocaverint, ejusq; solum nomen subsidio iis fuerit, hujus quoq; nomen praestiti Te novimus. Urbesq; pariter ac vici, plateae cum domibus, continens terra & insulae, senes& juvenes, viri &foeminae, simul ac Iulianum rerum summa potiri dicerent, omnes a se qui aegre illis facerent repellebant: Solumq; istud verbii manum, ad plagam inferendam jam paratam, saepissime cohibuit. XCIII. In illo tribunali urbium qVoq; acta causa fuit, quae deprimatu inter sese certabant, Universae Syriae post nostram amplissimarum. Superabat autem elegantia alteram ex illis altera,utpote qVae
338쪽
mari vicino etiam gauderet. Cum vero multi ea de re instituti essent sermones, atqVe ii qui hujus causam agebant,tum alia complura , ad elegantiam maxime ejus spectantia, tum imprimis civis cuiusdam sui sapientiam allegassent: ii vero qui mediterraneae urbi patrocinabantur, hospitis pariter &civis celebrassent virtutem , qVΟ-rum ille urbem hanc sibi delegerit ut Philosophiae in ea Vacaret, hic vero eum una cum discipulis omni humanitatis genere prosequeretur; Iulianus,eo qui ex lapidibus consurgit splenaore utramque sibi habere jusso , viros vero inter se contendens, illi ex urbibus istis potiores honores detulit,
quae hac ex parte alteram Vincebat. Talem autem sententiam ferens, nonne ad virtutis studiumessicacissime incitabat urbes, nullum scilicet ei quae ex rebus in animatis nascitur praestantiae pretium statuens, ac si nihil ea apud idoneum judicem praerogativae sibi vindicare posset. XCI C Cum autem paulo antequam popularis fuerit in templis meminerim, alia quaedam nunc dicere habeo, istis haud paulo majora. Quod nimirum tum quoqicum judicia exercebat, maxim
tam erga oratores,quam ergo eos
pro quibus illi laborabant fuerit
. - Θάλαίαν καρπουμένν. λέγων δε μακρων ἀρημένων , -
παρεκάλει τας πιλεις , μμελησας
339쪽
πει Φορων , ουδε ἐβασάνιδ ε βα- είω , 'ουδε βελτίω λαβων , η- popularis. Licentiam faciens &exclamandi vehementius, & manus jactandi, omnesq; adhibendi corporis motus, imo& di steriis adversus se invicem utendi, nihil deniq; non faciendi, quo vincere
sese causam possie confiderent. Saepe praeterea amici erga utrumq ve utebatur compellatione : atqVe eam quidem non erga oratores tantum, sed erga quemcunqVe etiam alium adhibebat: verbum, tum demum ab Imperante de subditis usurpatum, magis quam ullae aliae illecebrae ad amorem conciliandum idoneum. Non enim a terroribus, atque silentiis, defixis item in terram oculis, calceosq; potius quam faciem intuentibus,
vel ab eo quod servi magis quam ingenui, & dictis&factis, homines viderentur , non inquam ab
his aliquod majestati accedere incrementum existimabat. Sed inde potius, si nemo eorum qui ad
ipsum aceedebant, majorem causam inveniret ista , quam ipsum eum suspiciendi. Quandoquidem purpuram qVOqVe gestans, quem vestitum Augusto deponere nefas erat, ita tamen eam gestavit, ac si nihil aliis vestimentis excellentius in illa esset. XCV. Non itaque ea indutus Q. ipsum inspiciebat frequentius,
nec colorem examinabat curiosius ; nec meliorem se propterea esse
340쪽
LIBANII PARENTALIS esse putabat, si ille melior esset,
nec optimum si ille esset optimus: neq; coloris vivacitate imperii felicitatem metiebatur , sed illam rem tinctorum sartorumque penitus permittebat arbitrio. Ipse vero Imperii magnificentiam, in mentis inclinatione, nataque inde urbium felicitate collocabat, atq;his ipsis suum quoq; incrementa
capere censebat splendorem. Aureum quoque quod caput circumdat retinuit diadema, Diis ita volentibus. Etenim id quoq; Deorum esse puto, ut norint q vam ille vice plus una de auro a capite suo
amovendo cogitaverit: verum su
perior aliqua id prohibebat po
XCVI. Istud autem aurum cOronas aureas mihi in mentem re-Vocat, quas per Legatos quosdam mittere urbes solebant, qVae invicem pondere illarum certabant, adeo ut mille aliae stateras, bis mille aliae, plus etiam ab aliis missae coronae pondere suo aeqvarent. Quem ille excessum impro bans, satis gnarus tantam summam sine dissicultate corrogari non posse, legem tulit, ne mi is, rum coronarum ulla septuaginta stateras superaret pondere,praecipientem : honorem esse censenseundem, quodcunq; fuerit coronarum pondus: amari autem esse XCVI. ο χρυσος δε
