Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 COMMERCIUM EPISTOLICUM. non poyse, id vero non concedo; nam a posse ad esse non valet

consequentia. De ALLis Io securus esse potes; mihi certe nunc visus est humanissimus, nec dubito quin te magni faciat. Plane agnoico in negotio sectionis curvae parabolicae aliter Teis

cum agendum suisse 3 ; & nihil ego magis probo , quam ut

suum cuique decus constet. Libenter videre velim , quam Domino VoLDERo misisti demonstrationem ascensuum continuorum & interruptorum.

Volui ut Epistolam societatis Regiae videres, qualis scripta est. ne de versione dubitari possit. Cum sis incola Belli faederati , cujus opes potissimae in re nautica sitae sunt , profecto te dignum , & iis apud quos agis

pergratum fore putem, si ad rei navalis scientiam mathematicam subinde cogitationes conferas. Porro Hos Ti us hactenus mihi potissimum ea in parte operae pretium fecisse videtur , quae agit de evolutionibus Classium. Argumentum non est dissicile, sed magnae tamen utilitatis : nec dubito quin si animum adjiceres . multa sis detecturus Autori illi non perspecta. Vellem autem tractari stylo Geometrarum scientifico, hoc est vocabulis non pishetis, seu nautieis, ut ab dilo factum, quae pro nationibus Variant, sed universalibus, hoc est Geometricis; adjectis tamen verbis phrasibusque maritimis, non Gallicis tantum, sed & Patavis , & si liceret, etiam Angliris. Et cum caeterae partes scientiae nauticae sint Architectorum & Praefectorum minorum : haec quam dixi nobilior & Ducum propria est. Mihi videtur ea de quibus cum Fratre Tuo lis est, non esse tanti, ut simultatem inter vos alere debeant. Itaque plane Dni-V1 Rio NONII consiliu in probo, optemque amicitiam inter vos redintegrati; certe supprimi quicquid utrinque ostendere possit.

vale. Dabam II Overa 8. Martii IT .

Deditissimus. Godui idus Gulielmus L EI BNITI Us.

12쪽

Responsio ad praecedent m.

De VOLDERO , subbi auriu'm activitate, O viribus corporum. De Joili O' nece suris. De re nautica mathematice consideranda. De LEIANITII ad Acad. Rnrisiensem Epistola , ω de Caleim darii coirectione. De Opp. VALLIS II Tomo 3'.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Hono. ratillime. 14 imo Epistolam Domini VoLD 2RI , ante octiduum accep- 1- ob videtur de tenacitate aliquid remittere. Laudo Viri April. ingenuitatem, non vincere , sed vinci cupientis. Si quid Tibi superest pro evincenda substantiae activitate , quod demonstrationis instar sit, quaeso ne celes ipsum tam enixe efflagitantem. In Tuis ad me datis, addis quidem: Si eum omni schola pro substansia baseamus quod agere, aut pati potes; nihil autem patim tur, quin , agat; conequens esse omnem substantiam agere pos- se. Consequentiam verissimam esse inficiari non poterit; sed vereor ne gratis a Te astanti dicat, nihil pati, quin & agat; cum forsan sibi persuadeat, cum multis aliis, dari substantias mere pas.

svas. Ceterum demonstratio mea ascensuum continuorum & interruptorum , VoLDE Ruri tandem plenarie convicit de vera activitate virium, ut. ex ejus litteris colliges ; eleganter enim ipse ex ea demonstravit falsitatem hypothesis communis, quae quantitate motus nititur. Olim sere eandem demonstrationem apud Tefeceram, desumtam nimirum ex incursu Obliquo corporis in CONpus quam autem VOLDE Rus postea haud admittebat, nisi pro corporibus elasticis ; sed pro perfecte duris nondum lassicere con

tenden1.

