장음표시 사용
21쪽
is COMMERCIUM EPISTOLICUM.17 . rogo, Tu quoque cogitationes conferas , ut pulchra occasione Scstcmb. linimoque principis egregio recte utamur. Ideo suadeo etiam, ut Te quoque in Societatem recipi libenter velle ostcndas. Quod si in Litteris ad me Tuis expresseris verbis honorificis, quae ego Berotinensibus communicare possim, & in quibus nulla sit mentio suggestionis meae, saxo ut Tibi mittantur litterae receptionis. Vides autem ex illis quae ad VOLDERUM scripsi, nullum in ea re negotium Te Tibi accersere, cum quater in anno scribere, & ex penu divite Tua, aut etiam communicationibus amicorum aliquid suggerere Tibi sit in expedito. Conabor rem eo deducere, ut Miscellanea quaedam subinde edantur, exemplo Naturae curiosorun,& quidem fortasse trimestria; Ita etiam nos in publicandis nostris, non semper ab alieno arbitrio pendebimus. Tecum sentio, si qua Gregoriani Calendarii emendatio impetrari possit . eam Caesaris auctoritate procurandam esse , neque aliam in Imperio agnoscunt Protestantes. Sed quia Romana Pars rem semper ad Pontificem rejicit , nihil commune , nisi aliquo Pontificis apud suos interventu, confici potest. Computo Gregoriano circa Festa immobilia & intercalationes flare utique licebit. Sed in Paschatis constitutione, atque inde pendentibus Festis mobilibus, interdum abit a Regulis magnae synodi Nicaenae, quas tamen tueri placuit Ecclesiae, ipsique Pontifices hoc a se quaesitum sunt professi ; eademque mens est Protestantibus plerisque Festa mobilia retinentibus per Germaniam , An tiam, septentrionemque, cui etiam inhaesit Decretum Corporis Evangelici Rat Uonense. Nosse velim an aliquid ex Gallia circa interrogata mea intellexeris.
Diu a Dno. Asarchione HospiTALio, sed multo diutius a Domino Fratre Tuo nihil ad me est datum. Unum Asarchionem te tiusculum in scribendo dudum sum expertus. Litteras vel Diploma receptionis in Academiam non ille ad me misit. sed secretarius societatis Dominus FONTEN ELLI Us, cujus litteris Dominus abbas Bis Nos ius suas adjecit. Non Digiti Orale
22쪽
LEIA MITII ET BERNO UL L M, EPI s T. CVI. ITNon male facies , quod Te secturum polliceris , si paulatim ad rem nauticam discutiendam animum adjicias. Et video eam partem, quam tractivit Hos T Ius Jesui a Libro de et blationi bus navalisus esse a rebus mechanicis & architectonicis sere in dependenteni ; pauculis tantum assumtis politionibus circa ventia tionem in vel a , & id quod vocant derivationem , experientia
Etiam a parte Dei fit, ut possibilia D ipsi J non fiant, si sculicet ea non velit. Et hoc sensu ante omnia decreta , res sunt contingentes, adeoque, ut rectissime ais, Deus liberrime elegit. Decreta autem porro , divinaque, Vel praescientia, vel praeordinatio contingentiam non to lunt, eo sensu quo a Philosophis accipi solet; nempe ut opponatur necessitati absolutae, non hypotheticae. Quod igitur ais, post decreta Divina, omnia esse necessaria, id nostrae contingentiae non repugnat; hoc ipsuna enim est. quod hypotheticam necessitatem appellant; itaque nullus hoc modo erit in re dissensus; unde praestat nec verbis pugnari. Haec addidi, ne quid in litteris Tuis penultimis intactum praeterirem. Quod superest , Vale & fave. Daham Gelfebri s. Septembris I 7OO. Deditissimus. G. G. L E I E N I T I U L
23쪽
EPISTOLA COLBERNO ULLII AD LEI BNITIUM.
De Soci e Berolinciisi. De Pia phoro suo mercistia L. De R OLLI Calculi deferentiatu adυersario.
