장음표시 사용
391쪽
De stella Phoeeitidu. de qua T cl. scribit, nihil mihi auditum.
nec ab ullo, eum quo mihi familiaritas, quiaquam potui r Miscere, ne a Blario quidem. Est ea res hic omnino incognita. Ouibus rumoribus id ad vos allatum sit miror. Mercurii multos haec civitas habet cultores et contemplatores et caeterarum stellarum ne unum quidem. Mea studia jam quae sint et in quo laborem meum jam ponam . in epistola ad Clariss. T. Collegam Dn. Tassium perscripsi ideoque hic ea annectere uonputo necesse, cum non dubitem. illum tibi omnia plane narraturum, ut ab illo petii. Id tantum te rogo. cum a Dno. Τassio ante aliquot annos audiverim. inventam tui ingenii acumine Quadraturam Hrperbolis. qua in hoc opere . quo jam detineor. ad mulla indigeo, velis me hac de re certiorem sacere, ut, si ita se res habeat. id ut inventum supponere possim. Quod si ipsum communicare mihi placeret. magno me afficeres beneficio. Bisue, Vir Excellentiss. te valere et plurimum salvere jubeo. T. Cl. Additiss.
D. 16. Jun. anno 47. Bernardus Varenius.
Excellentissime atque Clarissime Vir, Praeceptor et Fautor multis nominibus colende. Cum tam longo temporis spatio litteris meis te non compellaverim atque verear, ne quid ob diuturnum hoc silentium de benevolentia tua erga me et mea studia decedat, volui in praesentia hasce exarare. ut memoriam mei tibi refricarem,prctesertim cum vitae meae rationes mutaverim, cujus te haud aequum duxi diutius ignarum esse. Etenim graves ob causcts
ante duos menses hospitio eo. quo per BnnOS USUS erctm. excessi atque ut ei, quod ambio muneri, melius invigilare possem. meoque jure viverem. Musaeum privatum conduxi: et ex eo tempore meis sumtibus vixi. Quod licet plus pecuniae mihi auferat, quam putaram, tamen quia res ita flagitabat, necessitati libens pareo. Existimo jamdudum Dominum rassium tibi
narrosse, quae spes me hoc in loco subsistere inducat. Cum enim Mathematicae Prosessionis locus in Gymnasio hujus urbis inua vacet, ex quo Dominus Pellius hinc abiit, et nullam Ocea-
392쪽
sionem praetermittendam esse prudentes bene moneant, putavi operae me pretium facturum, si experirer, an Procerum hujus urbis favorem mihi conciliare atque eorum opera ad id munus evehi possem. Non enim aliter hic sit, quam apud vos, ut non nisi optimatum favore et benevolentia ad munera talia evehantur. Bem quidem difficilem multas ob eausas sors sensi:
sed quia nihil inde damni ad me redire posse judicabam, si non obtinerem, cepi in id animi consilia intendere. Etenim dosurrogando aliquo in locum Pellii Curatores Grmnasii non curabant. imo id se facturos negabant, propterea quod et Pellius
et qui hunc praecessit Hortensius, nullos vel paucissimos suarum praelectionum auditores habuerant. Cur itaque sumtus hoste sacerent cum damno nerarii publici, causam nullam esse. Quia tamen ab amicis cognoscebam. totum hoc in favore et ben volentia Consulum positum esse . quem si mihi comparare po sem, Curatores Gymnasii haud difficulter induci posis, ut semel adhuc Prosessionem Mathematicam alicui demandarent, nolui dictam ob causam omnem spem deponere, sed in eo etiamnum laboro. Itaque cum Dominus Vossius , cujus magna hic est auctoritas. iterum atque iterum suaderet, ut aliquo scripto diligentiam meam et studium publicae utilitati inserviendi testarer
aliud enim nihil erepant hujus generis Viri) cepi disciplinas
Mathematicas perlustrare, si quae pars occurreret minus explicata et propter difficultatem et obseuritatem non satis exculta: ut illi lucem aliquam afferrem, cum propter sortunae ad vereiatatem novis adveniendis hactenus vacare non potuerim; statim vero occurrit doctrina de Conicis et aliis Curvis lineis atque corporibus, quae inde oriuntur. Quam cum scirem in scientia rerum naturalium valde necessariam, nec tamen ab ullo hactenus ita explicatam, ut etiam illi. qui minus in re Mathematica Sunt versati, eam caperent, suscepi in ine illum laborem
atque ea, quae de Curvis lineis, imprimis Conicis leguntur apud Archimedem. Apollonium et Pappum aliosque, collegi praecipua, demonstrationibus sirmavi. pauca ex proprio ingenio addidi, usum etiam pluribus explica i.
393쪽
Caeterum cum recorder, a te, Vir Clarissime, aliquando audivisse, quod Quadraturam Hrporbolis reperiris, praeterea non paucas lineas Curvas, quas vocabat Lingulares, magnopere
te rogo, ut ea mecum communicare et concedere velis, ut
eum nominis tui gloria operi, quod jam sere perfeci, i serantur. Ita enim meus labor gratior erit Mathematicis. et tibi de gloria Inventorum nihil imminuetur, praesertim cum eadem Quadratura seratur etiam inventa a quodam Gallo. Quinetiam Pappus ad Propos. 39. l. IV. meminit alicujus Curvae. quam Menelaus vocaverit mirabilem. nec tamen quicquam de ea tradit praeter hoc, scire cuperem, qualis ea tibi suisse videatur: ut etiam quae sint lineae mutae et solidae posterius facilius capioin do quibus Diogenes Laertius refert, Democritum fieripsisse duos libros. Atque haec de meis studiis. De conditione Philosophiae in Academiis vicinis si quaeras, scito non magis Aristotelicam quam Cartesianam excoli. maj remque esse jam libertatem hanc profitentibus, quam antehac fuerat, et tam in Lerdensi, quam Ultrajectina Academia publicis thesibus et praelectionibus defendi multosque adstipulatores nactam esse, osti Theologici utriusque loci eam impugnent, imprimis Meditationes Metaphrsicas et atomorum hypothesin, laustra Cartesio vocabulum atomi in scriptis suis vitante. Ca testus ante mensem ex Gallia rediit, ubi per dimidium aestatis haeserat. Iam librum de Homine, qui inscribitur. dicitur editurus. Geometria eius in latinum sermonem conversa etiam brevi edetur. Problematis de longitudino invenienda solutio dudum ab aliquo Gallo jactata fuit et ordinibus oblata: no dum tamen quicquam certi de illa resciscere licuit Hisce finem scribendi facio, etiam atque etiam rogans, ut petioni meae satisfacere, litterisque tuis me invisere digneris. Vale, Vir Clarissime, et favere perge T Exceli. ObservantiSS. Amstelod. d. 24. Dec. ΛΟ. 1647.
394쪽
Clarissimo atque Excellentissime Vir. Praeceptor et Fautor plurimum colende et observande. knte tres vel quatuor menses duas tibi meas litteras, quas an recte acceperis, dubito. Hisce denuo T. Cl. compellaro volui, partim ut memoriam meam tibi refricarem, partim ut
quae rerum mearum in praesentia esset ratio, scires. Maecenas
meus Consul hujus Urbis in Legatione Moseowitica ante aliquot
menses mortuus est. Id ut audivi, non diutius hic incerta spomihi commorandum esse existimavi: sed per amicos quosdam a Consulibus reliquis munus vacuum Prosessionis Mathematicae
petii: irrita autem fuit petio. Quia enim qui antehac suerunt
Matheseos hic Prosessores, nullos sere auditores nacti sunt, Et quod me Lutheranae religioni addictum cognoverant, ideo admittere me ad illum honorem noluerunt. Sic exstincto meo Maecenate, spes mea simul extincta est . quae haud vana fuisset. si ille nobis redux factus esset. Iam quomodo studiorum meorum rationem instituere debeam. ambiguus haereo, utrum
scilicet Medica studia diligentius urgere, an in Mathesi pergere. et hicne locorum permanere, an ad vos vel Bostochium me conferre consultum sit. Quod si tuum consilium de hisce mihi communicare telles, foret id mihi gratissimum. Lugduni vohementi dissensione de Cartesio certatur, non quidem de ipsius Phrsica, sed de ea Demonstratione, qua Existentiam Dei voluit probare, et de quibusdam aliis. Scissa est Academia in duas partes. Scholasticam et Cartesianam. Illi nituntur defendere. argumentum pro Dei Existentia, desumtum ab Ordine Causarum esse sortius illo, quod a Conscientia sumitur: Cartesiani contra hoc illi praeserunt. Ego neutrum aliquid roboris habere existimo. Non autem verbis tantum et clamoribus certant. sed etiam verberibus. Etenim ante aliquot hei,domades Aristoteli eus habuit Disputationem inscriptam: Contra Neotericos Philosophos. Prohibitum enim est a Senatu Academico utrique parti, nomen Cartesii ponere in Thesibus vel in Disputatione proferre. Cartesiani oppugnantes postulabant a Praeside, ut dicerent, quos contra disputationem instituisset, nempe quinam essent illi Neoterici Philosophi. Praeses se minime teneri vel eogi posse reserebat, ut illud diceret: illi contra, extorquere
395쪽
hoc ab illo nil ehantur. Est autem mos in illa Academia, ut Auditores strepitu pedum excipiant. si vel Praeses vel opponens aliquid proserat. quod minus congrue dictum videatur. Id tuncareidit Praesidi. Erat autem in corona auditorum Frater Bespondentis Hic ad se quoque eam Praesidis et Fratris sui eontumeliam spectare arbitratus. quondam vicinum studiosum sit pitum cientem colapho excepit. hic par pari relaturus haud segnis grandiorem alapam reddidit et deinde majorsis turbae e citatae sunt. Donuo utrique parti severius prohibitum est, rixosas ejusmodi Disputationes institustro. Vale. Vir Clarissime, et
saxere perge T. Exo. observantiss.
Amstelod. d. XII. April. Λ. MDCXLVIII. ηBern hardo Varenio. 10. ἰΕxcel Ientissime atque clarissime Vir. Praeceptor et Fautor plurimum colende, Duo menses sunt, cum ad Cl. Dominum Tassium misi fasciculum, qui comprehendebat librum quendam Gassendi et aliquot epistolas . quarum una ad Τ. Exc. erat scripta. Quia autem nullam hactenus accepi responsionem, dubito utrum male euratae sint literae, an Domini Tassii adversa valetudo in causa sit. Perscripseram in illis cum alia, tum praesentem rerum mearum conditionem, nempe spem illam de Prosessione Math matica hujus civitatis vanam fuisse. Ambiguus itaque haereo. utrum diutius hic subsistere debeam, an in alium locum me conferre 3 et si hoc posterius sit eligendum . quisnam locus mihi sit adeundus, utrum quidam harum regionum Academia. an ad Vos vel Rostochium iter convertendum sit. Utuntur hic quidam adolescentes opera mea in informatione Mathematica, ex qua sere tantum lucrari possum, quantum ad sustentandam vitam requiritur. Deinde . quum videam, honores et titulos Academicos non parum 1el commendationis vel authoritatis addere juvenibus, de hoc quoque cogitare cepi, annon e re mea
396쪽
luturum esset, si in Lerdensi Academia Magistri titulum peterem quod sine jactantia dictum volol. Denique cum parum a Mathematico et Philosophi eo studio mihi promittere possim. an relicto eo me penitus et totum ad Medicam Artem applicare debeam Τ Dissiculter autem a me ipso hoc impetrare potero. cum tantum temporis Philosophiae impenderim. imprimis Mathesi, ut quibusdam saltem horum laborum fructibus me frui Bequum esse existimem. Libellus meus de Lineis Curvis. imprimis Conicis. jam dudum absolutus est, sed nondum typographum nancisci potuit, qui suis sumtibus excuderet. Sed do
hoc alias. Jam a te. Vir Claris. . etiam atque etiam contendo, ut in
eis. de quibus dubitationem proposui, mihi consilium tuum aperire velis, idque literis tuis ad me perscribere. Quod si
consulere non possis, Saltem illud. te non posse, scribas rogo. Vale Vir Excellentissime et saluta meo nomine Τ. Clarriss. Collegam Dominum Tassium. Τ. Exeeli. Additissimus Bern hardus Varon tu S.