장음표시 사용
341쪽
ῶπ αυτου πυρίς ώς αγοραν ενεγ- existimans, honorum praeteX tu lucrum venari. Tales autem leges, imo & alia edicta vel non minus vel etiam longe magis profi-cua quicunq; ad civitates perferebant, adeo mercedem navatae inerserendo operae non exigeant, ut ultro etiam Oblatam non
admiserint. Tantum eos qui dona cum aliqua turpitudinis specie conjuncta, sumebant, manebat periculum: omnibusq; constabat, quod sumsissent haud fore occultum , nec poenas quas sumendo meruissent, sese effugere ulla ratione posse. Sic igitur optimi Imperatoris gloria servorum malitia non fuit obscurata.
dem rebus ille occupabatur, cum subitus exoriretur in circo clamor, ob famem qua populus premebatur : terra nimirum coeli, urbe vero opulentiorum injuriis afflici a utpote qui, quos longo tem-Lire in horrea congesserant the auros, proferre nollent,sed annonae caritatem inducerent. Convocavit itaq; ille&agricolas&opifices, & dardanarios, verbo, O mnes eos in quorum manibus erat pretia rebus statuere, legemq;iis tulit qua moderate ea exigere jubebantur. Ipseq; legis observandae faciens initium suas fruges
342쪽
vendi) jussit. Cum tamen nihilominus adversari legi suae Curiam atq; ejus quidem frugibus uti,proprias vero suas abscondere animadverteret ue eorum forte aliquis,
qui quid gestum tum fuerit ignorat, de hastis gladiisque igneque&mari sese auditurum putabit, quibus ad puniendum hoc facinus ille fuerit usus.) Sane enim talia meruisse videntur qui bellum Principi indicunt. Bellum autem, utut sine armis gestum , omnino erat , in iis quae factu non erant difficilia,obniti,&dissentire in iis in quibus consensum praestare esset expeditum, & quae ille summo studio sancire fuisset annisus, omni adhibita arte irrita reddere. XCVIII. Atq; adeo omnino illas, illisq;etiam graviores, id q uod in imperio obtinet jus , sancivit poenas: aliusq; Princeps haud dubie fulminis instar in eos, qui hac
ex parte offenderant, irruisset. Julianus vero qui & alias nunquam fraena irae laxabat, &tunc conspicuam imprimis in hunc affectum reportabat victoriam,promeritas iis poenas condonavit, carcerisq; nomine*otius quam vinculis eos punivit. Domi itaq; suae Curialium nemo esse permissus est, cat-
ve haec omnis fuit quam infligilis jussit poena, verum & huic taexiguae tamq; levi poenae nemocte quidem supervenire passus est sed
343쪽
perquam exiguum temporis spatium inter eos, q vi isthuc illos deduxerant, & eos qui liberos iterum illos dimittebant, ministros intercessit Atque Curiales quidem& cibum sumserunt& in no indulserunt, qVorum neutrum fecit Iulianus. Illi enim quod graviora non essent passi gaudebant, hic vero quod vel haec passa essent do.
lebat. Atq i eam maximam urbis adversum se esse dixit offensionem, quod talem poenam exigere ab ea fuerit coactus. Adeo nimirum hoc quoque, tam licet exiguum, magnum tamen esse putavit, & a moribus suis alienum. Nec expectavit donec amicorum non nemo illud factum suum re-rehenderet,sed ipse illud improavit, non ideo,ut ego quidem arbitror quod in insontes eos id fuerit adna i isum, sed quod decere se arbitraretur in curiam ne ob crimina quidem tale aliquid sta
majus etiam facinus ausa urbs nostra esset, de patria enim licet mihi sit sermo, nihil tamen veritate antiquius habendum duco, nulla proceribus illata poena , Rhetorem tantum punivit. Cumque tormentis & caedibus ipsi liceret agere, oratione tantum ultus est urbem. Eundem scilicet antea quo'
344쪽
que in Romanum civem se gesserat, simile quippiam facere ausum,ob quod, si aliud nihil, bonorum suorum saltem meruisset jacturam quem tamen Iulianus bonis suis non exuit, sed epistolarum
suarum telis quasi confecit. Verum adeo licet ad caedes tardum, denuo tamen obtruncare milites decem iniverunt consilium, idque ut exequerentur , diem expectarunt, quo milites in campo erant exercendi. Ebrietas vero Opportune interveniens, ante tempus totam illam rem manifestam fecit , & cantilenis proditum fuit, quod hactenus latuerat. Forte itaque mirabitur aliquis, quomodo factum sit, quod ille mitis adeo &placidus, & poenas modo nullas Omnino, modo criminibus inferiores exigens, semper quosdam inter subditos infensos sibi habuerit. At hujus rei causam tum ego exponam, ubi ad luctuosissimae caedis ejus commemorationem pervenero. Jam vero nonnihil etiam de ejus familiaribus
erit dicendum a. C. Nimirum eorum quibus utebatur familiariter, alii Viri boni erant, alii tales esse videbantur, sed non erant. Atque illos quidem
nihil omnino unquam mutaVit, hos vero tempus quales essent arguit. Postquam enim ad eum so-
345쪽
ςρονῶν , κα ρ ν δ ἀναμένοντες , - ψαλνri. η τουν , - λαμβάνοντες ρουν πάλιν , κο λα- βόρτες σα εληγον , U Γ οῦ ,ττ άυτοἰς τλ άπληειαν. tum rerum summa pervenit, ipseque thesauris, aliisq; rebus, qVae Principis opes absolvunt , esset potitus: illi quidem gratis eum sectabantur,neq; ejus reditibus rem
suam augebant. Verum eo contenti, quod & amarent,& vicissimamarentur, quodq; ille eorum amicus,eos diligeret dum tanti imperii , & tanta q videm cum pru- dantia, gubernacula moderare. tur. Cum qi ille saepius eis dona offerret,imo perJovem ut accipere vellent etiam oraret, agros inquam, equos, domos, argentum, aurum, abundare sese opibus dicentes , semper ista refugiebant.
Atque ita quidem sese gerebant illi familiarium ejus qui Viri boni erant. Reliqui vero a longo tempore opibus inhiantes magnos ut- ut sese earum simularent esse contemtores, tempusq, si is acquirendis idoneumJcaptantes, eo ubi advenisset strenue usi sunt. Atq ; adeo semper quod flagitabant , &hoc qVoq; accepto flagitandi tamen non faciebant finem, nec quicquam erat quod insatiabilem eorum cupiditatem implereti CL ο δε μεγαλοψυχια προίετο , χρηςῶς δ ciχετ ένο- μ ι εν' αλλ' η πημεν' ἀγ
CL Atq; ille quidem in magnanimitate liberalitateque sua pergebat, bonos tamen viros istos esse non autumabat amplius. Et deceptum quidem se esse dolebat, ne tamen temporariu4 amicus vi.
346쪽
a 26deretur , veritus, eos toleravit. Seq; in amando constantem vide. ri maluit, quam eos, talibus instructos moribus, a se repellere. Adeoq; neminis quidem illorum vi cum ipso conversabantur in-olem ignorabat: gaudens autem bonis, secusq; animo affectos inter calamitates quas ferri oporteat reponens,illos quidem firmiter retinuit, hos vero non ejecit. Imo & dicendi artis magistrurn, praestantioribus quam professio polliceretur moribus insignem impense eotuit. Philosophum contra vitam ab habitu disparem viventem ludibrio habuit atque contemtui. Eo autem quod antiquas Imperii Romani consuetudines contemnere nollet videri, nihil fere non tolera viti CII. Verum ingenti omnes vos suspensos video , postrema ejus eaque maxima facinora audiendi desiderio : quae nimirum suscepta adversus Persas eorumque regiones expeditione patraverit. Nec mirum sane est, huic orationis meae parti hiante ore vos quasi iminere, cum summam quidem rerum gestarum, vincentemque Julianum cecidisse noveritis, magis vero specialia partim plane non , partim aliter ac gesta fuerunt hactenus audiveritis. Magis vero ad ista accipienda vos cupidos reddit, opumqVibus Persae valent consideratio, vi-
ἀκύσαντες , τὰ δ' 'ουχ' ως εχει.
347쪽
etoriarumque quos a tantis Constantii reportarunt exercitibus: intrepidi item Iuliani animi memoria, cum contra hostes superbos adeo atque feroces exercitum duceret.