Vir amplissime atque Celeberrime, Fautor II oratissime. Novis siri As Tuas . diuturnioris stentii causam. exponenistes, avide & accepi & perlegi: inclusas ad Diaum. Vo DE Ruri postridie dimisi. Jam ante quidem intellexeram de nova Scientiarum Societate erigenda ; qua de causa Te iter Berolianum suscepisse rumor ferebat : Nunc vero rem totam ex Tuis plenius intelligo. Gratulor Tibi honorem , quod Te potentissimus Elector laudabili huic negotio perficiendo praeesse voluerit: sed & inprimis gratulor Reipublicae litterariae, & bonis artibus,& scientiis omnibus, quae non polIunt nou acquirere incrementa & persectiones optatas, sub auspiciis tanti Principis jam priadem Musas sibi soli , ut videtur , devotas habentis; quod grato omnino animo agnovit Academia Hasiensis, medios inter belli strepitus ab ipso fundata, nunc prae aliis longe florentissima. Itaque rectissime dicis rem non esse parvam , a magno Principe erectam esse Scientiarum Societatem, per quam praeclari Viri juvari animarique possint: quare non male egerint , si egregia Occasione recte utantur, junctisque viribus eo amittantur, ut gen roso Principis consilio satisfiat , publicae utilitatis promovendae elegantiorumque studiorum amplificandorum causa, quod sane ita Serenissimi Fundatoris non tantum, sed & in totius Germaniae , communis nostrae Patriae , immortalem tendet gloriam; quando praesertim Pecens haec laudata societas inter vicinas ,. ut spero, Italia Disiligod by Corale
24쪽
Italios, Gallicam. Anglicain, sese eXtollet, quantum Cupres- 17 .sus inter viburna. Ad tenuia mea quod attinet, studia ; si visa fuerint conferre posse aliquid pondusculi ad societatis vigorem &incrementum, me certe non adeo alienum praeberem . si id honeste & decenter a me peteretur. Tuo autem prudenti relinquo
consilio, num quid Berotinensibus hac de re communicare volueris. Non dubito quin, juxta Mia, etiam physica & experinientalia inprimis excolenda suerint. Optarem hic milii subsidia admunistrarentur , ad procuranda plura instrumenta , supellectilem . materiam, aliaque ad hoc onus necessaria: pollicerer me mihi non inutilem successum. Ordines quidem nostri ante aliquot annos, in usum nostrae Juventutis studiota, meo consilio indu ti, aliquam summulam suppeditarunt; quae autem vix is dum Primcipalioribus instrumentis coemendis sufficiebat. Destituto itaque annuo subsidio , sumptibus quotidianis impendendo quod ab illis flagitaveram, sed frustra J non ea . qua vellem, 1trenuitate naturae arcana rimari licet ; tametsi, ne sic quidem tempus teram , quin tentaminibus minus pretiosis, ex meo institutis, interdum aliquid novi detegam. Ita nuper inveni modum parandi novum genus Phosphori valde lucidi. & facile parabilis, ex amgento vivo in vacuo posito. Hic Phosphorus omnibus aliis palmam praeripere debet; primo quod eum, non casu fortuito . cui reliqui omnes ortum suum debent. sed de industria, a priori , & principiis meis ratiocinando invenerim; secundo, & qui dem praecipue, quod meus Phosphorus sit perpetuus, loco quod omnes alii l. se consumant, vel saltem sitam virtutem, tractu temporis , amittunt. Unde jam innotesceret , quomodo tales Iampades sepulchrales in perpetuum durantes parari possunt, quae sulgerent tantum, non arderent. Incidi in hoc inventum hac
Cum ante aliquot menses, in libro aliquo legissem Pic AR-Duiri Societatis Gallicae, in suo Barometro, cum forte per tenebras illud transportaret, in parte tubi vacua. Observasse aliquem fulgorem ex improviso apparentem . & mox iterum disparentem, postea redeuntem, toties quoties argeatum vivum per motum
25쪽
COMMERCIUM EPISTOLICUM.1 oo. reciprocationis in tubo descendebat ; cum vero reliqui ejusdem Octob. Societatis Viri , quibus ille inexpectatum Phaenomenon naonstr verat , singuli idem in suis Baro metris tentare Vellent, nemini recte luccessisse dicitur; donec pollea , ex multis Baro metris, quae . tentata fuerant, unicum fuerit repertum, quod etiam aliquod lumen, sed longe debilius quam Picardinum vibrabat. Hisce te iis, meum Barometrum, quod uiui ordinario inserviebat, confestim arripio , mecumque porto in tenebras , tentaturus numquam lucem in illo observarem : sed prima agitatione frustra. dein violentissime agitatum, in quolibet descensu mercurii, jamjam iterum ascensuri, luculam aliquam , sed perquam obscuram emisit. Hac super re meditare incoepi, & tandem mihi videbatur, secundum ratiocinium meum, lucem illam in omnibus Ba-rometris apparere debere , ii Conficiendo Baro metro tubi alio quam ordinario modo implerentur, quo impediatur, ne suprema superficies mercurii in tubo cooperiatur pellicula quadam . qua Omnis mercurius a contactu aeris superinducitur, ad- instar alicujus pultis, & omnium sere liquorum, qui aeri expositi talem pelliculam in summitate sua contrahunt; hanc enim pelliculam esse existimavi , quae materiam lucificam , ex mercurio singulis descensibus egredi volentem , ad occupandum tubi spatium a mercurio descendente relictum, coerceat ct impediat quominus erumpere pollit. Excogitavi itaque duos modos implendi tubum Barometri citra contactum aeris; ita ut columna mercurii nuda esset , R immunis ab illa pellicula ; & reapse modis illis in effectum deductis, & variis Barometris ita paratis, secipericulum in tenebris, non sine magna voluptate & delectamento, videns eXitum meo ratiocinio, etiam ultra quam sperabam . respondisse. Omnes enim isti tubi , levissima agitatione , tam vividam lucem de se spargebant, ut etiam litteras majusculas di DCernere potulissem, cum tamen antea tubus more ordinario impletus , eodem quidem argento vivo, nihil omnino, vel parum. violentissimis successibus luxerit. Laetabar equidem invenisse modum generalem omnia Barometra reddendi lucifera ἔ meamque
26쪽
proin inventionem cum Academia Parthsena communicavi I , im o. rogavique ut idem probarent curiosi : sed nuperrime rescripsit Octob. VARI GNONI Us, nonnullos experimenta mea tenta ille quidem , sed optatum successum non obtinuisse ; hinc meam inventionem neglectam deseruisse, & susque deque habitam; tribuentes successum meorum Baro metrorum propriae alicui qualitati mercurii , qua Omnes mercurii non gaudent, sed paucis mi tantum. Ego vero minime deterritus hac responsione , conscius quippe duos
tubOS , eodem mercurio repletos , sed unum modo ordinario, & alterum novo a me excogitato, diversos adeo ei sectus pro didisse; rejicio infelicem successum sociorum Parisinorum in ipsorum incuriam qua quae praescripseram non caute satis Observabant. Resumsi itaque omnia, & denuo tentavi , & ecce cum
pristino felici successiti; & quod plus est, ne quid pecul. ari mei
argenti vivi proprietati tribui possit , comparavi mihi aliud ar-Γentum Vivum , cum quo aeque feliciter omnia praestici : quod abunde confirmat, id non deberi rarae alicui proprietati argenti Vivi, quae non omni competat; nili quis hic velit dicere me, forte fortuna , incidisse in duos successive mercurios hanc rarissimam virtutem habentes; quod meo judicio morali ter imposs-hile est. Sed hactenus dicta non sunt , in quibus Phosphorus