13쪽

I 7 C. tendens. Haec ero, ut nunc est , procedit in persecte duris Apri si talia vel cste , vel concipi pollent; J non minus quam in elasticis, adeo ut jam valeat contra quoscunque adversarios. Lit cnim pura, adeo & abstracta. Lam, prout VOLDERO communicavi, iisdem et bis infra transmittam ), quoniam id petis; quamvis alias ex VOLDERI litteris satis intelligere poteris. Quemadmodum itaque absurdum sequitur, si statuantur duo corpora aequalia & non elastica , alterum motum, alterum quiescens, in se impingentia, ambo post ictum versus easdem partes Corporis moti progressura, dimidia velocitate ejus quod habebat ante ictu iucorpus motum G Ostendit enim VOLD E Rus ex meo ratiocinio Corpus illud poste dare qliatuor corporibus sibi aequalibus quartana partem celeritatis f id quod jam faceret quantitatem motus JΩ tamen dimidiam suam celeritatem retinere; id quod ergo pristinam quantitatem motus augeret, & sic aestimatio virium exinde petita nequidem sibi constaret, pedum Veritati consentiat; ita econtrario si statuantur, O ut nos lacimus J duo corpora omnino elastica impingentia, unum motum, alterum quiescens, ambo post ictum progressura non dimidia velocitate, sed velocitate , quae sit ad primam, ut di ad I, quo nimirum , secundum nos , eadem quantitas virium servetur; tunc ex meo ratiocinio sequetur Compus posse movere septeni Corpora sibi aequalia, illisque singulis dare celeritatem quae se habeat ad primam celeritatem, ut ad 2, & praeterea, post septem impulsi0nes, ct ipsum retinere eandem illam celeritatem quam aliis corporibus dedit; id quod pulchre consentit cum vera aestinaatione virium ; id enim evenite debuit; & sic Regula nostra generalis est , & mirifice sibi constat in omnibus casibus specialibus. Redis ad veterem quaestione na , quando dicis , contingere ut possibilia non fiant: ad id vero jam respondi, id nimirum verum omnino esse a parte Dei ; nam ejus rospectu nulla sunt contingentia , seu talia. quae extra decretorum ordinem fiant; nec aliter

admitto vulgatissimum illud, a V se ad esse non valet conseqDentia.

quamvis IIaec, κι opinor, iΤs es qua haberim. Opp. Tom. I. M. LVII.

14쪽

L E IBNITII ET BERNOU LLII, Eras T. CIII. squamvis ego potius argumentatus suerim a non esse ad non pos- 1 oo. se. Ut verbo dicam quod sentio, Deus omnia, quae decrevit ab April. aeterno, liberrime elegit : sed poti electionem factam omnia illa

sunt neces aria.

Ad rein nauticam excolendam sateor hic in Belgio egregiaruesse occasionem ; sed magis adhuc in Hollandia, quam in hac Provincia. Verum ad praeliandum aliquid in hoc argumento . quod Eruditis placere poterit, requireretur homo. qui non modo fundamentis theo reticis, sed ipsa etiam praxi, variisque meis chanicis artibus, Architectura praesertim, esset instructissimus; qualis ego non sum : qu inquam spes superest , modo tempus &subsidia non defuerint in talibus me exercendi; quod ubi contugerit, de consilio tuo cogitabo serio. Vidi tandem in uota i) excerpta litterarum mearum a ad Te datarum: sperabam nudam tantum solutionem meam excerptam fore. Sed attonitus reliquis circumstantiis & in FATI uri acerbe dictis comitatam reperi, quas Tibi suggesseram Tuae responsioni nunc vero, quod Valde praemiror, Omnino suppressae J inserem das : ita sane jam solus expositus irae Fatianae, quam a Te scute removiiti, nisi s quod spero & rogo J Tuam responsionem. quam mecum communicabas, pariter edideris. Ex litteris Domini VARIO NON II, heri acceptis , intelligo Tuam Epistolam, ad Academiam missam, perlectam fuisse Omnium cum applausu & admiratione , ob styli elegantiam & stupendam linguae Gallicae facilitatem. Dicit quoque Te in illa erahortatum elle Academiam ad construendum novas Ephemerides. ARo o Li jam celsantibus : Quem in finem Te ad Academiam misisse alicujus Astronomi Disen is, ut credit J suscepti operis ideam, consilium petentis : Te porro de Calendario Gregoriano monuisse quasdam difficultates; quibus sublatis, vos paratos esse ad amp ectendum illud. Haec omnia mihi iusius a Te exponi optarem praesertim quaenam sint illae dii scultates, & quo pacto accuratisti num Calendarium obtineri posse putes; cum anni lon-

15쪽

3 oo. gitudine , existente haud dubie inconi mensurabili, accuratius &April. facilius vix quicquam sperari possit, quam GREGOR II quatuor Seculorum cursus. Sub finem superioris anni mihi in manus incidit Samuelis REYMERi in Academia Chri lian Albertina primarii Prose soris , Novum horologium, ubi proponit formas Calendarii, ope Cycli compossiti ex aliquot Cyclis Zartinianis & Hrchianis; diem autem naturalem dividit in varias partcs , quas vocat horas; scilicet breves, si in as; breviores, si in 33; brevissimas, si in 37; longas, si, ut vulgo, in a 4 ; longissimas, si in Is , dividatur partes; contenditque anni longitudinem esse , a curatissime loquendo, 3 dierum & horarum brevium; quo posito, ostendit post 1 7 cyclos Zartinianos, quos ordinari OS VO-cat; & tres Urchianos, ipsi correctorios dictos constat autem cyclus Zartinianus 29 anAis in quibus sunt septem intercalares ; chiantis vero Constat 33 annis in quibus sunt 8 intercalares Jtempora eXactissimo restitui. Equidem scire percuperem , quid Tu de his sentias : me quod attinet , quod auctor plenariam jactet, res mihi valde est suspecta ; cui proin haud multo majorem fidem adjicio, quam ei, qui communem mensuram inter diagonalem quadrati & ejus latus se reperisse mihi dic rei. Initio putabam mihi sat spatii superfuturum quod caperet excerpta litterarum mearum ad VOLDERUII datarum; at cum haecce praeter spem creverint, ecce separatam adjungo sch dam, Vale. Groningae 6. Aprilis I7 .

Amplitudini Tute Devotissimus. .

I. BERNO ULLI.

P. S. Hac ipsa hora ex Hollandia ad me venit Tomus tertius. Operum WALLIs I 1; evolvens fasciculum Epistolarum, quarum Tuae maximam fere partem componunt: Tui quidem in suis honorificam & crebram mentionem factam reperio ; sed caeterum m re suo, Anglorum suorum inventa mirum quantum extollit, eXterorum vero vel reticet, Vel extenuat. .

16쪽

EPISTOLA CIVLEI BNIΤII AD BERNO ULLIUM.

Responsio ad praecedentem.

De Epithia Bernoulliana in Aetis edita. De Calendarii reformatione.

Vir celeberrime, Fautor Honoratissime lCUM in procinctu sim ad iter, breviter tantum & in ante-IIo acessum respondeo , ut Tibi scrupulum eximam , quasi Te Ap i

exponere incommodo voluerim ; egerimque in re Tua aliter . quam Tibi placere judicarim. Ego vero conscientiam meam testari possum, indicabantque litterae Tude, meaeque, ita rem me a cepisse , ac si edi velis, quae Dia Q. MEN RENIo edenda submisi Et id ipsum inter nos placuerat, edi polle narrationem amici, modo nomen ejus supprimeretur. Nec Vero quicquam est in Epistola Tua injurium in hominem, aut mordacius; nisi quatenus narratio veri nobis eX prcsta mordere potest. Caeterum cur mea responsio dilata fuerit, causa fuit quod videbaris non magnopere curare qlm de nova designatione attuleram: at Dominus 5ΙEN RENI Us sinὶpliceni Apologiam, cui nihil prosecturum aspergeretur, minus prob. bat. Ea res mihi distracto differendi causa fuerat. Nunc vero ne Tibi videar me subducere velle, Apologiam Diao. II EN Κ EN IOmittere non distuli, quae autem ad MoivRRI Theorema dicere volebam, ita resormavi, ut tantum breviter exhiberem Theorema infinities generalius, cujus casus tantum specialis est 2 1 vrcanum 3 .

