Blondi Flavii forliviensis De Roma trivmphante libri decem : priscorvm scriptorum lectoribus vtilissimi, ad totiusq[ue] Romanae antiquitatis cognitionem pernecessarij : omnia magis quàm antè castigata

발행: 1533년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

LIBER VI. Si

singulasi bullas,quasi miserabilia dignitatis im

signia,nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis caeteri ordine sque tribu sit relinquerent. Cicero Attico,Confecis publicanoru pactiones,postre mo seditio militum sedata ab Appio, stipe dius eis usq; ad idus quintiles per solutum. Et Asinius

pollio Ciceroni.Balbus quaestor magna numera ea pecunia,magno pondere auri,maiore argenti

coacto de publicis exactionibus,ut stipedio qui dem militib' reddito.Ocςro Cornificio,& optio me meritis militibus promissa soluantur , quod quidem fieri sine tributo posse no arbitror. Post stipendia ad honores transeundum est : qui post confecta praelia probis donabatur militibus. Id que dupliciter tractabimus,ut honores primo discamus,qui ob rem particulariter bene gestam si; ue uni siue pluribus simul dabantur:deinde ut solidioris utilitatis simul & honoris datoS agros, datas diuitias,& ad inhabitadum urbes ostenda;

mus. Ad honores enim solos spectasse videtur cuab imperatore consule & duce mileS corona,ar λmillis , clypeo, statua donabatur, quod certius proposita exempla ostendent.Itaque dandae comonae consuetudine ostendamus,de qua re Plinius, Antiquitus nullae nisi deo coronae dabantur.prismus omniu Liber pater ex hedera habuit, post;

ea facrificantes coepere etiam victimas coronare. Et in sacris certaminibus coronae dabantur tan

quam patriq.Et infra coronas dicit deorum fulsese honorem, & laurum publicorum priuatorii. ac sepulchroru & manium. Sed breui post mos inoleuit coronas variis de causis hominibus dari, quae & variae fuerunt materiei. Scribiti Plinius

honore e

hibitis litiis obbi rem gesta.

472쪽

Triumpha

lis coronas obsidionasiis. Ciuica. Mursis.

castrensi

Naualis. Ciuilis.

TRIUMPH ANTIS ROMAE

pimu Aulum Posthum iu dictatore apud Lacu

egillum castris Latinoru expugnaris ei cuius opera capta essent,coronam auream dedisse. Li. ulus tertio. Exercitus liberatus,& eius consul cos

ronam auream Cincinnato dictatori dedit librae pondo. & septimo Livius. Samnitibus superatis consul Aulus Cornelius Cossus aduocata concios ne Publii Decii tribuni militaris laudes peragit, rς ter militaria dona aurea corona eu donat. Exibro decimo, L. Papyrius Cursor cosul Papyriufilium & quatuor ceturiones,manipuluP hastariorum armillis aurei si coronis donauit. Et librox X X. Livius. Scipio concione aduocari iussit.Ibi Masinissam regem primu appellam,eximii Ornatum laudibus aurea corona donat .Et libro una decentesimo vigesimo Livius. Primus M. Agrippa M. Lepido apud Siciliam superato corona nasuali a Caesare Octauio donatus est. Alia si multi: plices fuisse coronas Aulus Gellius sic ostendita Triu phalis corona aurea Impcratori ad honore triumphi,id est aurum coronariti, antiquitus laurea fuerat. Obsidionalis eκ gramine, qua qui ob sessi fuerat,liberatori dabant. Ciuica querna,quais qui liberatus fuerat, hoste occisis,& loco no res licto,liberatori dabat. Fuit ex ilice simili arbore. Muralis aurea quς illi dabatur qui prior muru coscendisset Castorensis qus ei dabatur qui prius casstra hostium intrasset, ex auro habebat insignia valli. Naualis ex auro,qua donabatur qui Prius hostium naues ingressus est ostra habet insigne. Ciuilis myrtea qua ouates utebantur.Ft myrtea corona Papyrium fuisse usum scribit Plinius, PSardos in capis myrteis superasset.Et Aulus Gel

473쪽

LIBER VI. S3Iius tessi magis ample Plinius scribui, L.SiciniuDentatu ceties vicies prstio victore quadragin taquini cicatrices aduexi corpore, nulla in tersm habuisse, eundet spolia cepisse trigintaqua' tuor,donatu hastis paris X v III. phaleriS X X V. Toxquibus tribus & octuaginta: Armillis centu sexagita.Coronis x x v I.videlicet ciuicis που aureis odio,muralib' tribus,obsidionali una,a fis

' graminea Fabio imperatori ab exercitu liberato data,& senatus decreuit cura belli liberatus.Das assi est a senatu populoq3 Ro.qua claritate nihil' in rebus humanis sublimius, Fabio Maximo quit cunctando restituit rem P.qui cu magistru equi; b tum seruasset,ab exercitu appellatus est pater,& pariter ab Italicis Annibale Italia pulso. eadeP- graminea data est M.Flammae tribuno militia in Sicilia, & Gn. Petreio Attinati bello Cimbrico. Is primipilu capessens dubitantem per castra hostium erumpere interfeci legionei eduxit: cui

concessum prster coronam gramineam,ut prae

textatus imolaret ad tibicine foculo post to.Qua coronarum dignitate concessa ne quis indigne abuteretur, senatus prouidit. Scribit nant ΡIiσnius L.Furium argentariti bello punico secundo eum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse,qui authoritate senatus in carcerem ductus fuerit, nec ante finem belli emis, sum.Refert Plinius Syllam in villa sua Tusscula;

na,qus postea fuit L SyllAscripsisse, & pingi foe

cisse, se bello Marsico donatu corona graminea

apud Nolam. Aemiliuis Scipio obsidionali do: natus apud Aphrica a ciuibus seruatis Caesar in

Cautum nequis cor ana coetessaidigne abuteretur

474쪽

expugnatione Mitylenae corona ciuica donatus. M.Cicerone filio consule idibus Sep tebris Augustus obsidionali & ciuica a senatu donatus. &Aurelianu Augustum apud Bizantiu a Valerias no scribit Flauuus Vopi lcus donatu fuisse corosius muralibus quatuor,coronis vallaris quini, coronis naualibus duabus, coronis ciuicis duas bus.Alia insuper fuerunt ornamenta quibus mi lites singuli ob rem gestam ornabantur. Armilatae ab armo dictae suprema brachii parte in hu

meros collum p Vergente: quam partem argen teis aureisue tegminibus fabrefactis milites oranabantur.quod in statuis nuc marmoreis de alissveterum sculpturis apparet: Liuius decimo. Paspyrius cursor consul Papyrium filium, quatuor

centuriones, manipulumi hastatorum armillis aureisque coronis donauit. Lucium Sicinium dixi mus supra armillis C L κ .donatum fuisse.Sed maiora iam utiliorat militum donaria simul ostendamus. Primum a Romanis virtuti militati prsamium Liuius in secundo datum ostendit Horastio Cocliti, quatum agri uno die circumarare potuit.Et Mutio Scsuols prata sunt dono data tras Tyberim,qus Mutia sunt prata. L. Quinti' Cinscinnatus dictator praedam suo militi dedit. Caiptis Veiis senatus decreuit ut agri Veientani sesplena iugera plebi diuiderentur: nee patribus familiae tantum,sed ut omnisi in domo liberorum capitum ratio haberetur,vellenti in eam spem liberos tollere.Et octauo Liui': Latinus Capua dagro mulctati. Latinus ager Privernati addit',&Falernus, qui populi Capani fuerar vis ad Uub tumu amnem plebi Romanae diuiditur, bina in

475쪽

Latio iugera,terna in Falerno militi data.Et Catullius confiat collega Papyrii militibus ex praeda

centenos binos asses, & alterum tantu centurio

nibus & equitibus dedit. Cum de agris militum esset relatum qui ductu atq; hospitio proconsualis Scipionis in Aphrica bellum perfecissent,dea

creuerut patres,Vt M.Iunius Brutus prς torvrba;