meus consimul: eum, hac occasione , ante paucas hebdomadas eXcogitavi , quo spero omnes obiectiones submotum iri: nam non dubito quin facile, opσ cujuscunque argenti vivi , parari possit. Sumo phialam vitream , robustam , & recentem, quae nulli usui adhuc in servierit : nam vel minima humiditas , vel Oleositas intus lateribus adhaerens , apparitionem luminis valde imminueret, si non omnino tolleret. Huic phialae, si capax sit ἱmensura vulgaris, lente insundo 4 aut s uncias mercurii bene purgati, cavendo ne phiala multum agitetur; statim enim mercurius contraheret dictam pelliculam lumini tam noxiam : postea, ope anthliae pneumaticae, extraho aerem ex phiala quantum pOL
27쪽
eta COMMERCIUM EPISTOLICUM. I oo. sum accuratissime; quo facto, phialae orificium claudendum est. Octob. ope epistonati ad id adaptati, vel alio modo obturandum exactissime, ne, post exhaustionem , aeris vel minimum ingredi possit. Omnia si bene sint observata & peracta , removeo phialam ab Anthlia; eaque mihi praebet Phosphorum portatilem perpetuum :nam in densissimis tenebris, si phiala valde sursum deorsum aguletur, tota phiala splendidissima luce subito adimpletur; nec illacessat, nisi cessante agitatione. Diceres Te videre aquam ignitam. totam phialae capacitatem persundentem : lumen enim . si rite praeparetur phiala , non minus vividum est quam Phosphori K-- cheliani; seu , ut alii volunt , Anglici. Praeterea, non , ut in Barometro, alternatim apparet, & disparet; sed quamdiu inclutus mercurius agitatur , tamdiu, sine ulla interruptione , splendet.& tanto vividius quidem, quanto vehementius percutitur. Hunc effectum ex meis principiis praevideram: cogitabam enim pelliculam illam, si qua generetur quae tam difficulter in BarO- metris praecaveri potest, quaeque adeo materiam luminificam, vel omnino suffocat, vel valde debilitat, ideo quod illa mercurium descendentem tenaciter comitetur . nec ob aequabilem & uniso mem motum facile lacerari possit hic e contrario in phiala, cum mercurius vehementer in omnes partes , motu in ordinatomoVeatur, non posse non plurimis in locis lacerari, & ita exitum concedere materiae istae tenuissimae, cujus motu lumen excitatur, qu que ex poris angultissimis argenti vivi prodibit, dum alia de novo succedens poros ab opposita parte subit, adeoque semper n va materia luminifica praesto est. Quomodo autem Omnia procedant, cur Vacuum requiratur, cur item mercurius ad hoc up tus sit, non alii liquores, de iis ample cogitata mea Academiae aperima , sed hanc novam effectione in Phosphori portatilis &perpetui nondum communicavi. Feci experimentum coram Viris curiosis aliquibus hujus urbis habeo enim in parato tales phi las diverso mercurio donatas . & rite aere eXhaustaS, quae aequalem effectum praestant : confessi sunt omnes se nihil unquam curiosius vidisse. Ecce totum hujus Phosphori mysterium quod Tecum Diuiti sed by Cooste
28쪽
LEIBNITII ET BERNO ULLII, EPIs T. CVII. 23 Tecum primo communicare volui: si illud dignum reputes, quod
ad novam Societatem mittas, ego non repugno. Vale. Groningae s. Octobris I oo.
Amplitudini Tuae Devotissimus.
I. BERNO ULLI. P. S. Non video quod Computus Gregorianus in Paschatis constitutione , atque inde pendentibus Festis mobilibus, abeat a regulis magnae Synodi Nicaenae. VARI GNON Ius, in novissimis suis litteris, ad interrogata Τua, quod miror , nihil respondit :resticabo ipsi memoriam, quam- primum ipsi rescribam. Interim ecce ex ejus litteris , quae ad Te primario spectant. Rogo ut remittas. Videbis novum differentio-ma stigem in R o L-xi o. Vidi hunc hominem aliquoties, cum Parisiis essem, apud Marchionem Hospi TALIUM sed memini me jam tum ad Hos-PITAL iuri diXisse , quantum ex hominis conversatione capere potuerim, ab eo nihil, nec boni, nec docti expectandum esse; ut . pote cujus tota scientia consistit in resolvendis aliquot quaestiunculis algebraicis ω.