17쪽

1 Quod ad Calendarii Relarmationem attinet ; puto non esse April. necessarium ut Cyclos novos moliamur, aut a Gre oriano computo prorsus discedamus; cum ea quae placuit Ealisbone collectis Evangelicoruin Imperii statuum Legatis raro a Gregoriana ratione' sit abitura , sed huc tantum tendebam in Litteris ad Academiam Regiam meis: si Consiliis Diri. CAssi Ni, aliorumque insignium Academiae Astronomorum obtineatur , ut Pontifex Romanus in. computo jam recepto quaedam eXplicet in melius, Bulla quadam declaratoria fortasse edenda , eaque de re mature cum nostris communicetur , posse sortasse plenum utriusque partis consensum obtineri, & sane ut hoc Tibi ejusdem Academiae mecum membro , in aurem dicam J jam Diaus C Assi Nus consultationem quandam huc facientem Romam misit. Itaque rogo, ut dissimulata tamen hac notitia J IJno VARI GNONIO scribas, intelis lexisse Te a me, poste ope Academiae plurimum conferri ad perficiendam utriusque Calendarii harmoniam , si suasu ejus ab Aula Romana Bulla declaratoria obtineri pollit, inprimis si de re prius cum Mathematicis quibusdam Protestantibus per Mathematicos

Academiae communicetur. Rogabisque simul Dirum. V A R i G N OMI u l, meo nomine , ut caVeatur ne id consilium emanet intempestive , & ab eo quaeres, nomine Tuo , quidnam putet ea in re commode fieri posse, aut quanam in re Gregorianos computos temperari posse arbitretur. uod ab eo intelliges , mihi ut mature significes peto. Ordinum Imperii Evangelicorum nomine scriptum est Ratisho-xa etiam ad Faederati Belgii ordines Generales, petitumque ut velint communia consilia sequi. Nempe Rathbonae placuit, ut omnia ad veritatem Astronomicam & Nicaenos Canones constituantur: Ita raro a Gregorianis dissentietur. Suspicor Te a tuis Groni ensibus & VOLDERUM nostrum ab Holliandis suis consultum iri; quid respondendum vos videritis: gratum tamen erit mihi mature intelligere sententiam vestram. uae Tibi scribo de

hoc negotio, omnia cum Domino VOLDERO communicare po

18쪽

LEI BNITII ET BER NOU LL II, EPIs T. CIV. I 3silium ulterioris conciliationis quod multis morosioribus apud nos displicere posset J re nondum matura vulgari, Vale & Fave:

Dabam Itinovera as. Aprilis I7CO.

Deditissimus.

G. G. LEI BNITIUS. P. S. Dominum a VoLDER interim a me saluta, nunc enim pescribere non licet, interim gratulor nobis de consensu.

EPISTOLA CRBERNO ULLII AD LEI BNITIUM

Responsio ad praecedentem.

De LEIEN I TII Apologia contra FATIUM. De talendario refouemando. Varia.

Vir Amplissime atque Celeberrime. Fautor Honora

tissime. CV M multa scribendi occasio haud se offerat; responsionem ad I m. postremas Tuas aliquantulum dii serendam censui. A VO LD Jun, a o nostro accepi Litteras , sed de disputatione nostra nil agentes, Tuum haud dubie expectat responsum, quod ad ultimas suas ipsi debes. Gratum suit intelligere quod Apologiam Tuam contra FATI uri ad Acta miseris; mirabar tantum non jamdiu comparuisse; sed caeterum alienas cogitationes non habui; quanquam non diffitear me nescio quid timuisse. si, Te silente , quem tamen res primario spectat, ego mansissem solus qui res alienas cuin rare visus fuissem. Quod autem dicis me Tibi visum suisse non magnopere curare quae de nova designatione attuleras; hariolari 2 3 . uonDiuitiaco by Gorale

19쪽

1 oo. non possum unde hanc suspicionem hausetis, cum aequius intil. Iun. to sentire solitus sim de omnibus quae a Te pro Miscuntur; idque Tibi ignotum esse haud possit. Ut dicam quod res est, scriptum quod mihi transmiseras legeram quidem, sed cum pervenissem ad

Mathematica , quae profundam attentionem requirere videbantur.

id ipsum fecit ut tum temporis non-nili perfunctorie examinarem; spe fretus ea, meliori cum otio, postquam impressa essent, me relecturum; Vides quo jure me ea sprevisse putes. Neque ego puto necellarium esse, ut ad Calendarii reformationem Cyclos novos moliamur; haud enim facile aliquid excogitari poterit , quod ad rei veritatem propius accedat , quam computus Gregoriantis, quodque commodius sit: sed ideo etiam vellem , ut mihi distinctius exponeres diis cultates , quibus eum premi dicis; an eae spectent Computum Astronomicum , an Vero Ecclesiasticum, an utrumque. Si primum . vel tertium ; sane &ego maxime censerem , de emendatione eius serio cogitandum esse. Si vero secundum, credo rem non tanti esse ; saltem nobis Protestantibus, ut multum solliciti simus, ut omnia ad mentem Nicaeni Concilii constituantur. Quid enim ad nos, qui in nonnullis locis Festa nulla celebramus, utrum mobilia rite sequantur Nicaenos Canones , an autem ab iis aberrent. An VOLDE Rus

ab Herandis hac in re consultus fuerit, mihi id nondum scripsit. Interim diu est , quod Hollori utantur Calendario Gregoriano. Nostrae Provinciae Ordines me nondum consuluerunt; eX-pectaturi quid prius responderint vicini trist , quidque secerint Angli. Caeterum, meo judicio, consultius esset , sit quid in Calendario Gregoriano emendandum . ut id fieret auctoritate Caesaris, potiusquam Pontificis Romani: ne alioquin hujusmodi mutatio Religioni praejudicare plebeiis videatur. Scripti ad V Anio Nos iu M prout desiderasti; statim ubi reia

ponsum accepero, Tecum communicare non intermittam. Jam diu est, quod nihil ex Gallia Litterarum ad me pervenerit. In chio Hos p ITAL ius me negligit omnino; per sesqui annum e pecto ab illo responsionem. Polles, si velles , hujus silentii rationem ex ipso quaerere , quam rogo ut mihi rescribas Cuperem

20쪽

EZIBMITII ET BERMOU LLII, EpIs T. CV. 4sperem scire, per quem Academia Regia Tibi miserit Tuum Di

ploma. Diaus VARiGNON et Us mihi scripserat Diium Hospi- et Α L i u ri id negotii in se suscepisse , sed tum temporis cum meum mihi mitteretur, ille non erat Parisiis. Vale. si omnea 8. Junii I 7 .

Amplitudini Tuae Devotissimus.

I BERNO UL M. Quomodo quaeso Frater meus tecum agit 7 Vestrumne com-inercium etiamnum durat 7 audivi nuper ab Academia sua, eum , pro hoc anno, Rectorem constitutum esse.

EPISTOLA CVLLE IBNΙΤ II AD BERNO ULLIUM

Responsio ad praecedentem.

De Societate Regia Berotinens. De Culbudario. Varia. De re nautica.

De tot Abiai neces aris. Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime lGCca me tandem ad amicos pristinos & litteraria Ossicia re-1νoo versum. Impedimenta , quibus districtus fueram ample expO- Septemb. sui in Litteris ad Diaum V O LM E R U M meis. quas hic apertas, ut ante, accipis; rogoque ut omnia Tibi dicta putes & excusationem etiam apud Te valere patiaris . qua Vix alia potest esse juitior. Quin potius spero causini morae vobis gratam fore, cum inde fructus non contemnendi expectari possint. Scientiarum enim Societatem erectam esse a magno Principe, per quam praeciari Viri juvari, animarique possint, res non parva elL Itaque, IO Ber Olmen GLDiuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION