Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ET SCRIPTIS PORPHΥRII. CAP. I. a

liicem profero; de quo opere paulo post accuratius agendum erit Huius quoque generis sunt Suetonii libri duo de Austrium Grammatisorum Rhetorumque νito: tum D. Hieronymi, &qui Hieronymum exceperunt, Gennadii, Isi,dori, Ilde fonsi, atque Sigiberti Catalogi a quo etiam spectant XII. Prophemrum nitis ab Epiphaniolcriptae. ut & Euthalii diaconi libellus de vim cae peregrinationibus P. Pau-Vi: aliique similes, quos studio omitto : cum mihi non nisi de Philo. Iophorum vitis tractare propositum sit. Udori Philosophi virum a Damascio scriptam legit Photius, &Suidas: qui plurima inde excerpserunt: & incerti auctoris fragmenta de vita P, thagorae ex eodem Phothio Porphyrii libello subjunxi. Aristotelis quoque vitam incogniti autoris, cum J. Nun ne sit commentario, ante aliquot annos in Belgio edidi. Eos vero Illustrium vitarum autores quos Athenaeus, Diogenes, Suidas, ditique laudant, quosque temporum injuria nobis invidit, prolixum esset hic commemorare: ex quibus maxime celebrantur Aristoxenus, Callimachus,Hermippus, Aristocles Messenius,Sotion, a tuta ejus abbreviator Heraclides: tum citati a Porphyrio hoc libro Antophon, Hippobolus, Neanthes Cyzicenus, similesque alii. Caeterum siquis tria illa scriptorum genera inter se contendat,apparebit hauddu.hie, primum illud quod vitas tantum aut elogia complectitur, non tam ad narrati mem fidemq; historicam, quam ad sophisticam comparatum esse . alterum quoqne quod dogmata & placita tantum recen, philolaphicum potius quar historicum este dicendum: tertium vero illud proprie ad particularem historiam pellinere: quod& multo plus utilitatis ad solidam rerum cognitionem asteri; cum non dogmata solum commemoret: sed id quoq. praeci ue intendat, unde & a quibus Graecorum sapientes doctrinam luam hauserint: dum peregrinationes eorum ad barbaras nationes, &longiorem cum iis consuetudinem narrat: inde enim manifeste apparet s-ψιλοσοφιαψ fλλίωικη κλοπι S universam gentilium sapientiam ex Hebraeorum & Chaldaeorum fontibus derivatam fuisso, liquido perspicitur: quod Cl. Alexandrinus Strom.V.& VI &Eusebius prae p. evang. lib. X. prolatis Graecorum testimoniis abunde comprobarunt . quo ipso Graecorum σεμνο*αιεῖς τερθρεψα , ut Eusebius vocat , & blasphemae adversus religionem nostram calumniae prorsus convelluntur:& sacrarum literarum fides atque autoritas adstruitutatum vero plurimorum errorum fontes ac principia, quos haeretici in Dei Ecclesiam invehere studuerunt, deteguntur. Philosophos enim

232쪽

CAP. L

ai, HOLSTENIUS DE VITA

plerorumque haereticorum patriarchas non injuria a Tertulliano appellatos fuisse, non uno exemplo ex hoc Porphyrii libello probari potest: Nam duplex Pythagoreorum quae-τ

κωπικῶν complectitur , duo illa contraria Manichaeorum principia haud dubie nobis peperit: quos alia multa a Pythagora mutuatos esse unius Epiphanti lectione satis superque constat : nam quod ille haer. 66. c.9. Manetem docuisse scrioit, carnibus vescentem,animam quoque devorare, & in animal illud mutari quod comederat nonne id ex Pythagorae derivatum qui animantium esu abstinendum praecipiebat, Eu kπιμοῖ, & quod omnes animas credereticumque idem Pythagoras docuisset,animam divinae aurae particulam ad inferiora prolapsam corpori velut carceri includi,&corporeae affectionis vinculis captivam detineri: ex quibus nisi

purgata recessdrit, recidere eam in alia corpora purgatam vero tandem ad cognata sydera,& coelestem animarum chorum reverti: Manes eadem illa dogmata sua fecit, ut ex citato Epiphanii loco videre est. AD serebat enim animam Dei particulam, avulsam a Deo a principibus contrarii principii, captivam in corpus detrudi:&post transmigrationem sive transfusionem in quinque corpora, tandem per lunam atque solem ad beatorum regionem transmitti quam μεταγγ τμον fanimae vocabant: quae deliria Epiphanius c. 2 8. & yy . abund refutat Quibus amnes sunt Origenis errores N Ll are' ὐπαρξεως quorum ἀφορμας atque anssam ex Pythagorae & Platonis doctrina eurru, sumpsisse nemo philosophicae historiae peritus dubitat. Praeterea, quod Porphyrius mare lacrymam appellatum a Pythagora prodidit, id omnino convenit cum Iudaeorum fabulis,qui Deum quotiescunque calamitatumIudaicae gentis reminiscitur,duas lacrymas in mare oceanum effundere docent. Cumque AEgyptios Nilum , & Empedoclem mare terrae sudorem appellasse Proclus lib. i. in Timaeum, & Aristoteles Meteor. lib. 2.c. 3 . testentur : quis non Videt ex qua ossicina eorundem Manichaeorum & Valentinianorum dogma prodierit: quos imbres principum materiae sudores dixisse Irenaeus & Titus Bostrensis lib. i. atqu

Epiphanius haeresiεό. assirmant quae profana deliria a rustici illius Comici opinione parum differunt, qui coelo pluente Iovem per

cribrum mingere credebat : aut Poetarum fabulis , qui thermas Himerensium ex eo ortas finxere, quod Hercules devictis gigantibus sudorem isthic abluisset. Taceo enim de incantationibus,aliisque magicis praestigiis , quas cum Pythagora Bassilidis atque Manetis sectato

233쪽

ET SCRIPTIS POR HYRII

CAP. I.

res communes habuere: ut &illa quae de symbolica & mystica docendi ratione, de silentio & exploratione discipulorum: tum quae deo mροκυπικοῖςHebraeorum hoc opusculo traduntur. De quibus nonnulla in notis hisce attigi :alia ad uberiores in Jamblichii observationes servo. Caeterum cum integrum Porphyrii opus, quod temporum injuria nobis invidit, proferre non licuerit : ut jacturam, quam res literariatam luculentae historiae interitu fecit,aliqua parte supplerem, placuit ea quae de ipsius Porhyrii vita scriptisque hactenus apud varios auctores observavi, in unum colligere: &accuratius nonnulla adeXamen revocare , quae minus recte a claruissimis nostri saeculi scriptoribus prodita videntur. ina in re cum unicum illud mihi propositum habuerim , ut nostro studio ad sacrae ac profanae historiae cognitionem , tum ad Pythagorae ac Platonis Philosophiam illustrandam nonnihil utilitatis ac- .cederet : facilem ab aequis judicibus veniam spero, si qua ab recepta magnorum virorum sententia discedam : nec quisquam existimaverit me vitio, aut contradicendi studio adversus publicum totius orbis praejudicium, Christi hostem, & veritatis calumniatorem de senis dendum suscepi illa o cujus blasphemias & ipse toto animo detestor, &viro caetera maximo excidisse nollem : ingenii vero praestantiam & 'philosophandi subtilitatein cum sanctissimis Ecclesiae scriptoribus summopere me admirari fateor. Et si forte eorum auctoritate hujus scriptis invidiam declinare liceat , producam hoc loco aliquot ipsorum testimonia, quibus Porphyrii ingenium ac doctrinae magnitudinem, tum operum ejus praestantiam depraedicarunt : ut dum cum ipsis loquor, nonnisii cum ipsis reprehendi & damnari possim. Et Eusebius quider , qui Porphyrii blasphemias XXX. libris refutavit, lib. & 9.de praepar. Evang.in clari mimorum Philosophorum numero eum ponit, sive ut

lus, libro primo contra Julianum ait illum ob profanam eruditione hoc est famam egregiam inter suos obtinere. Unde&Divus Augustinus libro septimo de civitate Dei, c. 2s. Philosophum

illum appetat. quem libro io. cap. Io. docti em PlatonicumLis: Rcap 32. hominem non mediocri ingenio prassitum. a ibi magnum genti lium Philosophum. libro autem 19. c. 2 2. doctissimum. Philosiophorum Vocat quampis inquit in Christanorum acerrimus inimici. Adeo sanctissimi viri judicium nullo affectu praepediri potuit , quin eximiae eruditionis laudem juratissimo hosti tribueret. Boethius autem non minus san-

D d 3 ctitatis

234쪽

HOLSTE NILls DE VITA

martyrii gloria, quam omnis sacrae ac profanae philosophiae cognitione celebris, quanti Porphyrium fecerit id vel ex eo apparet, quod libros ejus non solum legerit, sed Latine translatos iteratis commentariis illustaverit, ut ab aliis quoque iidem legerentur, tum quod in explicatione Aristotelis & univerta philosophandi ratione unu tria Porphyrium caeteris omnibus se praeferre, ac sequi testetur ut eum maxime Porphyrii exemplo Platonicam doctrinam cum Aristotelica conjunxisse existimem,quod honorifica de ejus eruditione scriptisque testi. monia,quae passim apud Boethium extant, clarissa me ostendunt. Li-hro in categor. ait se in exponendo Porphyrii sententiam secutur ,

quod videbatur expeditior pianiorque&lib. majorum commentariorum in librum de interpretatione testatur se expositionem maxime a Porphyrio transtulisse.his enim,uin it,nobis exposivor istellectus acumine, sententiarum dispositione videtur excessire. &adtext. r. sed Porphyr- deis utrisque acute subtiliterque judisat, Alexandri sententiam magis probat. &mox addit : quocirca Alexander vel propria sententia, vel Porph=rii auItcritate probandin s. lib. 2. text. I 4. multas confusiones multosque in orationibus errores his locin optime intestectis , vemeiterque perceptus sustulit : G hae est expositio, quam nultas ante Porphyrium expositorum vidit. & text. 2I. ait

Alexandri sententiam non quidem abhorrere a ratione , seae Porphyrii esse meliorem et additque eum locum a Porphyrio diligenter esse expossum. lib. IV. ad text. 46. improbata Hermini expositione ut nimis obscura,subjungit ; nos autem Porphyrium bequentes, eique doctismo viro consientientes dicimus,sc. &lib. V. textu 18. qui est de unitate enunciationum, cum dixisset multos ejus loci caligine confundi, ut digne exequi, & quod ab Aristotele dicebatur expedire non possent, allatis variorum explicationibus addit tandem : Sed omnes hi nihilomnino in- relligunt, sed es melior expositio quam Porphyrius dedit. Atque haec Sanctorum hominum testimonia adduxi, ne opera , quam Porphyrii scriptis restituendis atque illustrandis impendi, mihi fi audi sit apud eos qui contra veterum auctoritatem omnes ipsius libros, & imprimis quidem illos quibus vertendis & exponendis Boethius jam olim laborem impendit, a scholis ablegari,& ex manibus studiosorum excuti volunt , ut suppressa& deleta veterum memoria novas suas merces majori pr tio venditent. Quibus saltem sufficere debebant clades illat quas Gothorum&Saracenorum aliorumque barbarorum inundationes rei literariae intulerunt. Sed nunc de vita scriptisque Porphyrii narrare aggrediar.

235쪽

rio Sculo.

Porphyrius, ut quidem ipse in Plotini vita de se scriptum reliquit,

patriam habuit Tyrum, nobilissimam & princitam Phoeniciae civitatem. Idemque Euna pius&Suidas, sive ipsius fidem,sive publicum omnium consensum secuti, prodiderunt. Parentes illi haud ignobiles fuiste Eunapius assirmat. Et ipse in Plotini vita patris sui meminit, cum quo commune sibi Malchi nomen fuisse ait patria Syro-Phoenicum lingua : quod Graeca βασιλεα, Latina regem significat, unde ex purpura, regiae dignitatis insignibus, Porphyrii nomen Longinus praeceptor ipsi fecit : quod Graecis auribus Malchi nomen insolens ac barbarum videbatur. Verba ipsius Porphyrii in Plotini vita haec sunt.

gem signiscar. & Iubjungit ; Longinum sibi sub vernaculo nomin M, chi librum inscripsis e : Anaelium Graeca voce Bασιλέως uti maluisse. Idemque Euna pius hisce verbis in ejus vita refert:b U - Σῶρων πιλο ο Πουφυυρο εκαλειτο τα τῖτο ' λματα βασιλεα Πορφυροον 5 MFν ονομα' Αογγῖν', ἐς τῆ βασιλι-

κον γ εο ῖ Π σημον τί Porphyris nomen initio fuerat Malchu , quod Syrorum lingua regem sonat , sed detorta fgnificatione ad purpunum , regium in vestimento insigne, Porphyrium, veluti Purpureum nominavit Longinm. Atque hinc intelligendus Suidas, qui

omitto Malchi nomine, de solo illo Graeco meminit:

236쪽

CAP. It

hodie legitur, βασουλαι' cum olim haud dubie scriptum fuerit. M ιλη . Nam Malchum regem significare Hebraeorum, &Syrorum dialecto, praeter quam qnod notissimum est, testatur & D.

Hieronymus in vita Malchi Eremitae. Eme illic quidam senex nomine

Malchus, quem nos Latine Regem possumus dicere , Syrus natione s lingua,& Ammianus Marcellinusi et . Assyriorum fluvium commemorat , qui βασrλει γ mmuος Straboni & Ptolemaeo , inter Tigrin & Euphraten. Alia, inquit, fluminis pars Naar-Malaha nomine,quod vim regum interpremtur, Ctesiphonis praetermeat. Et Plinius lib. 6. cap. 26 Ab Aboriis universis appeliatum Armiishar potius Naar-Malcha quod signiscat regium flumen. Caeterum Malchi nomen non a infrequens fuisse Syris vel sacrae literae testantur, quae summi sacerdotis servum hoc nomine commemorant : Et Cleodemum nescio

quem prophetam , cui & Malchi nomen fuit, ex Alexandro Polyhistore laudat Fl. Josephus, antiq. Judaic. lib. i. cap. 16. qui Judaeo rum historiam ad exemplum Moysis conscripserat. Et Malchi ducis apud eundem mentio extat, lib. i. debeli. Judaic. cap. 6. Se 9. Et Eusebius lib . cap. a. Malchum Martyrem Caesareae Palaestinae passum refert. Malchum quoque Philadelphensem sophistam , rerum Byzantinarum scriptorem legit Photius, codice 78. quem falso idcirco Suidas Byzantinum credidit. Et Malchi Eremitae vitam scripsit D. Hieronymus , cujus modo memini: ne infinita Hebraeorum nomina ex veteris testamenti historiis proferam, quae ex eadem VO-ce deducta fuerunt. Quod autem Malchi nomen Longinus cum altero illo Porphyrii commutavit, illi geminum gemellum est, quod narrat Iulius Capitolinus, Clodio Albino, cum forte purpurea matris illigatus esset rascia , joco nutricis Porphyrii nornen inditum fuisse. Nec dissimile est illud, quod Graecorum Imperatorum liberis Πορφυρο μυν των co gnomen tribuebant: eo quod recens in lucem editi,velut paterni imperii haeredes, regia purpura involverentur. amvis alii id nomer iis impositum scribant a regia domo, quam Porphyram vulgo vomcabant: qua de re ad secundam partem syntagmatis nostri Geographici uberius disserendi locus erit. De aetate Porphyrii strictim Suidas refert, vixisse eum sub Aureliano,& pervenisse ad tempora Diocletiani.

Quod ex Eunapio hausit: qui Porphyrii vitam in Galienum, Claudi

237쪽

ET SCRIPTIs PORPHYRIL

P. I Taipum, Tacitum, Aurelianum & Probum Imperatores incidisse testatur. Verum cum ipse in Plotini vita diligenter annos aetatis suae notet, &accuratam temporum servet rationem, operae pretium fuerit premius

singula persequi, quae usui nobis futura sint ad ea,quae postea dicentur. Primum ergo de suo ad urbem & Plotini scholam adventu sic scribit . Τα δεκατον επιι ἡ Γαλιάου βα λώοα ἐγω TIορφυρορο ἐκ ρ

ουρο γ 2. πρωτον οὐπύ γ, γονα α' ς ών πιο ετων πιακοντα. Derimo Galie u Imperatoris anno ego Porphyrius ὸ Graecia una cum Antonio Rhodis Romam veniens, Amenum reperi XPIII iam annos familiariter Pistino usium . Plotinus autem decimo Galieni Impenuioris anno quinquagesimum nonum circiter aetatis annum agebat. Ego pero Porphyritu, cum primum huic adhaesi.

triginta tunc annos impleperam. Cum ergo decimus Galieni annus in

CCLXIV. Christi incidat: subducta temporum ratione constat,Porphyrium natum fuisse anno decimo Alexandri , qui est annus Christi CCXXXIII. Caeterum cum decennio ante, h. e. Vigessimo circiter aetatis anno prima vice Romam venisset , exiguum temporis spatium ibidem commoratus fuit, feriante tum a docendi muner Plotino. Cui cum secundo hoc adventu sese adjunxisset, integros quinque annos operam dedit : sexto demum ad Lilybaeum , Siciliae profectus ; ut Probum, virum insignem isthic degentem accederet. Fuit is XV. seu postremus Galieni annus, qui est a Christo nato CCLXIX. utrumque ipse his verbis testatur : Plotinis

nonum s quinquagesimum aetatis annum tum agebat. Ego autem hunc

ipsum annum o insuper quinque alios cum ipsio versatus sium, quin etiantis decennio ante Romam venenum c. de profectione Sicula paulo post subjungit: quo tempore in Sicilia degebam, quo pervenenum circa decimum quintum Galieni Imperatoris annum, Plotinus libros v. composuit. Haec eo diligentius ipsius Porphyrii verbis confirmanda duxi, quod Illuit. Card. Baronius eum decem & octo annos Romae Plotinum audivisse reserat : id Porphyrio adscribens, quod Amelio tribuendum, ex loco superius producto apparet. Profectus autem fuit in Siciliam do consilio Plotini, qui atra bile laborantem eo ab urbe ablegavit. Hoc enim morbo adeo se percitum fuisse scribit, ut manus sibimet ipsi inferre aliquando fuerit conatus, nisi amens propositum Plotinus sua

prudentia impediisset. Qua de re ipsum loquentem praestat au- Ee dire:

238쪽

HOLSTENIus DE VITA

dire et Ego, inquit,quandoque meipsum interimere cogimbam : quod mimbi.hter isse persensit , mibique domi deambuianti protinus ad pitis, aitque e studi . um suaepropositumque meum nequaquam sanae mentis esse , sed animi potiis arnu bile furentis , Itaque Roma abire me Huic ego obtemperans in Siciliam sum proferiim , quod audirem Probum quendam, gregium virum a circa Lilybaeum tunc degere o quidem factum est, ut ab hoc animi proposito desisterem ; sied interea impedirer, qvio minin Plotinor inque aά obitum

ejus ad sem. Mortuus enim est Plotinus in Campania,triennio post Porphyrii discessum, aetatis anno LXV L post secundum Claudii Imperatoris annum , qui est annus Christi CCLXI. quo tempore Porphyrius ad Lilybaeum vivebat: ut ipse sub principium vitae Plotini

testatur. Atque haec sunt quae secundum distinctam annorum rationem ex ipsius Porphyrii scriptis colligere licuit. De reliquo vitae tempore vix quidquam certi statuere possumus 2 quamdiu in Siciliata fuerit commoratus quibus postea locis vixerit: nec quando viver desieriti Proferam tamen quae sparsiro hinc inde coIlegi, atque unum sub adspectum ea proponam quibus Porphyrii vita illustrari poterit. Ubi id quidem principio dicendum, quod Vincentius Lirinensis, So Eusebius ipsius Porphyrii testimonio prodiderunt, eum fere puerum Alexandriam ad Origenem audiendum profectum fuisse. Vincentii verba haec sunt de Origene, cap. r. a. s. De culin lucredibili quadam scientia

si quis referentibuν uobis Christianum non accipit testimonium, falcem testificantibus Philosophis gentilem recipiat confisionem. Ait namqse impius il e Porph3- ius , exsitum se fama ipsius Alexantariam fere puerum perrexisse , ibiqueis eu- vidisse jam senem , sied plane mism tantumqne virum ,, qui arcem to ius

Disntiae ιondidiget . Eusebius vero similem locum ex tertio libro contra Christianos adducit , libro sexto histor Ecclasias . cap. 19.. 3 Φροις' ὐ άτου πας ἐξ οι ἄλος , ἁ κάγου κομιδε -- peti ta nτί

kaκims intercessit , &c. Unde mi ror Euna pium Origenem Porphyrii συας α τητωί; sive condiscipuIum voeasse, idque ipsius Porphyrii verbis , cum cor stet Origenem LXIX. annos natum , anno Christi CCLVI. qui tibii GaIli , Volusiani XXII. vel XXIIL Caeterum cibim Origenem, Philippo imperante, a sedente Fabiano Pontifice, Romam venisse Ecclesiastici a nates testentur, puto non male colligi Porphy-Nvin Alexandriam Obectum fuisse, aut lub extremum Gordiani 1mperium

239쪽

perium, vel primis Philippi annis,qui Gordianum imperio exuit;circa

aetatis annum XIII. vel XIV. Id enim ea verba, κομι--- εn, indicare videntur. Carthagini quoque se vixisse testatur, lib. 3. do Abstinentia, ubi perdicem ab se educatum reseri, adeo cicuratum, ut vocem humanam intelligeret,eidemque respondere conaretur. Atque eo ex Lilybaeo ipsum trajecisse verosimile est. Athenis etiam aliquandiu versatum este, ubi omnia sapientiae studia, maxime autem divini Platonis doctrinatum florebat, ex alio ejus loco apparet, quem Euse hius lib. X. de praeparatione inseruit, ex primo libro Philologicae auscultationis: ubi Plotini natalem apud Longinum epulis celebratuna,

refert, &sermones deautorum furtis inter convivas habitos comm morat. - Πλωῶεια inquit ἐQων ημας κέκληκεν αλ-λους τε πιλλους , ηδ NΠιαγρον ρον &c. Unde videre est Porphyrium post obitum Plotini ex Sicilia eo commigrasse. Euna pius

quoque post Siculam commorationem Romam eum rediisse,ac dicendi facultatem summa cum laude exercuisse testatur: ita ut Senatus populusque Romanus magno eum in pretio atque honore haberet.Ubi tandem in profunda senectute decessiise dicitur. Quibus&hoc addo, editam ab eo Plotini vitam circa septuagesimum aetatis annum: cum ibidem reserat, se anno sexagesimo octavo ecstasi divina sive excessis mentis correptum fuisse: nisi ea melancholici cerebri potius commitio, aut daemonis in angelum lucis transfigurati ludicrum phantasmata, cum D. Augustino lib. IO de Civ. Dei c. X. censenda sit. Fuit is annus

Christi CCCI, Diocletiani Imperatoris XVIII. qui triennio post

imperio sese abdicans Constantium habuit successorem. Sed cumPorphyrius dicto loco anni illius LXVIII. ut pridem elapsi meminerit; verisimile videtur, scriptam ab eo Plotini vitam in extrema senectute, &sub finem imperii Diocletiani. Nam illius tempora non excessisse

Porphyrium recte ex Eunapio affrmat Suidas. Cujus autoritate neglecta , Illustriss Ecclesiasticorum annalium autor multo longius, ad annum scilicet Constantini XXIII. atque ulterius vitam ejus producit, uti mox videbimus. In Sicilia cum alios libros plurimos,tum sceleratos illos contra Christianam religionem a Porphyrio scriptos testatur Eusebius lib.6. hist. eccles cap. a V. &post ipsum D. Hieronymus in catalogo illustr. scripti ubi Eusebii opera recenset. Id sane norta

obscure colligi potest, vixisse eum aliquot annos in Sicilia,& quidem fama maxima. Nam & Longinus post Plotini obitum inde illum in Ee 1 patriam

240쪽

patriam evocat, &Plotini libros ad se mitti petit: tum D. Augustinus retractat. lib. 2. cap. 3I. oblongiorem in insula commorationem alium ab hoc nostro Philosopho credidit fuisse Porphyrium Siculum i ηα,, ut ait, cujinceleberrima effama. Qua in re similis fere error est nescio an Nic ephori Callisti,an ejus interpretis, lib. V. cap. r . ubi dici us Eusebii locus transscribitur. Nam cum Eusebius dicat, O καθ ημας Σικελ κατα ς Ποοφύργ' , pro eo apud Nicephorum Porphyrius S culus hunc legitur. Unde videre est eum in Siculo recessu magnum sibi& illustre scribendo nomen parasse : quod unius alteriusve anni spatio vix fieri potuit. Quin & Isagogen de quinque Vocibus ad Chrysaorium in Sicilia ab eo scriptam amrmat Ammonius : cujus verba inferius suo loco a me producentur; quam Vis

ille aliam , & meo quidem judicio satis ineptam Siculae profectio

nis causam afferat.

Porphyrium in Sicilia contra Cissianos scripsi se. Baronii sententia ex Lactantio perpenditur. S Methodius quando passis.

Erum IIlustrissimus annalium conditor, contra quam Eusebius RHieronymus, non in Sicilia, sed in Bithynia eum impiis suis

libris Christianam religionem oppugnasse contendit: cujus sententiae fundum habet Laetantii verba lib. V. de justitia, c. a. quae pressius considerare operae pretium fuerit. Refert ille, eo tempore quo Diocletianus crudelissima persecutione contra Christianos saeviret, &Ecclesias veri Dei funditus subversas demoliretur, duos extitisse, qui blasphemam linguam Imperatorum furori'commodarent, scripto religionem Christianam oppugnare aggressi : alter quidem Philosophus, alter judex. Neutrum tamen nominat: credo ne suis scriptis ad posteritatis memoriam illorum nomina transmitteret, qui salutare IES Ll Christi nomen impiis suis libris oppugnare &extinguere

studuerant. Ego, inquit, Laetantius, cum in Bithynia titeras oratorias accitus docerem , contigissetque eodem tempore ut Dei templum cPerteretur, duo extiterunt ibidem qui jacenti atque abiectae veritati, nescio utrum i verbius an importunius, insulsarent: quorum alter antisitem se philosophiae prontobasur . verum ita visiosus, ut continentia magisernon minAs aparitia quam

SEARCH

MENU NAVIGATION