29쪽
EPISTOLA CUI ILLE IBNITII AD BERNO ULLIUM.
De Phosphoro mercuriali. De Phosphori leuiseri inventore. Varia. De Cal.tili do reiicialis adversariis.
Vir Celeberrimet Fautor Honoratissime
Decemb. ANTI & Te faciam, & inventa Tua, vel inde aestimare potes, quod heri, id est penultima Seculi die ex Hongo itinere domum redux Tibi scribo inter primos. Litteras domi in- Veni infinitas , quarum partem necdum legi, . Tuas non distuli aperire, & magna cum voluptate pulcherrimum inventum Tuum Vidi, quo lucis impedimentum a mercurio in vacuo tollis. HOC Tuo nomine communicabo Societati Scientiartim Bramliburgi - ω , cui erit gratissimum, simulque indicabo rem convenientissi,mam & Tibi non ingratam facturos, si ad Te Diploma receptionis mittant. Neque enim alia ceremonia Opus puto. I denaque sic erga alios factum. Interim rcgo ut inventum sic communitatum mittas , quemadmodum descriptum voles , rationibus etiam adjectis ad causas illustrandas. Quaerere libet, an deprehenderis,eXiguam quantitatem mercurii divisam in partes multarum superficier uul, praestare, quod magna quantitas parum habens superficiei. seu an lux magis superficiei, quam corporis quantitatem sequatur. Phosphorus ignifer sic eum appello, quia ex motu in Verum ignem erumpit neque Anglicanus est, neque no etia-nlis , sed Brandianus ; nam a BRANDio apud Hamburgensex vero inventore, Κ RAPTI us&ΚυNRELius compositionem Obtinuere . quam KRAETI Us Authorem candide professus tulit Diuiti sed by Corale
30쪽
L GANI TM ET BER XO U LLII, EPIs T. CVIII. 2, ad Anglos. ΚuΜκELius pro sua publicavit; scis marinos fluc-X7tus lucem Phosphoro Tuo similem etiam agitatione producere, utPςςς', cognata admodum res videatur. Et scimus alias, multa esse mercurio non abhorrentia ab effectibus salis quo mare impraegnatur. Nec kbsimilis lux editur sacchari ictu. Illud inprimis considerandum , an hinc adjuvari possit cognitio lucis
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . a .. -
Dnus MEN RENius scribit Dnuin FATI uri ad Tua responsum transiiusisse; ita tamen ut potestate in secerit delendi quae elles ; Te nondum, respondisse. Meo judicio optime faceret Dnus MENκENIuc, si FAriuri ad Anglicaea Diaria remita teret. Cur enim nostra , id eli Germanorum Diaria alienis iunos ipsius publicandis inservirent , cum exteri similia Ossicia nobis non praestent. Olim dicebamus ii Bon Mur di bon an, nunc
P. S. Hortare, quaeso , Dnum. VOLDE Ruri , O cui adjunctas mitti peto J sed velut ex te. ut Doctrinam de vera viarium & actionum motricium aestimatione docendo propaget, sive viva voce, sive Thelibus, disputationibusque. Nec inutiliter Dno. Marchioni HOSPITAL Io significabitur, proselytum nos tam insignem habere. Pene oblitus eram RoLLII; ejus nihil hactenus vidi , nisi titulos & aenigmatica quaedam schediasmata inserta Liario Eruditorum. Hujusmodi adversarii , quales NI EUMEN-Tii T & ROLLIus & CLuv ERHas f alias caeteris longe praeserendus J nostra non evertent, sed magis novis palmis decorabunt : Ita terim perutile est os illi occludi per reductionem ad Demonstrationes Veterum more formatas, & egregiam ea in re operam navaturum puto Dnum VARI GNONIUM. Non po- Tom. IL D tui Diuitiaco by Gorale