Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 812페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

sit editione hunc libellum Graece & Latine cum notis suis edidit Franciscus Combe filius in auctarii novi Tomol L sive Historia Mono theletarum Paris i 6 8. l. pag. 449. Aliam in nonnullis differentem ex Iac. Greiseri codice vertit Franciscus Turrianus quam Latine ex Turriani interpretatione exhibet Antonius Posse vinus in Apparatus Sacri Tomo II. ubi de Timotheo disserit. Longe brevior exstat Latine ex Gentiani Herveti versione ad calcem Canonum Ecclesiasticorum cum Theodori Balsamonis scholiis editorum Latine Paris. isci. fol. in Appendice pag. 38. atque inde in Bibliothecis Patrum ParicA. Is 89. I 6O9. 1624. 16sq. Tomo VI. nam in Coloniensi & Lugdunensi desideratur. Idem autem est quod ex Niconis Pandecte MS.Cod. Regis Galliae a 413. edidit Graece&Latine Jo. Baptista Cotelerius Tom. III. monument. pag. 42O. qui idem pag. 3 77. seqq. ex ejusdem Regiae Bibliothecae Codice 2336. longe locupletiorem libelli Timotheani editionem dedit versione sua & notis erudiuis illustratam, monens diversitatem exemplarium hujus scripti inde manasse, quod cum partem Ritualis constitueret, pro usu variarum E clesiarum diversimode augeretur , minueretur , interpolaretur. Nam & MSta Caesarea ab editis plurimum differre testatur Lambecius V. pag iret seq. &VIII. pag 428. qui pag. 42 q. etiam memorat Anonymi Epistolam ad Martyrium Episcopum Antiochenum ,

πεο ς οπως χρη δεχεμυ mr oήρουκους. Adde V. p. O9. seq. De caeteris Scriptoribus Graecis, qui Haereticorum notitiam

breviter tradiderunt, ut IO. DAMASCENO, JO. ZONARA, CONSTANTINO HARMENOPULO & MATTHAEO BLASTARE, alibi ex instituto dixi, de quibus interim Doctoris mei Thomae It tigii F υακα, του dissertationem libro de Haeresiarchis Apostolicae & Apostolis proximae aetatis praemissam evolvere licebit.

l Macarius Alex. senior,ejusque scripta. I. Macarius junior. a. Alii hoc no- mine ultra quinquaginta. 3. Amphilochius Iconiensis. q.

512쪽

AC ARIUS Magnus, AEgyptius Monachus & presbyter, S. Antonii discipulus magister Evagrii Pontici obiit in

deserto Scithi, in quo ab A. C. 3 3 I. versatus est , nOnagenarius circa A. C. 391. de quo Socrates IV. 23. Palladius Lausi ac cap. IV. Johannes Hagio polita in laudatione MDcarii AEgyptii Menaeis Graecorum inserta IF. Januar. quae incipit U- κρῆ Mλέφυγε ἡ 'Aιγυάιγ. E recentioribus praeter interpretes,editores Io. Bollandus is, Ianuar. Tom. II pag. I COI. seq.Τille montius T. VIII. memor. Eccles. Exstant sub ejus nomine ' Homilia quinquaginta piae ac lectu dignae de integritate quae decet Christianos , prodierunt Graece eX Bibl. Regia Paris. apud Guit. Morellium i 1y9. 8. typis nitidis, &eodem anno separatim latine S. ex version e Ioannis Pici, classium In- qui litoriarum in Senatu Paris. Praesidis. Eadem versio ibidem is 62.& in Bibliothecis Patrum saepius lucem vidit, Parisiis, Coloniae, Lugduni. Graece O Latine cum versione Zach. Palthenii Fried bergensis, Francos. IS94. I 6ai. 8. Atque iterum cum Pici versione, adjunct.e operibus Gregorii Thauma turgi, & Basilii Seleuci ensis , Zonaraque in Epistolas Canonicas. Paris. i622. fol. Denique sectionibus distinctae ex recensione Rev. D. Io. Georgii Pritii, Senioris hodie Franco furtensis , cum versione Palthenii ab ipso castigata , Lips.1 698. 3. Germanice, Gostrido Arnoldo interprete Lips. I 696. 8. Gos-lar. IJO2. 8. Belgice An tu Verp. i J8O 8. interprete Cornelio Me4 In

nova editione Graeco latina, quam singulari studio in Anglia janta adornat Vir Clarissimus Thomas Hearne, ex Codice Bodlejanae Bibl. accedent duae Homiliae hactenus in editati Exstant etiam MSS. Ma

carii AEgyptii Homiliae in aliis Bibliothecis, ut Leidensi & ex Is Vossit supellectile, & Venetiis inter libros Iulii Justiniani , Procuratoris

Petrus possinus contendit homilias istas, & septem quae primus ipse vulgavit optastula auctorem agnoscere antiquiorem quendam Macarium, Antonii itidem discipulum ex quo Coptice loquente pleraque Graeco stylo exceperit) ejusque ab A. C. 34 i. in divulsum cum Amatha comitem & A. 3s s. obitus testem. Sed non opus

esse diversum hunc ab altero i lio statuere AEgyptio , docent doctissimi Viri Gui I. Caveus in Historiae litterariae scriptorum Eccles parte altera &Jo. Georgiu*rsi' jur sua ad Macarium praefatione.

513쪽

S. Marci, sed quos eo defuncto in manus ignotas devenisse testatur Montiauconus in Diario Italico pag. 6 . Opuscula septem Ascetica I. Φυλακης καοδίας, de exstodia cordis,

II. τελειότητος , πνευματι , de perfectione in stiritu: IlI. de Oratione io, προσευχης. IV. πτερ - μονης-2J κυσεως de patientia Ndiscretione e V. th ώσεως ζ' νοος de elevatione mentis. VI. πευξάγα πης, de charitate. & VII. πεθ ελευθερμας νοος de libertate mentis.

Haec una cum pinumam quibusdam Macarii pag. 243. ex codice Francisci Tureiani primus edidit & latinam versionem suam addidit Petrus P nus S. I. in thesauro Astetico '' Paris. 1684. . Deinde Graece & Latine una cum Macarii Homitiis recudi curavit, aliaque Apophthegmata a Io. Evisa Cotelerio ' ' pridem vulgata , &quae de Macario Hieronymus, Palladius&Cassianus, subjunxit laudatus D. D. Gorgius Pritius Lips i 698. 8. Germanice vertit Pssioniana opuscula & Apophthegmata & Homiliis Macarn subjunxit Arnoldus addiditque Gregorii Nag. orationem i. sive Apologeticum de fuga sua, Zenonis Veronensis sermonem de fide. Ephraemi sermones quatuor , S. Nili librum Asteticum , & Capita paraenetica a 29. Sextique sententias 43O. Emanuelis Phile Hymnum ad Spiritum S.& CHRISTI dicta quae in Evangelistis non reperiuntur.

Nonnulla Macarii fragmenta ex Catenis Patrum, ut Corderiana in Matthaeum &c. Et orationes nonnullas latine Franciscus Combe ius Bibliothecae suae Concio natoriae inseruit, qui de his distulare , inqVjt,s an vere Macarii senioris illae Homiliae sint, nihilque Pelagiani furfuris in*ersum habeant, nec vus quicquam laboret cιπάθεια , &quod angelos an I-mOSqVe corporeae naturae esse homil. 3. & libro de charitate statuit alterius otii sit, fereque occupavit Brasichestani diligentia in Romano indice expurgatorio, emendati quandoque a Labbeo non male, plerisque locis modesse laudati , quicquid in La keum invehatur Ronaudus. Capita incetica CLXX. metaphrasi illustrata a S meone Logotheta,

exstant MSS. in Bibl. Caesarea teste Lambecio lib. V. pag. ΙΟΙ. EVOl-

' ' Alia quae in thesauro illo Astetico continentur, resert D. Thomas Ittigius ό μα καρίτης libro de Bibliothecis &Catenis Patrum p. 36o. seq. Vide& Adla Eruditorum Anni P. 488. seci.. T. I. monuoaent. Eccles. Craecia Paris I 677.4. P.

514쪽

visse etiam illa se testatur Allatius de Simeonum scriptis pag. i 32. Incertum qualis liber Macarii inter alia Ascetarum scripta commendetur a Johanne Antiocheno apud Cotelerium Tom. I. monument. Ecclesiae Graecae pag. 167.