CIII. Constantius enim, qVipraeter insulas, tum alias complures , tum eas quas Oceani undae circumfluunt. omnem quae ab ipsis ejus littoribus ad Euphratis usq; fluenta protenditur terram,possidebat: terram inquam, tum aliarum rerum quam plurimarum, tum imprimis corporum mole conspicuorum, fortiumq; animarum feracem, ex quibus insuperabilem exercitum liceat componere : Hic tamen ipse Constantius maximo apparatu instructus, innumeris maximisq; urbibus imperans, qvam plurimis vectigalibus abundans, maximam e X metallis auri vim hauriens, ferro equitum corpora magis quam ipsi etiam Persae solicite tegens, qVin& eqvis armatura 1 vulneribus praestans securitatem: hic inquam Constantius haereditario quasi jure a Patre accepto bello, magno Principis animo opus habente, iningenioque quod exercitu recte uti nosset; non aliter ac si juramento
ad ferendum hostibus auxilium sese obstrinxisset, nihil omnino operam dedit, ut vel quae hostium est eni
348쪽
a 8 Lib. I A LIBANII PARENTALIs
essent iis eriperet , vel ne suorum quidquam ab iis subjug,
retur impediret. Verum exercitum quotannis autumno ineunte educens, cum integrum veris
tempus in urbibus oppugnandis hostes jam transegissent , Euphrate superato atque prope eum positis castris , nihilque
aliud mente versans , quam qua ratione , hostibus apparentibus , fugam arriperet, Op
pugnatorumque tantum non audiens mistos gemitibus clamores; optime Imperatoris sese partes implevisse arbitratus est , si signa nunquam contulerit, nec pese sumeuntibus suis auxilio esse conatus fuerit.
CIV. Quinam igitur otii illius
fructust Hostis quatiebat muros, urbes evertebat , abductisque una cum opibus hominibus ad suos revertebatur. Ille vero nuntios mittebat,qui editas ab hoc strages specularentur, fortunaeque suae agebat gratias, quod graviora patrata non fuerint. Atq; per urbes incedebat elatus,gratulationes Victoriae debitas quotidie a Curiis admittebat. Haecque singulis annis eodem modo procedebant, irruebat persa,Constantius vero moras adhuc nectebat operib8 urbes ille cingebat, hic educendi exercitus faciebat initium : in eo jam erat ille ut eas eXpugnaret, ejusq; rei ἀντου γενοιτο ἐκείνοις ἡρε ἐψαπ. vάτευμα δἐ αγωνκαΘ λεκαςον--χομένου Θε- ρους , ἀμα ηυ τειχομαχώτων,
349쪽
nuntius ad hunc asserebatur , at contentus hic erat si manus non essent conserendae: Ille captivorum multitudine sese oblectabat, hic equorum certaminibus: Illum urbes, hic agitatores coronabat. Nonne itaq; Persarum confoederatus& socius dictus merito fuit Sane enim ut aliquid fiat
permittere, cum impedire maxime Ualeas, non multum differt alato ipsis manibus tuis auxilio. C V. Nec vero quisqvam ignorare me putet commissam aliquando noctu pugnam, ex qua aequo fere marte discessum est: nec commissum in terra navale praelium, qVO aegre admodum gravi Dsime conccussa urbs servata fuit. Illud ipsium enim auget culpam ejus, cum nimirum animas nactus, quae possent hostibus terrorem incutere, timiditati eas assuefecerit, indolemq; earum generosam male eam excolendo infirmam reddiderit. Quanta enim culturae atq; exercitii in omnibus rebus vis sit, & Sapientum dicta , & Poetarum fabulae docent. Haec bonos pariter ac malos ad contrarium statum perducere valet, illis quidem deteriora, his Vero mcliora
qVam a natura acceperant largiens. Haec foeminas quoq; equos conscendere , Virosque armis antecellere docuit. Contra si vel T t eum
350쪽
eum qui natus quasi ad virtutem , esse videtur , conviviis & compotationibus aetatem terere cogas, deseret eum virtus,ipseq; hisce aiafvefactus, eorum loco quae a Virtute sunt bonorum illa amat,contraq; priora illa a Versatur, conruetudine ipsam expellente naturam. Tale igitur quippiam Constantii quoq; milites, culpa ipsius pastas esse dico: cum arma nimiis rum capesserent quidem, sed pugnam inire prohiberentur: & sub
tentoriis stertere docerentur , dum concivibus suis esset pereundum: nec ignominiam vereri,
rescere discerent. Quae omnia primo quidem indignationem ipsis, prout decet Viros fortes moverunt: minus tamen paulo post: mox lubenti animo ea admiserunt: tandem laudibus quoq; approbarunt. CVI. Indeque si forte pulvis elonginquo observaretur concitatus, qualem equi movere solent; non ad pugnam illos excitavit, sed in fugam statim convertit. Etenim equitum turma quadam iis oblata, licet perexigua esset, ter ram tamen sibi statim dehiscere precati sunt, omnia potius ferre parati quam Persam intueri propius. Cumque adeo mascula virtus iis esset ademta,
