Petri Francii Oratio in funere augustissimae ac potentissimae magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae reginae, Mariae, &c. &c. &c. habita Amstelaedami in templo belgico veteri, 15. Martii, ipso exequiarum die

발행: 1695년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 PETRI FRANCII

decorum. Conveni s erat corpori facies, ®no atque imperio digna. Ei ebat ex ore venustas, & comes pulchritudinis gratia, ena nebat Regalis Majestas, S temperata quaedam cum hilaritate severitas. ipsi, adspectaei Reginam cognosceres Inhabitabat hoc domicilium pra stantior multo hospes, & nobilior corpore an

mus ι unita, tanquam e perpetuo sonte, &inexhausta quadam scaturigine caeterae omnes& Regiae & Christianae redundabant virtutes, quae quam multae, quam eximiae ac pranclarae fuerint, carum nobis r cnsio ac contemplatiomani stabit. Ac primum, quod ac quale Ea ingenium in rebus intelliget sis 3 quam acre judicium in discemendis p quanta memoria in retinendis 3 quae fortitudo in suscipiendis 3 quae constantia in exequendis 3 quae animi magnitudo p quae

rursum lenitas animi, mansuetudo, clementia, comitas, astabilitas, bonitas, & ingenita qua dam,illi ac naturalis erga omnes benignitas 3

quae prudentia ac. sapientia in Regni negotiis administrandis p quae severitas ac justitia in litiabus dijudicandis λ in poenis ac praemiis distria endis 3 quae in pauperes liberalitas ac munificentia ρ quae deinde & quam singularis

22쪽

modestia 3 quanta in mediis vitae illecebm, &omnibus Aulae deliciis, frugalitas ac temperantiaῖ ut vix quisquam privatus minus sibi unquam indulserit, quam in tam illustri honore dignitate constituta Princeps. Sed nihil inti illustrius, nec in tot ac tantis virtutibus, quarum vel singulae ser se eximiae,

quicquam commendabilius, aut admiratione omi tum ac praeconio dignius, quam virtus illa primaria, vera ac sincera pietas, quam omnis

principium sapientiae Regum sapientissimus ju-dieabat. Nihil illi prius erat aut antiquius, quam ut Deo immortali, & divino Hus cultui insera iret, & ab idolis ac superstitionibus repurgatam ac defaecatam Religionem omnibus Regni viribus tueretur, defenderet, propaga

red Veram autem non in ore, sed in animo

non in subtilibus disputatiunculis, sta in bonis

operibus , non in praeceptorum cognitione, eorundem observatione, & ipso rerum actu, consistere pietatem credebat ; neque cum Ath

niensibus, recta scire, quam lacere, sed cum Catone illo prisco, immo verius illo, esse bona, quam videri, malebat. Cum ipse selis exortu simino saepe mane surgebat, & coeli ac terrae Dominum adorabat. Cum vero ob Regni

23쪽

dio PETRI FRANCII

negotia media interdum nocte surgendum esset, nec somnum deinde capere posset, aut Sacrum Codicem, aut pium aliquem librum adduci sibi imperabat. Si quae mane ipsam inviserent, pr cibus nondum fusis, remittebat, increpabat,

Regum Regi prius esse serviendum, flebat.

Si qui dolis Eam & insidiis petere dicerentur, nihil aliud, quam, d inae se Toluntati a quiescere, respondebat. Coetibus publicis se

quens intererat, praesertim cum movisset exemcitus, aut graviore aliquo impendente periculo. Quoties autem iis interestet, nemo arrectis magis auribus, nec mente minuS quam auro, di- vinos sermones excipiebat; nemo ardentiores

ad Deum preces fundebat, dejecto ac defixo

in terram animo magis, quam Vultu. Jam vero quam benefica, quam liberalis, & in Ecclesia,& extra eam, per omneS terrarum oraS, in in na Ecclesiae membra extitit λ quot hominum millia,' quos foeda illa tempestas, & dira M nachorum rabies, quam isti pietatem vocant, patria sua extorres, S, quae patria multo carior, conscientiae libertate privatos, fortunis suis exutos, aut in has regiones, aut in Britanniae oram expulerat, suis ipsa sumptibus sustei ovit λ is denique indigus unquam fuit, ad quem

24쪽

quem non aliquid ex illo benignissimo Ante

manarit 3 Qtiator singulis annis manu sua os signatas mittebat pauperibus cum pecunia cha tas, a quibus ne gratiam quidem reposcebat Vix elapsum triennium est, cum ingentem pecuniae summam, pauperibus erogandam, in Hollandi amomist, ad hiemis incommoda sublevanda , suppresso , ut consueverat, nomino O benignam & munificam Principem l Beneficium dare voluisti: nomen occisitasti. Utinam viverest quantum egeni & miseri, hoc intenso paene frigore mortui, per Te adjutimis senti Ut autem primas ac priores Deo, ita secundas Marito dedit. Quanta animi benevolentia comitata est abeuntem p Quanto amore complexa est ab itinere reducem p Qualisa dulcedine ac silavitate omnes belli viaeque molestias compensavit λ Qtiarita nuperrime celeritate, &quam incredibili paene ardore, spreta coeli inia juria, postrema, ali postrema vi F, carissino suo Conjugi in occiarsum ivit, & telicem Ei reditum gratulata est 3 Omnia Regni negotia, a sente Rege, curabat sola: a publicis rursum negotiis, Eodem praesente, abstinebat omnibus,& universi imperii regimen in Maritum suum

25쪽

11 ΡETRI FRANCII i

transferebat, laetior cum deponeret, quam cum susciperet; sic ut nulla unquam mater. milias viro suo obsequentior esse potuerit, quam

illa Regi. Ne in otio tam interim vitam transiisse

putetis. Habebat abunde quod ageret. Omnes beneficiis obstringebat, omnium amorem d mereri studebat. Aegrotos curabat; miseros a. juvabat, & omnibus aut paupertate aut aliqua

corporis calamitate afluctis, suppetias , quas ponet, ferebat. Temporis, rei pretiosissimae, cujus unius honesta avaritia est, parcan iam dum &Qvara fuit. Operi Phrygio manus saepe Regias admovebat, quod is veterum minarum exemplo, nec se indignum putabat: cum eo ipso tempore caudi Seneca, qui temporis parciis moniam adeo nobis commendas utilem & exiamium aliquem, qui ad rem Politicam, ad his storiae cognitionem, ad mores emendandos, vel ad rem divinam faceret, a suarum sibi comitum aliqua praelegi librum juberet. min &ipsa legebat 'blurimum, seu in ui esset, seu

ruri, & honesto ac bacundo otio ilitarias h ras fallebati sic ut, cum magno illo Scipione

Africano, nunquam minus otiosa es et, quam cum otiosa, nunquam minus sela, quam cum

sola;

26쪽

la. λ caen illo ejusdem nominis altero, inter . valla negotiorum sitorum optime elegantissime; que dispungeret: quo suo egregio facto, non dico foeminis, non dico juvenibus, sed viris, sed doctis & litteratis, ruborem incutere possit. Quin Sc non ita pridem propriam sibi ac peculiarem audite Reges & Principes) in Regali suo

Palatio, novo prorsus exemplo & inaudito, Bibliothecam construxerat. Nec ad pompam margis, quam ad usum, librariam istam supellectilem compararat. Multum inde ipsa doctrinae hauserat. Historiam, Architectonicen, Geost phiam, & omnes terrarum oras ac regiel probe perspectas habebat, omnium urbi initum, omnium etiam portuum, primo intuitu deprehendebat. Atque haec ipsa, quae tantum cultus in . pendit. Deo , Marito , populo , omnibus, quantillum impendit sibi ρ Omnia ad animum referebat: corporis valde exiguam, ac propemodum nullam, curam habebat. oties novi moris Ei vestis, aut pretiosus aliquis mundus, ostenderetur, saepe supervacanea ista ornamen

ta rejecit. & pecuniam Agam in pauperes disribui posse, respondit. O pii, o modesti

animi Principem l O exemplam omnibus is,

27쪽

M PETRI FRANCII

tandum i ea donat pauperibus, ea disegat sibi

ea spemit ac negligit, tam magna, tam Potens Regina , quae privatae foeminae caeterae tanto omnes ardore ac studio concupiscunt lQuid 'in tot ac tantis virtutibus admirer prius p An siimmam illam iii Deum, quae a teneris in ta annis emicuit, pietatem; qua nemo ardentius, nemo puriore magis ac sincero Deum Unquam animo coluit, amavit, dilexit λ An

sanctum illud ac laudabile promovendae studium religionis: citi adeo rei semper incubuit uia e , ut, absque providentia Numinis, & hujus postrae Principis cura ac vigilantia, eam ho die ruillam haberemus 3 An amorem illum flagrantissimum conjugalem; quo Cyri Panthaeam, Mausoli Artemisam, Mithridatis Hypsicrataeam, multis partibus superavit 3 An prudentiam Hus ac sapientiam in regendo, qua non Meminas tantum, sed praestantillimos etiam viros, longo post se intervallo reliquit poAn ejusdem in regendo aequitatem; quam, ut Aristidem, aut Phocionem. quam, ut ipsam Justitiam, homines idtuebantur An eundem & aequabilem illum cum Socrate, & magni illo Socratis aemulo Antonino, uti animum, ita & vultum; quo omnis sortis ac generis homines benigne semper

. ac

28쪽

ORATIO FUNEBRIS &c. is

ac benevole est prosecuta, certo sibi persuadens

illud optimi Principis . & huic ipsi simillimidietiam Imperatoris, neminem a se tristem oportere discedere 3 An modestiam animi ac temperantiam, S singularem illam in tanta praesem tim rtuna positae frugalitatem: quae in media rerum turba, & omnibus Utae illecebris, nunquam de suo se statu dejici, & a vero virtutis tramite passa est avocari ρ sic ut Aula eius non Reginae, sed privatae cujusdam matrisfamilias domus, sed monasterium, sed templum quoddam este videretur: sic ut e malis bonos, quod de Antonino dictum Philosopho, e bonis optimos, & sui similes, redderetp An lenitatem a que clementiam , & pronam ac prolixam in demerendis omnibus voluntatem , sic ut doleret

non minus, quam illi ipsi qui peterent, si illorum sorte petitioni respondere non potuisset.& cum eodem illo optimo Principe , periisse sibi diem crederet, si nemini fecisset bene ph

eximiam in aegrotos & pauperes benevolentiam, ac misericordiam, & maternum plane aia

sectum munificentillimae Principis; cujus, ut centurionis illius Romani, in coelum ipsum adscendisse crediderim collationes 3 An sum mam illam denique, & plus quam virilem, ut in G omni

29쪽

16 PETRI FRANCII

omni vitae, sic in exitu praecipue vitae, magnia tudinem animi atque constantiam Θ ais majore unquam facilitate hanc miseram etiam & multis obnoxiam calamitatibus vitam resignavit pauper, quam Illa, in rerum omnium affluentia, & R gali fastigio collocata, omnes vitae delicias,

omnem Regiam dignitatem, Resio prorsus &Heroico animo sprevit, contempsit, reliquit,& ad supremum illum meli ac terrae Regem, a quo commodata nobis hactenus Herat, ex larit 3 Quot imperterriti animi, quot laeti etiam,& ex hac vita excedere cupientis, praebuit a

gumenta ξ Quot amoris in Deum siti. & quam inras, dedit significationes 3 Qua Regem coim

latione, qua circumflantes, in allocuta Quam certa vitae aeternae S immortalitatis fiducia, huic vitae & terrenis omnibus valere

dixit, & ad unicum illum ac perennem Omnis beatitudinis sentem ac scaturiginem nonsi gravit 8 sic ut & mors ejus & vita virtutis omnis ac pietatis perfectissimum quoddam ac consummatissimum esse possit exemplum; neque quicquam ea ipsi extiterit unquam praestantius. quae nihil in omni vita, nisi laudandum, aut

secit, aut dixit, aut sensit, quod de Scipione dictum Aemiliano de nostra multo verius primcipe

30쪽

ORATIO FUNEBRIS. &c. i

cipe praedicari potest: cujus tot ac tantae vim tutes , S tanti ponderis singulae fitere, ut nemo unquam a Deo immortali tantum ausus suerit vel tacitus exoptare, quantum haec nostra ab indulgentissimo illo omnis boni dispensatore est consecuta. . Et quoniam e morte magis , quam e Vita, cognostitur hominis animus, qui per omnem saepe vitam occultat sese atque distimulat, in morte demum, sublato omni & amoto mimo, qualis est, talis apparet: quid hujus morte Re

ginae pulchrius atque priuHuius ρ quid ultimo ejus dicto, aut viro sapiente, aut Christiano homine dignius: Non nunc primum morti

me paro ; per omnem id mihi est md is fuit Z O dignam ratio pho ι dignam

viro sancto sententianii Quid aliud philosophia nos docet Quid aliud, Christiana Religio λEtenim si Ρhilosophia mortis est meditatio, ut recte olim Platonici, si tota vita discendum est mori, ut verissime Stoici, nonne plane init sepham, & ipsi simillimam Socriti, vixisse vitam putanda est, quae per omnem Vitae decur sim idonem est meditata Ρulcher ubique in Socrates , ubique vir probus & sanctiis, ni quam tamen pulchrior, nusquam melior, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION