Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Porpseritu. Cum nec D. Hieronymum a Graecorum vocabulorum usiuabhorrere constet ; &ipse Porphyrius in Plotini vita testetur, se animum furore &atra bile percitum violenta mo te ex corpore educere voluisse. Hoc enim maximum impiae temeritatis argumentum,& plane

furiosae mentis signum : quod non solum sanctior uosta religio, sed ipsa quoque illa Philosophia quam profitebatur, & rectae rationis usus

damnat atqire aversatur. Quod si minus hae conjecturae cuiquam arriserint, addam & tertiam Cl. Jacobi Sirmondi S. J. Theologi , viri eruditione & judicio maximi: qui peramanter suam de hoc loco sententiam mihi exposuit: ita tamen ut haud invitum se cum meliori eam commutaturum ostendat. Is forte ab Hieronymo scriptum fuisse conjicit: hoc est, ut Suidas exponit, etsiἱεργ' - πολυ- ζάγμων. Sed licet non abs re id ἐπωνυμον Porphyrio tribui poss videatur, & cum scelerato quod sequitur non inepte congruere, ego tamen , inquit, Porphyrium, etsi Maronem e balneo fugasse dicitur,cαλψεάτtis dicturn , nisi veteres libri doceant, non facila credam . Haec fusius de loco obscuro exposui , non quod summae eruditionis Viro contradicere studuerim , aut maximis ejus in Ecclesiam DEI meritis quidquam detractum velim : cujus piissimos manes toto animo veneror: sed ut acutioribus ingeniis cogitandi materiam proponerem. Et sane magno me beneficio sibi habebit devinctuir , qui in re obscura certam aliquam lucem extulerit. Verum longius me a proposito abduxit singula excutiendi amor. Nunc caetera is ordine persequar.

Heri Philosophἱ notae. Porphyrius proprie Eius inge nium, Philolophandi ratio. Platonis atque Aristotelis do Irina ab Ammonio expurgata Porphyrii pr.eceptores ta H cipuli. Suidae

fac de re errores.

THemistius ea oratione, quam sive ex oratorem vocant, philosophum ex Platonis mente descripturus, notas aliquas posuit, quam typos, symbola, , &ca est Dia appellat quod illarum beneficio verum ac genuinum philosophum explorare, de a ficto atque adulterino discernere liceat: quas Alcinous quoque ex libro VI. de re p. introductioni suae P Ialonicae praemisit. Hoc Platonico

examine adhibito nos quoque dispiciemus, quid de Porphyrii ingenio

252쪽

HOLSTENIUS DE VITA

CAP. VI.&philosophandi ratione sentiendum : & utrum jure merito antiquitas eum in principum philosophorum numero collocarit. Et primo quidem Plato philosophos non minus quam Homerus reges, Διοβέ δοκε*εις esse voluit: nec nisi ex sacro connubio , hoc est, ex parentibus optimis & legitimo genere natos ad arcana sapientiae mysteria admittendos censuit: ut sua illis revererentia ac majestas constaret: ne in vulgus profanum propalata vile sicerent,&sordidis ingeniis, tanquam vasis impuris commissa, inquinarentur. Hanc probi ac legitimi generis notam Porphyrio, quantum licuit, superiore disputatione vindicavimus. Quamvis parum de ingenii ac sapientiae laude decederet, etiana si aliena illa deessent: cum Pythagoras & Socrates, atque ipse etiam Plato, servos Se barbaros, ingenio praestantes,ad philosophiae adyta admiserint. Verum ingenii acumen ac docilis solertia,& memoria depositi tenax, caeteraeq; animi dotes,quas 'c*υἱοω sive 3Tμοι,ας nomine Platonici completiuntur, adeo sunt necessariae; ut frustra quis ad praeclaram sapientiae laudem adspiret, &ambitiosum Philosophi nomen affectet , si hisce destituatur adminiculis: sine quibus animus nequaquam ad coelestium rerum pervestigationem , &ad supremi ac beatissimi illius entis contemplationem elevari potest:quod ab erroneo materiae fluxu secretum subductumque a sensibus solo intellectu cognoscitur. Atque hac ingenii praestantia nescio an quisquam veterum Principes illos philosophorum solos excipio ) cum Porphyrio comparari queat. Et scripta, quae ex plurimis pauca supersunt, sublimis ingenii acumen, & egregiam philosophandi rationem testantur. Et consentiens antiquitatis judicium id confirmat : quae in tanta philosophantium turba philosophi cognomen uni Porphyrio proprium ac peculiare tribuit. Neque enim nostro duntaxat, aut patrum nostrorum seculo curiosa hominum ambitio indoctorum titulis excogitandis coepit laxuriari : sed melior antiquitas unumquemque Philosophorum illustri aliquo cognomine distinxit. Nam ut Pythagoram Philosophum, sapientem Socratem, divinum Platonem, Aris totelem daemonium, magnum Hippocratem , aliosque majorum gentium sapientestaceam; aurea illa recentiorum Platonicorum catena , ut Damascius eam vocat, simili nominum varietate a Proclo aliisque posterioribus Ornatur: qui Ammonium , Plotinum Longinum κριτικοότατον, A melium, Theodorum Iamblichum, solum vero Porphyrium religiosa quadam observatione ubique appellant. Quae quidem non minor inter Por

phyrii

253쪽

phyrii laus est, qui poli Pytbagoram illud cognomen meruit; quam

inter nostros Gregorii Nari angeni, qui in tanto Theologor una numero solus post D. Ioannem proprium Theologi nomen obtinuit. Ut B. Augustinus, Latinorum Theologorum princeps, Porphyrium doctissimum Philassophorum, ae non mediocris ingenii hominem dixerit : Je Proclus Platonicorum subtilissimus Ne liροπρεπῆ Porphyrii nori uno loce admiretur: quem & Isidorus Philosophus, magnum divini-nioris scientiae thesaurum collegisse assirmabat. Et sane pressius rem consideranti facile apparebit, veterum de Porphyrio judicium Anequicquam a vero aberrasse. Si enim sapientiam ex ipsoru lavi, irae rite definiamus, τἰα ἶ οπ μό- μόν

τό ό ρν τέτω γνῶσιν ἡ αλ Θειας , hoc est , veri entis scientiam & unica verimiis , quae in hoc ente latet , cognitionem e negari certe non potest ,

Porphyrium recte Philosophum , hoc est , sapientiae illius studiosum appellari : cujus scripta omnia in hoc versantur, ut offusum tenebris animum , vel humaniorum literarum artium cognition , velut quadam ad diviniorem illam scientiam praeparent: vel moralis Philosophiae praeceptis a corporis ac mortalitatis expurgent contagio : aut purgatum solutumque sublimiori quadam doctrina ad veri etatis pervestigationem conjunctionemque elevent: quod ex librorum argumentis, quos ordine deinceps commemorabo, facile perspicietur. Accedit, & alia ratio: quod pleraque omnia Platonis atque Aristotelis opera luculentis commentariis illustrarit:& ad certiorem illorum cognitionem introductionibus quibusdam , quasει--γω ς Sc ιχειωσεις vocant, planam facilemque aliis straverit via r . Cum in vero interprete non solum exactissima requiratur cognitio eorum quae explicanda suscipit; sed E facultas quaedam , ut obscurius dicta clara & perspicua oratione illustret; dubia stabiliat, corrigat falsa;& dissidentes sententias aut conciliet, aut redarguat. Quae Philosophiae illustrandae ratio quo studio, & quanta cum felicitate a Porphyrio tractata fuerit, ex sequentibus etiam clarius cognoscetur. Aliam deinde notam Plato posuit, ut Philosophus na ura sit temperans, atque ea animi parte, quae affectionum perturbationibus commovetur, remissa &bene composita ; ne inferiores facultates intellectum in supremae veritatis inquisitione praepediant. Qui suapte natura, dum terrenae huic, & corporeae moli immersiis est , ad divinam illam & beatam lucem caliget. Cumque bruta sive irrationalis pars animae, duabus constet facultatibus , quarum altera illa effervescit; altera ventris Og partium-

254쪽

HOLSTENILIS DE VITA

P. PLpartiumque ventri adhaerentium ingluvie atque libidine distenditur: posteriorem illam Porphyrius sicco &sobrio vivendi genere , ex Pythagoreorum praeceptis instituto,ita compressit , ne a seriis cogitatis-nibus animum avocaret,aut rationis fraena excuteret. Iram vero &biliosi animi surorem non tam facile compescuit. Sive quod minus isthic curae adhiberet: sive potius inu mentis animiem vicerit , quod Medea apud Tragicum sibi usu venisse assirmat; quodque in biliolo corporis temperamento saepius accidere solet. Porphyrio enim non lo- Ium sublime ac validum ingenium fuisse sed & vehemens atque aliquo furore admixtum,ex eis apparet, quae de violenta animi eductione ex corpore in Plotini vita de sese prodidit. Quales ferme omnes eos videmus quorum praecordiis Saturnus multum atrae bilis affuditi Quae acrius ebullit, si praeter siccum & deparcum vitae genus lucubrationes etiam ac longiores vigiliae cum continua contemplatione accedant. Neque aliam ego causam fuisse dixerim rabidi illius odii, quo adversus Christianam religionem prae caeteris furebat : quam quod animus atrae bilis fermento turgens, &nimia eruditionis copia inflatus, semetipsum non caperet. Ita & hujus exempIo patuit, mundi lapientiam insipientiam esse apud Deum.&incarnatae sapientiae humilitatem Graecorum fastui stultitiae opinione displicui Te. Quapropterminus mirandum, si Porphyrius in tanto sapientiae amore, quam non postremam Philosophi notam Plato constituit, atque in tam anxia rerum pervestigatiove, nihilominus in cogitationibus suis evanuerit: nec scopum potuerit attingere, qui ab ipsa janua aberrarat. Nec possur quin praestantissimorum ingeniorum tartem miserer , quae in ea tempora inciderunt , cum religio Christiana novam & insuetam mortalium animis lucem extolleret : Numenii, inquam, Plotini, Porphyrii, Anaelii, Hieroclis & similium. Qui cum divinae veritatis sustum ex sacris literis, & nascentis Ecclesiae doctoribus, aut praeceptorum Christianorum ore percepit Ient , purillimos veritatis rivulos in Pythagorae ac Platonis derivarunt lacunas : & igniculos divinae lucis mendaciorum fumo ac tenebris obscurarunt. Quid enim non pra stitissent in solidae verita defensione , qui tenues aliquot illius stricturas admirabili ingenii felicitate atque uberrima dicendi elegantia in tantum excoluerant , ut doctissimos Christianae Religionis antistites in sui admirasionem pertraxerint i Sed de illud veritatis studium in Porphyrio non leve ostendit: quo cum an in una ad philosophiam adjunxisset, non temere , ut fieri solat, ad unam aIi quam sectam velut ad scopulum

255쪽

tum adhaesierit, nec iuraverit in cujusquam magistri verba. Ea eniri animus, tanquam objecto glaucomate,in veritatis pervestigatione plurimum impeditur: ubi semel aliorum opinionibus defendendis velut nexu ac mancupio se obstrinxit. Duos tamen potissimula sibi elegit duces, quorum vestigia premeret, Platonem atque Aristotelem; quos in praecipuis doctrinae capitibus inter se consentire prolixo opere probandum suscepit: de quo plura suo loco dicentur. Cauto tamen pede eosdem secutus est: ut libere ab illorum sententia melioribus perspectis discederet. Quo nomine D. Augustinus eum laudat, libro X. de Civit. Dei, cap. 3o.& 3 i. Quod reprobata Platonis

opinione, de circuitu animae per orbem necessuatisdaniorem esset amplexus. Ecce, inquit, Platonicus in mesiis a Plistone dissentit. Ecce vidit hic , quod ita non vidit : nec pos talem ac tantum magistrum refugis correctionem ; sed homini praeposuit periantem. Nec majori religion

Aristoteli se addixit cujus sententiam de animi natura integro libro Porphyrium refutasse postea ostendemus.Atque hoc liberrimum philosophandi genus maxime probavit, quod paulo ante ab Ammonio in Alexandrinam scholam fuerat introductum. Nam posteriores Academici variis sectarum atque opinionum dissidiis divisi, dum in suam quique partem Platonis verba trahere studebant,magna expositionum diversitate in subtiles & dissiciles nugas philosophiam diduxerunt: &ut suas singuli sententias vel deliria potius fucarent, varia , teste Euse

bant etiam controversiae adversus Aristotelem velut pro aris& focis susceptae, quae magna utrinque animorum contentione, sed exigua veritatis cura agitabantur. Unde philosophandi genus exortum fuit perpetuis allegoriis, & monstrosis verborum ac sententiarum chimaeris perplexum ac confusum. Donec tandem Ammonii Alexandrini sapientia orbi illuxit: qui veterum Philosophorum opinionibus perpurgatis, nugisque resectis, quae utrinque lolii instar succreverant,puram& nativam philosophiae speciem restituit,ostenditque,teste Hieroci ,

duos illos principes philosophorum c., πῖς δ καίροις πι-ώαγευν οτ ιις τ δογμάτων minime inter se dissidere. Hanc perpurgatam

philosophiam ex Ammonii ore hauserunt Herennius, Origenes, &Plotinus: quos deinde Porphyrius, Iamblichus & Hierocles, caeteri-

256쪽

HOLSTEN Ius DE VITA

p. raque H--εἀς philosophi exceperunt. Cumque eandem philosophandi rationem ex Iamblicho perceptam Plutarchus Atheniensi sis tapatriam retulisset, restauratae ibidem Platonis Academiae continua serie deinde praefuerunt homines Asiatici, Syrianus, Proclus, Marinus, Isidorus, Damascius, qui non contenti luxuriantis ingenii argutiis, magnam veterum opinionum farraginem suis commentis iterum admiscuerunt & dum crescentis longe lateque eo tempore Christianismi aemulatione Platonicam Theologiam phaleris nimium ornare studerent , veritatem paulo ante Ammonii opera in lucem retractam,

rursus obruerunt. Atque

haec corra memoravi , ut ostenderem , ex quibus sontibus pleraqu Porphyrii dogmata pro manarint: ea praesertim qtiae de corporis &sensuum fuga, de cura animi, mentisque cultu & elevatione in Deum praeclare scripsit , & quo in pretio sint habenda : cum aquae eo solent esse puriores, quanto propius a sua origine absunt. Hinc enim ni fallor, perspicitur , qui factum fuerit, quod in posteriorum Platonicorum scriptis, praesertim Plotini, Iamblichi & Proesi, tam multa passim reperiantur, quae non ex obviis & communibus quibusdam religionis nostrae dogmatibus, sed ex intimis & reconditissimis mysticae Theologiae penetralibus videntur deprompta: neque ea obiter tantum strictimque verbis abumbrata , sed proprio & efficacissimo orationis genere adeo luculenter ab iis expressa, ut magnis ingeniis, non levem dubitandi materiem praebuerint: alios in eum impluerint errorem, Ut quae apud vetustissimos Ecclesiae scriptores divina prorsus in hoc genere

extant, ea inverso ordine a Platonicis, quos dixi, mutuata, & velut AEgyptiorum spolia inpios usus conversa assererent: atque isto etiam argu mento praeclarissimorum operum fidem autoritatemque conveller aggrederentur. Cum certum sit Ammonium religionis nostrae arcana

discipulis sub silentii religione communicasse. De quibus non divulgandis Herennium, Origenem, S Plotinum fidem sibi invicem obstrinxisse ipse Porphyrius testatur. Cumque Herennius primus eam fregisset, nec Origenes nec Plotinus promissis stetere: sed qua scriptis,

qua Viva Voce in publicum ea protulerunt, quae ab Ammonio Philosopho Christiano acceperant. Neque enim alia de causa Ammonium cognomine ab iis celebratum existimo, ut Hierocles apud Photium testatur; quam quod divinioris scientiae arcana, ante id tempus Philosophorum scholis inusitata nec audita , discipulis tradidisset. unde S Plotini animum prima ausculia j 'ne adeo cepit, ut

257쪽

ET SCRIPTIS PORPHYRII.

2 P. yL a 3γcum ex caeterorum philosophorum scholis moestus excessisset, audito Ammonio statim amicis dixerit: , hunc ipsium quaerebam .

Quamvis Porphyrius certo quodam & praecipiti religionis Christianae

odio Ammonium ex Christiano gentilem factum manifesta calumnia . amrmarit; quam Eusebius iis temporibus proximus abunde refutat, lib. V L histor. Eccles. c. XIX. ut non parum hac parte eam boni Philosophinstam in Porphyrio desiderem, quae sapientiae studiosos aequos & veraces, minimeque maledicos esse voluit. Nec in Origenem praeceptorem aequiori animo fuit, quem ab ethnicismo ad Christianorum sacra transiisse non minus impudenter calumniabatur: cujus etiam studium sacrarum literarum interpretationi impensum,tanquam fabulosum malevole traducebat. Eidemque calumniae Eusebius dicto loco respondet. Sedusinam hoc fine effraenis linguae audacia stetisset, ne quo adversus Christum ipsum atque uni versiam ejus sese exeruisset Ecclesiam: de quo capite ultimo uberius disseremus. Nunc cum oratio huc devenerit, de praeceptoribus ejus agendum :praecedentes enim tum demum perfectum reddunt Philosophum, si magistros bonos, rectamque institutionem nactae fuerint. Porphyrius ergo, cum prima literarum ac sapientiae fundamenta percepisset, puer ferme adhuc Origenis fama excitus, Alexandriam ad doctrinam esus percipiendam profectus fuit , quod ex Eusebio& Vincentio Lirinense Porphyrii autoritate superius ostendi: nihil enim eo tempore Origene celebrius, ad quem ingens auditorum turba confluebat : nec

solum Christiani, teste Eusebio, sed infiniti etiam haeretici,& non pauci clarissimi philosophi eidem sese in disciplinam dedere: quos cum , sacrae, tum profanae philosophiae dogmatibus imbuebat. Quantum

vero temporis Porphyrius eidem adhaeserit, affirmare non licet. Hoc solum dixero, illum ex Origenis ore Pilatonis explicationem percepisse : quod non obscure ex Procli verbis lib. I. in Timaeum pag. 2 o. col

η παρ ομηρω μίμησ ς. Dubimnt , inquit , de hoc loco Longinis ta Origenes : adeo etiam ut Porphyriin a rmet , Origenem triduum integrum in eo haesise , s Hamantem ac rubores usium multum sudasse, quod magnum dubitandi argumentum ess e diceret, atque ostendere conaretur,Homeri

258쪽

CAP. VI.ἐmimtionem ad recte agendum cere. Tum etiam quae p. 47. ejusdem libri,

de Archangelis eorumque ordine ex Porphyrio adducuntur, manifeste praeceptoris Christiani dogmata sapiunt: propriam vero Origenis haeresin,quae ibidem sequuntur de animarum lapsu in corpora, post excitatam in coelo pugnam: & de daemonibus qui animas venantur, atque in corpora detrudunt. Unde etiam Proclus hoc philosophandi genus ab Iamblicho reprehensum fuisse ait, quod Plato nusquam Archangelorum meminerit: additque sβαρβαροκῆς αλα -οις με ς. Quibus verbis quid innuat non ignorant, qui D. Joannem Theologum ab Amelio Barbarum appellatum fuisti meminerunt quique ipsium Porphyrium Christianae vitae institutum cάρβαρον τίλμημα vocasse ex Eusebio, loco paulo ante citato, observarunt. Habuit etiam praeceptorem Diony situm Longinum Cassium, a quo in Grammaticis, Rhetoricis&Philosophia eruditus fuit : e cujus ludo deinde Romam ad Plotinum audiendum discessit. Dubito tam erta, utrum Longino prius,an Origeni operam dederit:cum Euna pius illud innuere videatur; dum Porphyrius-- πηλέαν, sive prima doctrinae fundamenta a Longino hausisse assirmat: sine quibus subtiliores Origenis disputationes percipere non potuisset. Longini ingenium accuratum,limatum judicium atque eruditionis copiam satis ostendit libellus de sublimi genere orarionis, tum quaedam eo Mosit Tyssi, quae ex Vaticana Bibliotheca deprompta mihi ostendit LeoAlatius, vir apprime eruditus: & Porphyrius in Plotini vitam eum κροπικω-

τατον,ἐλογμωτα την ἐλεγκπικώτατοιν appellat. Eunapii enim elogium

illud elegantissimum, quo virumπινοὶ εμψυχον- λιπα-τουν μου τειον appellat, omnium ore tritum est. Quo loco & hoc addit,

publico omnium doctorum luifragio censuram,& judicandi auctoritatem de omnibus,qua antiquis, qua sui seculi scriptoribus Longino decretam concessamque fuisse. Ex disertissimo magistro, dicendi potissimum virtutes hausit Porphyrius quarum praecipuas in ejus vita Euna-

quibus persi cultatem quidem his verbis praedicat : Τῶν θ cpιMAς

φαρμακον μνημα, εἰς φως ηγκγεν. Cum Phlosophi, inolesti arcana su Lis ob curiste obtegerent, ut a fabulis et Porphyritu probatum pes icuimio remedium, cuν- gustum Usa experientia perceperat , scriptis commentariis in lucem prolatis. Atque hoc dilucido orationis genere, quod omnis elegantioric

259쪽

CAP. n. 239gantioris doctrinae condimentis temperarat,non solum propria scripta illustravit; sed aliorum quoque praestantium virorum Operibus lucem a suo ingenio accendit: quod commentaria &introductiones in Plato.nem, Aristotelem, Ptolemaeum, aliosq estantur; maxime autem omnium in Plotinum: qui conciso & confragoso dicendi genere sublimes animi cogitationes adeo involvit, ut pleraque ipsius scripta aenigmata aut oracula videantur: ut Euna pius non injuria eum τω λ ξω- νιγματωδ. τ λόγων βαφ δν κοον pronunciat : & Porphyrius ipsi ,

ξεσι. De orationis puritate non minus elegans locus apud Euna piaum sequitur: O ἴ-ως περ Ερμάικη πις σει - αῖΘρωπους ἴλινάουσα, ποικίλης τι ευγω ν ὴ καθαρον ἐξηγ- Porphyrius velut Mercurialis quaedam catena ad homines demissa multiplicis eruditionis benesicio , omnia ditacide clareque explicabat. Venustate etiam ac dicendi elegantia Porphyrium omnibus sui seculi Philosophis praefert ac nominatim quidem summis viris Origeni, Amelio & Aquilino in quorum oratione scriptisque si sive venu. statis neglectum, damnabat Porphyrius, licet dogmata & ingenii δεινότη -

S imprimis probaret: ---αίτις χοάων , μον' - α λικνυς κυμ -ακηρυέων όν- ut ait Euna pius : Cum ipse omnibus Gratio ae Peneri lis set, atque ea laude praeceptorem tuum referret. Easdem virtutes Porphyrianae orationis in Iamblichi quoque vita recenset, quibus solis discipulum praeceptori inferiorem fuisse assirmat:

βα EM , ου Π ἐχει λδ κοτη πινα, κώ- τω καλλω ζ τ . Nec Por- rio, Asia in re fuit inferior, praeterquam orationis fucitum, di cendi facultate. Neque enim pari Venere cygratia orationem tinxit, nec candorem habet, necpur te scripm sua exornarii. Verum ut elegantioris

doctrinae copia ac dicendi virtute proxime Longini vestigia premebat Porphyrius, ita in philosophando multum ab ejus placitis, & nonnunquam in contrarium abiit. Quod potior apud ipsum esset recta ratio &Veritas, quam autoritas magistrorum:quorum verbis vulgus philolophantium, ut paulo ante dixi, adeo religiose adhaerere solet, ut, quod de Stoicis dixit Galenus, patriam quam praeceptorum dogma prodere malint: cum ingenui sit animi, non ilum a lenam, sed & propriam potius sententiam prodere, quam veritatem: Unde&ipse Porphyrius in Plotini vita Longini verba adducit,quibus desertae ac mutatae ra tionis

260쪽

CAP. rationis philosophandi accusatur. comMunis, inquit Longinus, nostri issorumque amicis Basilius Tyrim non pauca ad Plotini imimtionem tm Iavit: cae ipsumpst quam viam nutionemque xivinum probans , libro quodam co-atin est sendere , Plotini sienuntiam de Ideo veriorem esse nosra et quam opposito contra responsio sic satis superque refutasse videmur , atqae ostendisse; eum male priorem siententiam recantasse. Sane Longinum Philologum magis quam Philosophum fuisse, ut Porphyrio teste Plotinus doco pronunciavit, satis ostendunt ea quae Proclus non uno loco suis ii Timaeum commentariis inseruit. Ubi illum verborum sensui enucleando nimium inhaerere assirmata', 'ut ait lib. I. p. 2I. atque in primis pag. 27. ubi & Plotini de eo judicium addit. Λογρὰν

Plotinin de eo dixist fertur, Philologus est , non Philosophin. Alia similia omitto, quae passim apud eundem philosophum occurrunt. Dein d cum ad Plotinum sese applicas et Porphyrius,tantum ejus conversatione profecit, ut in princeps brevi tempore haberetur: 'AM-

ρετως ρ ηπησώοις ἐμφορά ει , τ πηγα ων ἐκειν-- θειασμενων λο-γων , ut ait Eunapius : Avidi o pectore ex Plotini ore, tanquam largis, o fonte , doctrinae copiam ac divinam plane scientiam hauriens. Hinc

adeo apud eum gratia &autoritate valuit , ut soli dilcipulorum scribendi & respondendi partes committeret. Neque id solum, sed &divinos ingenii sui foetus eidem relinqueret expoliendos ac publicandos. Taceo quod Roma in Siciliam ipsum secutus fuerit, ut animitet orbo laborantem sua praesentia solaretur : aliaque non exigui amoris atque affectus argumenta,quae ex Plotini vita ab ipso Porphyrio con 'scripta,& Eunapio colligere quivis poterit. Suidas nescio cujus autoritate Porphyrium Amelii discipulum vocat : inquit, O

nis.

SEARCH

MENU NAVIGATION