II. MACARIUS junior, Alexandrinus, discipulus & ipse magni Antonii, Monachus, Presbyter & Abbas Nitriensis, qui circet

A. C. O . centenarius obiit. De eo IO. Bollandus a. Ianuar. T. I. pag 8 .seq. &d ille montius Tom. VII. Memor. His . Eccles. Palladius cap. 2 o. Lausia c. πολιτικὸν dictum fuisse testatur ab urbe nempta Alexandria ut notat H. Dodvvellus ad fragmentum Philippi Sidetae pag. D 2. a quo inter Mασκαλους sive Catechetas Alexandrinos loco undecimo nominatur-ο πολιτικός. Exstat sub ejus nomine Regula Monassica i triginta capitulis comprehensa , quam ex Codice M S. Beccensi primus latine edidit illustravitqVe Petrus Roυerus, S. I. in Historia Monasterii Reo maensi sis in tractu Lingonensi Paris. 1637. q. pag. 24. & post Rouerium Lucas Mistemus in Codico Regularum ' Rom. I 6 Ll. q. Alia regula Serapionis , Macarii, Paphnutii, junioris Macarii & aliorum s 4. ex Codice Amigemenensi primum edita ab Henrico cuicquio, Episcopo postea Ruremon densi, ad calcem Cassiani, Ant-vVerp. ly78. 8. & deinde in Codice Regularum Holstentano recusa.

Aόγ' πευ εξοδε ψυχης λκαίων αμαρτωλαν γ πως χωροῖον Η ἐκ ζ σαματ' κω πως εἰσιt, siermo de exitu animae justorum speccatorum , quomodo separantur a corpore S in quo statu manent , sub hujus Macarii nomine editus est ex Codice MS. Bibl. Paulinae Lipsiensis a C. V. Guile o Caseo '' cum interpretatione Henrici Marthoni. Po

stea

t Hanc Regulam videtur intelligere Gennassius cap. 3 o. de S. E. ea inque tribuere Macario seniori aegyptio signis & virtutibus claro, quetra ait imam tantum AEdfuianiores professi onisae si, ipsisse Epipolam in qua aeo et istum perfecte puse δενυ re DEO qui eondita nem creationissae cognosiens ad omnes semetipsum inclina; erit labo ei, Iuctando atque DEI auxilium aEυersus omne quod in hac vita aette es s lo-

rundo , ad naturalem quoque perveniens p Urtatem , continentiam veluti natura, lem Eebitum munus obtinuerit.

515쪽

, ALEXANDRINUS JUNIOR. 49

stea veluti in editum ex eodem Lipsiensi& duobus Viennensibus Co dicibus cum versione sua vulgavit Iacobus Tollius ' ' in insignibus j liner is Italici pag. 191. Ultra ject. 1696. 4. In alio MS. quod me morat Lambecius lib. V L pag. 3O3. tribuitur Alexandro vicetae , Macarii scilicet discipulo. Nam in alio quem Tollius etiam inspexit, praemittuntur verba : ζ ἀγίου Mακα&ου ζ Αλεξανθεως ο μαθητης διηγωτο , οτι ποτε &c. Confer similem, licet breviorem J. 9ν ζ μακα&ου Aντωunes apud Palladium in Lausiaca Historia p. 69. edit. Meur sit.

δ bubu exstat in MStis Anonymi locis Communibus Asteticis, de quibus Lambecius lib. V. p. I, .seq.

III. . ii Macarii ultra quinquaginta .

Macareus sive Macarius Toli filius natu minor Cononis frater. Vide

Ovidii Heroid. Epist. X l. Plutarchi parallela f. 3Ir. & Antiphanis versus apud Athenaeum X. pag. 4 4. Idem socer Lesbi Lesbiorum Rex , Megacionis Pater , de quo meminit Clemens in protreptico, & ex illo Arnobius IV. contra gentes. Confer Theodorum Canterum Var. lect. libro & capite primo. Ab hoc Lesbus Macaria dicta teste Diodoro Siculo V. 8a. quo nomin venit etiam Cyprus, Cyprique opidum Ptolemaeo memoratum&Rhodus& Arcadiae civitas Pausianiae laudata , & πηγη μακα-ργα in Marathone, ut initam Macariam sive Fortunatam in sinu Arabico & Macariam inter Aones Valentiniani omittam. Praetereo quoqVe Macariam Herculis filiam quae se pro Atheniensibus devovit, quaeque loquens inducitur ab Euripide in Heraclidis, & Macariam unam ex quinquaginta filiabus Danai, &Gabiniam Macariam in Veteri Inscrip t. ap. Gruterum p. 87 2. II. Macariam item Martyrem de qua Martyrologia VIII. April. Macar sive Macarius a quo μακαρων insulae. Mela II. T. Macareus Lycaonis filius. Apollodor. III. 8 conditor urbis cognominis in Arcadia. Vide Natalem Comitem IX. 9. Mythol

Alia quae in illo Tollit volumine occurrunt, viderecensita ab litigio p. 7I.. seq. &in Actis Erud. A. 3696. P. z97.

516쪽

MA CARII

496 Lib. .e II. Macarius qui cum Felice & Vero scripsit Acta Martyrum 3S Tharaci Probi & Andronici quae Graece & Latine edidit Emericus BigO-.tius. Latine exstant apud Baronium ad A. C. 29O.

Macarius qui cum Maximo & aliis scripsit Epistolas ad S. Cyprianum. Macarius ad quem in fide Christiana confirmandum S. Athanasius misit libros duos adversus Gentes veluti χεια ον

Macarius ad quem Paulinus Nolanus Epist. 3 6. al. 49.)Macarius sive Macareus cujus X κ- c commentariorum de rebus Coorum librum tertium allegat Athenaeus VI. pag. 26 a.&XIV .pag. 639. Macarius Abbas, de quo Cassianus Collat. VII. 27. Macarius Episcopus, qui interfuit Concilio Chalcedonensi damnavitque Dioscorum . Macarius Alexandrinus presbter, qui cum Athanasio fecit. Vide Socratem I. 27. seq.Macarii duo Diaconi Alexandrini qui subscripsere depositioni Arii in Concilio Nicaeno. Macarius Metropolita Ancyranus saeculi XV. scriptor, decujus operta,

chi ex illo Macarii opere eclogae MSS. Vide Nesse l. IV. p. Ia'. Macarius Episcopus Antiochenus , Monotheleta , in C Politano Concilio A. C. 681. sede pulsus, cujus expositio de fide & fragmenta ex libro ad Lucam Monachum ac presbyterum A fricae , &προσφωνητικω ad Constantinum POgonatum Imp. leguntur in Aetis dictae Synodi Ton LVI. Conci L edit. Labbei p. 743. 9O6.&c. Confer Combeii sit historiam Monotheletarum. Hic est qui inter Monotheletarum ante signanos cum Honorio Papata, Sergio & aliis nominatur in Epistola Synodica trium Patriarcharum ad Theophilum Imp. de imaginibus later opera Iohannis Damascent, T. i. edit. no Vae p. 6 3,

Maca

517쪽

Macarius Armenius, Archi Episcopus Antiochiae Pisidiae, A. C. io I t. defunctus, cujus vitae Acta apud Surium Io. April. Hujus Macarii reliquiae Gandavi. Papebi Och. Tom. I. April. p. 87'.s . Pagi ad A. C. IOI 2. n, 7. Macarius presbyter Antiochenus qui cum Eugenio fortiter restitit Iuliano Imp. ut ex Actis Artemii Martyris notat Baronius ad A. C.

Macarius presbyter Arianis favens contra Athanasium &ab Eusebia nis missus ad Iulium Episcopum Romae A. C. s 1 8. Meminit Julius Epistola ad Antiochenos, quam Athanasius Apologiae suae ad Constantium Imp. inseruit. Macarius 'A κάνδων Episcopus qui interfuit Concilio secundo Nicaeno: quemadmodum &-sive Macarius Archimandrita

Bardae , Βαρδα- Macarius Armenius. .Supra in Antiocheno.

Macarius Chosiorephalus Philadelphiae Metropolita, Sec. XIV. clarus, de quo infra capite XVII.

Macarius Patriarcha CPol. ab A. I 37s. Macarius Patriarcha CPol. secundus ab A. Is'7 φ. Macarius CPol confessior sub Leone Armeno. Infra Pelecetes.

Macarius o Κουρουνας , Hieromonachus & praepositus Monasterii P γ νων CPoli , legatus ab Imp. Iohanne Palaeologo ad Martinum V. Papam. Vide Sylvestrum Sguropulum in Hist. Concilii Florentini se ei. a. cap. Iis. pag. 2 Macarius Edessenus , quem audivit Lucianus Antiochenus presbyter& Martyr, Sec. III. Macarius saliis perperam Comarius) Discopus in AEgypto, ad quer scribit Cyrillus Alex. Idem ab Alexandrina Synodo missus ad

Nestorium A. C. 43o. Vide Garnerium prologo m. ad Tomum 2. Marii Mercatoris. Macarius haereticus a sexta Synodo in exilium missus. T. 3. Concit

Binii pag. 492. Reit. i. Synodi secundae Nicaenae. Vide supra

Libri sti Pars Tertia.

518쪽

- Macarius Heracleae in Thracia Metropolita ac deinde Monachus, cujus mentio in descriptione montis Atho apud Bernardum de Mont faucon Palaeographiae Graecae libro VIL p. 48 o. Macarius ad quem Constantini M. Epistola apud Theodoritum lib. r. Hist. cap. i7. Episcopus Hierosioc ab A.C. 3i . qui Concilio Nicaeno interfuit, & A. C. 33 i. est defunctus. Vide Martyrologia& Io. Martii. Papebrochium T. a. p. 3 . SOZOm. Il. 2O' Macarius II. Episcopus Hierosol. ab A. C ss6. ad 17O. Vide Pa-pebrochii tractatum praeliminari ad Tom. 3. Aet. Sanctor.

Maji pag. XXIX.

Macarius ex Homicida monachus Scetensis Kε presbyter. So-Zom VI. 29. Palladius Lausiac. c. 6. Niceph. XI. 36. Macarius Epi opus Laodiceae , qui interfuit Synodo Orientalium post Concilium Ephesinum . Iohannes Macarius Gre velinganus Flander, Aeriensis in Artesia Canonicus , Pauli Leo pardi discipulus & eruditae antiquitatis strenuus scrutator A. isoq. denatus de cujus ineditis scriptis videndus Valerius Andreaon Bibl. Belgica p. sos. & Franciscus Suveertius in Athenis Belgicis pag. 4s. Ex ejus Hagioglyptis nondum editis locum producit Jo. Chifletius de linteis CAR1s11 sepulchralibus pag 1 3. Idem Chi fletius Macarii hujus Abraxansive dis P de gemmis Basilidianis edidit Antvverp. io V. q.

Macarius Luciferianus cujus mentio in libello precum Faustini & Marcellini. Macarius Lugdunensis sive Laudunensis, Episcopus Confessor cum S. Martino Turonensi versatus de quo Papebrochius ad IV. Maji T. I. P 492. seq.Macarius Macer sive Macres montis Atho Hieromonachus, inde CPol.

protosyncellus A. C. 143 defunctus. De ejus libro MS. adversusLatinos in quo Processionem Spiritus S. a Filio impugnat, vide Allat. de Consensu lib. aa. 18. p. 86 I. seq.Macarius Magnes sive Magne siae ut quidam volunt Episcopus, cujus fragmenta exstant in Nicephori CPol. Antirrheticis iMSS. Dixi de illo lib. U. cap. r. p. 276. Macarii Marores , ut Afer, Melitenus, Nicaenus, Syrus &c. d vibus Barota. ad Martyrolog, Ma-

519쪽

Macarius Monothelita Supra in Antiocheno. Macarius Mutius, Camers , cujus Epistola ad Angelum Politia nuntilib. 7. Epistolarum Politiani exstat, & libellus de recta poeseos ratione cum carmine de triumpho CHRISTI, Venet. I 167. &apud Posse vinum , Bibl. selectae XVII. 3O- 32. Macarius sive Macareus Mytilenaeus sacrificulus Bacchi, de quo AElianus XIII. Σ.:Var. Hist. Macarius Nicometensii Episcopus, qui Epistolae CPol. Ecclesiae ad Bohe- mos Seculo XV. subscripsit apud Allatium de consensu HI. 4.

Macarius Origenianus. Vide infra in Romano. Macarius Pelecetes Monasterii Hegumenus CPoli sub Leone Armeno Confessor imaginum, de quo Papebrochius ad i. April. Tom. I.

Macarius Arius, Petrae in Palaestina Episcopus ab Arianis in Africam , relegatus. Vide Baronium ad A. C. 348. Macarius Philadelphiae Metropolita , cognomento Chrysocephalus, de quo infra cap. XVII. Macarius Pinnatensii in Arragonia Monachus, qui Latine scripsit VitasSS. Voti & Felicis Eremitarum quae exstat T. 7. Aet Sanctor. a P. Maji, pag. 6 I. Macarius i πολιτικος Eremita, de quo in Cotelerii monumentis III. p.

Macarius PImnesiae Episcopus, qui interfuit Synodo V. Macarius Romanus, monachus, cui Rufinus versionem libri Origenis περὶ γρχῶν & Apologiam suam pro Origene inscripsit, quemq3

invectiva prima in Hieron. testatur ' cuia adversus fatum G -- thesin scripsisse. Librum adversus Mathematicos memorat etiam Gennadius cap. 18. de Script. Eccles. in quo , inqVit, labore orientalium quaesivis siolatia scripturarum. Pro solatia forte legendum solutioner. At per orientales scripturas intelligere videtur Gennadius scripta Rufini, qui tum in oriente versabatur. Unde Hieronymus Apologia a. in Rufi n. de hoc Macario loquens et

Ergo nisis oriente venses , eruditissimus vir haereret adhuc inter Mathematicos. Hic est Hieronymo Episti i6. memoratus Rufini disci

520쪽

MACARII VARII.nolog. 23. Octobr. & in Vitis Patrum Theophilus quidam, sed

qui minus, ut ait Baronius, probetur. Diversus ni fallor ab his duobus Macarius Romanus qui nudus & villosus pingitur in Ephemeridibus Graeco Ruthenis i 9. Ianuar. Una cum Macario AEgyptio, qui male ibi dicitur Episcopus. Vid ante Tom. I. Aet. Sanctor. Maji pag. XII. seq. Alius Macarius Diaconus Romanus, legatus missus a Gelasio Episcopo Rom. ad Episcopos Dardaniae & lilyrici. Vide Gelasii Epist. 3. Macarius Surdiceno Episcopus, qui cum aliis Syriae Episcopis Nestorium monui t, ut ab Ecclesia turbanda desisteret, in Epistola quae legitur in Actis Synodi Ephesinae lib. i. cap. 3 t. Macarius Scotus Abbas primus Herbipolitanus in Franconia circa A. C. ii 39. qui scripssit de laude Martyrum, ut ex Eisen grinio notat

Posse vinus.7Debellius Macareus in veteri Inscriptione apud Gruterum p.9 Sue. 9. Macarius a Constante Imp. in Africam missus ad unlandos cum Catholicis Donatistas, de quo multa viri docti ad Optatum. Ab eodem Macario dicta tempora Macariana , & Macariani pro Catholicis Christianis. Aliorum praeterea Macariorum quorundam meminit Rev. Urbanus Golfrid Siberus, Ecclesiastes Lipsiensis in Epistola ' A. 17io. edita ad D. Glei chenium, in qua praeterea occurrent tibi Macarius Consul Rom. fictilius, Macarius presbyter a Clari T. Mabil- Ionio confictus, Macarius Novato Sabbatianus, & Macarius Monachus apud Balsamonem i. IV. AMPHILOCHIus Cappadox, Basilio M. R Gregorio Naz. familiaris ac vehementer laudatus, d Monacho Episcopus Iconii Lycaoniae Metropolis, Arianorum strenuus adversarius, atque Theodosio

Magno a) dum filium ejus insalutatu praeterit & quomodo similiter

DEUS

Quanquam Sozomenus VII. 6. Amphilochium illum ignobili sopidi Episcopum

S in rerum usu parum exercitatum vocat, quae Valestas putat Amphilochio nostro male convenire : tamen ad Iconiensem Episcopum hoc diserte refert non

modo Nicephorus XIl. s. Metaphrastes, Men.ea aliique juniores , sed etiam Theodoretus V. I 6. Hist.

SEARCH

MENU NAVIGATION