장음표시 사용
381쪽
Bor nardus Varenius Ioachimo Iungio.
Quod tanto temporis intervallo, Vir excellentissime. Praeceptor plurimum honorande, literas tramittere supersederim. nec oblivione praestitorum beneficiorum . nec negligentia vel socordia factum est. Eam enim in promovendis studiis meis animi tui promtitudinem expertus sum. ut . si ejus memoriam apud me sinerem interire, ingratissimus merito censeri possem. Causa vero . ut ingenue fatear, est, quod subverebar. ne literae mea apto dignoque seribendi argumento destitutae Claritati T. non tam gratae, quam molestae larent. Νeque enim eram nescius. ad sapientes et gravioribus occupationibus studiisque implicatos viros literas verborum plenas, rerum inanes juvenili temeritate perscribere, stultitiae egregium esse signum, imo vos. ad quos scribitur, non parum offendere. His aliquantum deterritus . tandem scribere constitui, persuasus. si sorte minus digna tanto viro oculis tuis literae meae subjicerent. facile apud te ejus veniam me impetraturum, praesertim cum ipse me abeuntem ad seribendum hortatus sis. Primum itaque gratias, quas POS- sum, ago maximas Excell. T. , quod non solum eruditione, liberaliumque artium cognitione animum meum imbuere sedulo operam dederit. sed etiam aliis adminiculis studiorum meorum cursum promovere non neglexerit, idque posthac non minus
facturum benigne promiserit. Quod si illud Philosophi verum
est, de quo nemo unquam dubitavit. Diis . parentibus et praeceptoribus equivalens pretium reddi non posse, impudens sane suerim, si heneficiorum a Clar. Τ. mihi exhibitorum magnitudinem ullo unquam pretio compensari posse animum inducerem. Nam quod de Archia scribit Cicero. id ego majori. opinor, jure dicere possem. Τo scilicet mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum extitisse. Loco itaque aequivalentis pretii accipe gratum acceptorum beneficiorum nunquam i inmemorem suturum 3nimum. stu diisque meis lavere, et si Occasio tulerit, ea promo Vere perge. Academiae hujus. ut de ea quaedam subjiciam. status is est. Lectiones publicae non omnino jacent: prae caeleris medicae Facultatis Prosessores diligentes sunt. ex quibus D. Beckerus jam officio Rectoratus iungitur, ideoque non legit. lilias satis
382쪽
in lustrius. Theologicae lectiones raro hahentur. hujusque Facultatis praecipuus Prosessor D. Calovius ante paucos dies hinc abiit ad Bectoratum Gymnasii Dantiseant. In iuridica facultate
nunquam Vel certe rarissimo legitur, quamquam ejus scientiae studiosi ceterarum disciplinarum cultores immane quantum s perent. Res vero philosophicas quod atinet, ea, proh dolor. harum est conditio, qualem in Academiis nos reperturos Cl. T. saepe discipulis suis praedixit. Mathematicae scientiae contemnuntur . rarique earum sunt cultores praeterquam quod quidam Geographica, Genethliaca. Fortiscatoriaque praecepta discunt: ipsos vero sontes tantum abest ut discere velint, ut etiam pro ineptiis habeant. Phrsica et Metaphrsica maximam partem ex Aristotele explicantur: quamquam harum disciplinarum Prosessores ab eius sententia in leviculis quibusdam controversiis discedant, sed tamen ipsi nihil. quod quidem scientiam gignere possit, asserunt. Verum Prosessoribus ipsis duo uagistri privatas lectiones instituentes a plerisque hujus Academiae alumnis praeseruntur, Wichelmannus et Drei erus, strenui Aristotelis defensores, quorum alter, Wichelmannus, nuper dixit, si Aristoteles aliquid dicat. se plus credere, quam si mille alii contrarium dicant, insanos esse, qui ab Aristotele discederent. Auctoritatem vero apud studiosos sibi comparant eloquentia quadam. si ita dicendum est, nempe cum disputaui, immanem verborumcnmulum profundunt, quibus tamen raro aliud subesse cognovi, atque ita Prosessores ipsos, ubi hi opponentium vicem sustineol. devincunt. Dreierus Disputationes Metaphysicas instituit, singulis sere septimanis, scientiae inanes, Dialectica materia plenas et Catachresibus, quarum non minimam esse puto, ubi nuper Μateriam localem induxit, qua secundum locum corpora m lentur. Sequitur autem ordinem Metaphysicae Aristotelis nec admiscet Scholasticas et Τheologicas res, ideoque ipsius Meta- physica a Seholasticorum illa, qualis Suaresii. plane diversa est. Ubi nuper ei Prosessor publicus opponeret et probare conaretur, Accidentia habere esse, ipse vero strenue id negaret et inesse illis tantum competere defenderet, non parum rixati sunt et indecisa controversia opponens desiit. Ante aliquot menses Biccius d. V. Doctor et P. P. in oratione quadam Iurisprudentiae praestantiam prae Philosophiae ostensurus, Philosophos
383쪽
appellavit pedites. Iurisconsultus equites. Id aegre tuleruot 1 quidam Facultatis Philosophicae Prosessores ideoque unus eorum habita alia oratione D. Biectum eriminatus est et quibusdam conviciis proscidit. Quod sibi hic non ferendum existimans. oratorem illum aceusavit apud Iudices Electorales illatas co tumeliae, quae res non parum risus judicibus dicitur excitasse. Quod superest, Cl. T. magnopere rogo, primo ut prolixitati meae ignoscat. deinde vero ut studiorum meorum Fautor et Promotor esse pergat. Vale Dab. Regiom. Νonis Novembr. Ao. CII DCXLIII.
Septem abhinc mensibus. Vir Excellentissime et Clarissimo. Praeceptor plurimum observande et colendo, literas dedi et ad Τ. Claritatem et ad Clarissimum Dominum rassium, quibus cum meorum studiorum, tum hujus Academiae conditionem et statum descripsi. Eae vel non dudum V. Cl. redditae voletiam adhuc reddendae sunt: propterea quod nautae, quibus hinc Lubecam euntibus literas illas tum temporis dedi, iter. quod instituerant, frigore nimis ingruente, perficere, ut audio. non ante potuerint quam abhinc duobus mensibus. Involveram autem eas litoris ad hospitem meum veterem scriptis, ut eo commodius perferrentur. Quamvis itaque praeter ea, quae literis,
quas commemoravi, exposita sunt, pauca habeam aptum geribendi argumentum praebentia, volui tamen hac vice Clarit. T. literis meis invisere, ut illis studiorum meorum rationem, qUae jam est, exponerem et quae sequenti tempore esse possit, consulerem. Primum itaque, quod attinet, cum in Lyceo hoc lectiones vel nullae vel meorum studiorum rationi parum inservientes tempore, quo hic vixi, habitae sint, ineunda mihi fuit ratio. qua proprio Marte in literarum studio proficere possem. Animo varias in sententias diu multumque distracto. tria tandem mihi proposui , nempe solidum in scientiis Mathematicis ponere fundamentum . in dialecticis disciplinis mentem exercere et donique primas Medicinae partes imbibere. Verum propter varia objecta impedimenta. Dialectica parum nacta est temporis
384쪽
et praecipua opem posita in Matheseos et Medicinae studio. Scientias orgo Mathematicas, quas puras vocant, ad manus
sumst. et Euclideis Elementis animo, quantum id aetas juvenilis patitur. bene mandatis. Τrigonometriae Demonstrationes docui namque de Logarithmis adjunxi, His addidi. quae ab aliis aut ribus in hoc scientiarum seripta habeo. Medico in studio Physiologicam et Pathologicam partem absolvi. In Dialecticis parum, ut dixi, versari licuit: suscepi tamen quaru alia Aristotelicarum
probationum resolutionem et examen. Jam vero Scientiarum Mathematicarum . quas mixtas vorant. cognitionem exactio remi
acquirere annitar: reliqui temporis maximam partem Dialectices studio tribuam. Utrum vero hoc semestri hinc abire, an vero hic subsistere debeam. dubito. Lectiones hic frigere, paulo. ante dixi: sumtus vero pro mearum rerum conditione magni faciendi sunt. Centum enim imperiales per annum hunc insumere cogor. Consultius quidem videtur, Musas meas alium in locum transportare. et quidem ubi propriis sumti s non esset vivendum: vorum cum hoc vix vel ne vixi quidem ob bellorum strepitus sperare liceat, quid faciendum sit. non promtum oststatuere. Quod si nulla alia se obtulerit mihi conditio, Groningam cum quibusdam aliis studiosis petere constitui. Hac vero in re. Vir excellentissime, ut consilio tuo mihi deesse nolis etiam atque etiam rogot nec dubito, quin oblata studiorum meorum promovendorum occasione rationem mei sis habiturus:
quanquam id propter tumultus bellicos ad vestras regiones jam devolutos fieri vix posse videam. Anto,stliquot septimanas Doctores hic creati sunt duo,i unus Medicae, alter Theologicae Faevitati addictus. Obiit quoquo non dudum Craco viae Regis Ioniae conjux et hic negismonti Ducissa Palatina, vidua. i Ex toto Poloniae regno desultae iacessere jussi sunt. i Rex Poloniae magnos facit apparatus bellicos . quem in sinem conjectura saetiis nonnullis videtur. Quod reliquum, est, ab Excell. Τ. peto, ut studiorum meorum fautor et promotor esse pergat, literisque
meis respondere non dedignetur: deinde ut Excellentissimum Virum Dominum Tassium, Praeceptorem meum Observandum meo nomine salutet. Vale Dab. Regioni. Cal. April. Anno
385쪽
Utrasque epistolas accepi alteram Νov. . alteram Aprili datas. Rebus ita comparatis ut seribis, puto te recte facturum, si anno tirocinii Academici exacto . ad nos redeas. Puto enim apud Holterum, veterem hospitem. patere tibi conditionem. Dabitur opera a me et Tassio opera sic , ut institutio aliqua privata tibi paretur. Nisi novum hellum Danicum intervenisset, P tuissem tibi certiora consilia su icere. Est quod hic non solum in Mathematicis. sed et Medicis. Chirurgicis, Anatomicis et Botanteis, duce D. Slegelio et aliis prosiicias. Si quid novarum disputationum praesertim de rebus Protophysicis et Ap dicticis attuleris, rem mihi gratam facies. Quantum fieri potest. Operam da, ut sciamus, quem in doctrina demonstrationis sivo post. Analyt. ducem sequantur illi, qui in philosophia excellere thi existimantur, Zabarellam, Scheghium. Flacium an Coimbrenses an alios.
Nollichii opera utor in instituendis Grmnasii irronibus, qui logicum Compendium vel prave vel pravum didicerint. '
Excellentissime atque Clarissime Vir, praeceptor et pro motor plurimum colende, acceptis et perlectis, quas decimo quarto Maii die Excell. Τ. ad me scripserat, literis, lacile i tellexi . favorem illum tuum, quo studia mea antehac prom vere solebas, non modo non refrixisse, sed etiam nihil remissum esse. De eo et quod animo gaudeam et quod lihi gratias agam habere me puto. Institutionem privatam quod attinet. si quid certi mihi promittere possem, ante h3emen forsitan vobis adessem: cum vero de conditione pristina apud Holterum res satis sit dubia et propter tumultus bellicos difficilis procul dubio liberalis conditionis procuratio sutura sit, consultum
386쪽
haud puto, propter rem incertam iter periculo non vacuum suscipere, sed potius victus ratione parciore adhibita hic suhsistere, donec certior fortuna spes affulgeati Qua in sententia me non parum confirmat, tum quod, Iubilaei anni sestivitate peracta, ' Prosessores hujus Academiae audio lectiones et publicas
et privatas diligenter habituros. tum quod de liberali quadam mensa hac in urbo spes mihi, licet exigua, facta sit. In Protophrsicis rebus nihil, quo tempore hic sui. actum esse memini, nisi quod atomos defendant et Philosophiae Prosessores et tota Facultas Medica. Ante aliquot septiman M. Τinctorius publicam disputationem habuit Medicam, cui corollaria addidit, in quibus materiam primam et formam substantialem negavit. contra atomos principia esse corporum naturalium defendit, cui adjunxit spiritum Universi materialem. Pro spiritu hoc D. Beckerus et Linemannus substituunt lumen seu lucem primigenam. Aristotelis autoritas parva hic fiti Nam et Eisserus, quamquam Arist telem in multis sequatur, tamen et atomos admittit et gener tionem atque corruptionem in caelo dari, publica disputatione contra Aristotelem defendit. Solus Wichelmannus jam purus Aristotelicus audit, sed disputantibus contra Aristotelem Professoribus vel etiam aliis Magistris se non opponit. In Ap dicticis non videntur ad commentatores magnopere respicere, praecipue Wichelmannus, qui soli sibi Aristotelem recte vult intellectum. Apodicticum Srllogismum pro Demonstratione omnes venditant, in caeteris quisque suum sequitur capitis ductum. De Wichelmanui sententia est mihi Tractatus ab ipso in privato Collegio dictatus, quem describendum curavi. Futuro decimo septimo Augusti die anni dubitaei exordium siet, ad cujus sestivitates celebrandas Elector Brandeburgicus flore nos bis mille quingentos, Dantiscum secentos, Thorinenses trecentos. Et bingenses et civitatum Regiomontanae urbis quaelibet totidem. Doctores quinque, Magistri undecim creabuntur. Blomius et Georgius Christiani huc Bostochio venerunt, ut et Schumacherus Dantisco. Meibomius '' optima fruitur apud Camerarium urbis conditione. Haec habui, quae Excell. Τ. scribenda putavi.
387쪽
magnopere rogans, ut studiorum meorum lautor et promotoress pergat. et Clariss. D num Τassium, Praeceptorem meum colendum . meo nomine salutare velit. Vale. Dab. Regiom.
Anno Ep. Christ. CIs DCXLIV. Non. August. Excellent. Τ
Observantissimus Bern hardus Varenius.
S. P. Vir Clarissime atque Excellentissime, Praeceptor et Maeeenas Jlurimum colende. miseram praeterita aestate T. Cl. literas, quibus et meorum studiorum et hujus Academiae rationem copiose deseripseram: eas autem periisse negligentia ejus, cui eas commiseram, abhinc aliquot septimanis primum cognovi. Etsi vero earum jactura non sit conjuncta cum magna calamitate; ἰ optarem tamen melius eis sutum, ut a suspicione negligentiao vel ingratae oblivionis purgare necesse non haberem.
Seripseram in illis de Domino Pellio et Gohlio . hominibus te
magnopere colentibus. adjeceram non pauca de Apollonii, Vietae. Diophanti operibus. Vietae opera magna ex parte consecta jam sunt: in Apollonio nondum factum initium. Domino Gohlio Arahicae linguae Prosessionem studio Mathematico magis excolente. In hac Academia per hyemen lectiones propter ingens
frigus raro admodum habitae sunt, nec Anatomiae corpus humanum subjectum est. In Caninis tamen corporibus nos aliquoties exercuimus, praeeunte Humanissimo Viro Dno Faleο- burgio. Instrumenta Astronomica in specula a nemine usurpantur, etsi praeter Diium. Gohlium alius sit Matheseos Pr sessor. qui lingua Belgica prosiletur. Is dictus Scholenius ante duos menses mortuus est, successit ipse filius. Philosophiam Dialecti eam quod attinet. duos tantum ea Prosessores habet, unum Τheoreticae, alterum Practicae Philosophiae doctrinam explicantes. Quaestionarii et scholasticis rixis inhaerentes ambo. de rei veritate parum solliciti. Dnus. Cartesius paucos habetasseelas, habet tamen . sed publice ejus sententia non proponitur. Geometrica ipsius opera in Latinum sermonem translata edenda sunt, nondum factum est initium. Phrsicam sγndi acriticam
388쪽
hypothesi magna ex parte explicat quidam Medicinae D. Walleus.
sed non modo Cartesiano; retinet enim qualitates. Est hic vir experientiae perquam deditus, ingenii non vulgaris. Ad mea studia quod attinet, ea hac hyeme fuerunt Medica et Mathemati ea. et in Problematibus Ludolphi a Ceulen me exercui. Et cum locum hunc relinquere consultum duxerim, constitui una vel altera post solennia Paschatos Lutetias Parisiorum abire. ibique per annum, modo per sumtus licuerit, subsistere. Ex omnibus enim rationibus haec melior et studiis meis optior visa fuit. Quod consilium si minus prudenter cepisse tibi videor, gratissimum mihi fuerit, si pro tua in me benevolentia id mihi per literas significare plaeuerit. Plura quae scribam non occurrunt. ideo calamum hic sisto et me favori tuo me siclcommendo, teque quam diutissime valere jubeo. - Dab. Lugd.
Batav. Anno CII DCXLVI. die XX. Mart. Excell. V. Obser
Clarissime atque Excellentissime Vir, Praeceptor atque Fautor plurimum colende. Annus sere est . cum Lugduno literas ad te misi, quas te accepisse existimo. Quanqu8m enim responsionem non acceperim, id tamen vel studiis tuis severioribus vel argumenti mearum literarum tenuitati asseribo. Iam ne m moriam tuae erga me benevolentiae mihi excidisse opineris, d nuo tuas cogitationes turbare ausus sum. Primo quidem, quae-nRm causae me Lugdunum relinquere et in hibe Mercurii aedem studia mea deportare persuaserit vel potius coegerint, ex Dno. rassio tunc temporis te plene cognovisse arbitror. Ad eum quippe prolixe hac de mutatione perscripseram. Praecipuae suere, nummorum desectus, nimis longe remota spes de portu, in quem studiorum meorum naviculum agere possim, accessit patriae urbis incendium, quo ex paupere factus sum pauper
rimus. Provincia. quam sustineo, molesta satis est, cum meliorem diei partem studiis meis auferat, itaque libenter ea discederem, si se offerret talis quaedam conditio, per quam ad ultiorein gradum daretur assensus. Grmnasium, quod in hac
389쪽
urbe est, rudimenta Philosophiae exercet. Vossius tractat Philologica, Bartaeus melior est posita quam Philosophus, etsi totius Philosophiae solus Prosessor cluat in hoc Lyeeo. Nam tres tantum sunt Prosessores; duos dixi, tertius est Iurisprudentiae Doctor. Praeter hos extra ordinem docet quidam Orientales linguas et alius quidam, natus hac ex urbe Magister, Logicam bis singulis hebdomadibus proponit. In locum Pellii nemo est
hactenus surrogatus, nec siet, cum paucissimos Matheseos cultores, latinae linguae peritos, civitas haec habeat, quamplurimos tamen illius imperitos. Pollii liber contra Longomontanum jam excusus tandem est et venalis extat. Cartesii Geometria seu Algehra in latinum ex Gallico conversa Lugduni excudetur. De Apollonio quid laturum sit dubito. Nam tam Pellius quam Gohlius eum edere in animis habent, quis primo is sit facturus. tempus docebit. Gohlius in Arabico Lexico adhuc occupatus est. Pellius in Analytica arte plane singularis, brevis, facilis et perspicuus est, Vietae Methodum longe superans, ut ex quibusdam problematis ab ipso resolutis et ab amico quodam
communicatis conjeei, quod salis conspicuum redderet, si . quod diu se facturum promisit, a multis rogatus, ederet Di phantum sua Methodo resolutum, qua facillimam dicitur reddidisse omnium istorum prohiematum solutionem. Habet hoc praecipuum, quod nulla regula onerat memoriam, sed motu
procedit simplici et regulari. Scotentus, qui Lugduni Mathesin profitetur lingua Belgica, Loca plana Apollonii restituta brevi
edet. Alia ad rem litterarium spectantia prolixius in literis ad Dnum. Tassium scriptis explicavi. Itaque finem scribendi facio, etiam atqu etiam rogans, ut prolixitati, quae praeter opinionem evenit, ignoscas. Vale. Vir Excellentissime et lavere perge T. Cl. studiosiss. Bernhardo Varenio. Dab. Amstelod. diei T. Mai. styl. nov. Ao. 161T.
Clarissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Promotor plurimum colende. facile conjicio, te tuumque Clariss. Collegam
390쪽
magnopere mirari, quod literis vestris non statim rescripserim,
sieut jusseratis. Sed quandoquidem nulla hujus rei apud me culpa est. non est quod mihi negligentiae crimen impingatis.
Eram enim eo tempore, quo literae vestrae hic redditae sunt,
cum discipulis meis in praedio atque ibi per aliquot hebd mades commoratus heri primum redii in urbem. Aneillae ii
teras acceptas mittere ad me neglexerunt et tum primum, cum redirem, tradebant. Ex illis vestrum in studia mea favorem
quo nomine maximas vobis habeo gratiast agnoscens, nihil mihi prius suit, quam ipsum id, quod erat agendum, considerare. Locutus ituque cum hospite, proposui ei studiorum meorum rationem et causas mutationis. Verum ille negavit concessurum quod petieram, cum quia adhuc quatuor menses ad completum annum restabant, cujus salarium totum jam a sumsi, tum quod nullas discedendi causas habere me diceret. Exposui ipsi animum meum minus addictum informationi pu rorum, praeterea salarium non esse aequum labori. Respondit, per se non stare, quominus mihi minuerem laborem et, quod amplius est, salarium augebat. Cum enim antea tantum XL,
jam LX imperiales promisit. Id vero mihi praeter spem a cidit. Nam quia aere illi obstrictus eram, vel invitum detinere poterat. Vides Vir Clariss., non solum impossibilo mihi
fuisse, id quod obtulisti, acceptare, verum etiam mugnae inhumanitatis et ingratitudinis me reum censeri potuisse, si favori et benevolentiae hospitis erga me nihil concessissem. Praeterea aliae causae, ut manerem, suadebant. Conditionem enim, quam offers, satis tenuem et macilentam litterae vestrae loqui vid bantur. quae vix suppeditare posset sumtus, qui requiruntur, ut nos honeste geramus et sustentemus. Etenim praeter victum et amictum nemo, nisi qui expertus est, crediderit, quantum requiratur in alios usus saepissime expendendum. Et novi vestrorum civium liberalitatem erga liberales artes et Philosophiam . cum tamen laborum satis superque humeris docentium imponere η soleant. Non itaque sinistrorsum accipias rogo, Vir Exceli., quod conditionem hanc acceptare nequeBm: non minus me tibi debere agnosco, quam si id factum a me esset.