nus,si ei videret, deceuiros agro Samniti,qui po puli Romani esset metiedo diuidedoq; crearet. Quod aute in quinta Liuii decade scriptu extat, cepit Paulus Aemilius septuaginta Epiri ciuitastes quae hosti consenserant, & praedam inde faσctam militi cocessi t.maiorat multo fuerunt do na quibus Romani principes suos milites ditas uerunt.Scribit Spartianus deAlexandro Seuero. Fusio fugatoq; Artaxerxe potentissimo rege, qui cu septingentis elep hatis, falcati sit curribus mille & octingentis ad bellu venerat, equitu multis milibus,statim Antiochia rediit,& de prsda qua Persis abstulit,suu ditauit exercitu, cu & tribu*ΠOS eaquς pervicos diripuerat,& duces & ipsos milites habere iussisset. tumi primu serui Peris apud Romanos fuerui:quos quide,quia indigne ferunt Persarii reges quenquam suorum alicubi seruire , acceptis pretiis reddidit, pretiui vel ii;

lis qui manu ceperant dedit,vel in aerarium con;

tulit. Reliquu est ut ultimu militaribusviris da=-ziz

tum orname tum statuas dicamus, quibus & alii xibus. ob virtutu merita variaru postea ornari cosueuerut.De quibus Cicero quarta in Verre sic habet. Idcirco Scipio existimabat statuasno ad homis num luxuriem,sed ad ornatum phanoru atq; OPpidorum esse factas , ut posteris nostris monus

476쪽

TRIV MPH ANTIS ROMAE

menta religiosa esse videatur.Et tamen idem Ciseero philippicoru octauo sic dicit. His enim ma,

iores nostri qui ob rempu.obierant,pro breui vista diuturnam memoria reddiderunt .Et infra Vista mortuoru In Viuorum memoria est posita. &ad conclusione sic censet.Senatui placere,Seruio Sulpitio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui,circuml eam stas

- tuam locum gladiatoribus, ludi sit, liberis postea risi eius quaquaversum pedes quinq;. Posterior autem Cicerone Plinius sic de statuis habet.Rosmae simulacru ex aere factum primu ex peculio Spurii Cassii,quem regnu aflectante pater ipsius

interemerat.transit a diis ad homines statuas fieri multis modis. Antiqui pingebant eas bitumisne,& inaurabant. Atheni esses nescio an primi osmnium Harmodio & Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas .Hoc aistum est eodem

anno quo reges Roma exacti sunt: excepta deins de res est toto orbe terram humanissima ambistione,& iam omniu municipiorum & fori status

ornamentum esse coeperunt,prorogariiu memo

ria hominu ,& honores legi, & in basibus scribi,

ne in sepulchris tantu legercntur. Mox forum in domibus priuatoru factum ait in atriis. Honos clientu instituit sic colore patronos. Togata es segie antiquitus dicabantur. placuere & nudae tonentes hastam ab cphcborti gymnicis exempla

ribus,quas Achilleas vocant. Graeca res est ni hil velare: at ccontra Romana ac militaris, thoaracas addere.Caesar quidem lori eam sibi in iro suo passus poni. Nam lupercorum habitu factaeram nouitiae sunt,quam quae nuper prodiere pe-

477쪽

nulis mduis.Mancinus eo habitu sibi statui quo

deditus est. Accius poeta in camoenam aede mas

xima forma statuam sibi posuit, cum breui ipse

esset forma.Equestres vero statuae modo Roma; nam celebrationem habent,orto a Grscis exems

plo.Sed illi cslatas tantum dicabant in facris vioctores .Postea vero & qui bigis vel quadrigis vircissent: unde & nostri currus nati in iis qui triuσphauissent.Serum hoc iis n6 nisi a diuo Augusto seiuges,si cui elephati .Regum quot erant in ca*pitolio statuae:vt inde videatur inchoasse. Ex his Romuli est sine tunica: sicut & Camilli in ro, stris.& ante ς de Castoris fuit M. Tremellii equos stris togata, qui Samnites bis deuicerat, captas Anagnia populum stipendio liberauerat. Ante

cautum,ut statuae in foro tripedales statuere tur. haec mensura honorata tuc fuit.COIumnae prius dicabatur,statuis proxirnae:quarum ratio,ut suspra mortales tolli viderentur. Quod δc arcus si, gnificatum est nouitio inuento. Extant Catonis in censura vociferationes, mulieribus Romanis

in prouinciis statuas poni:nec tamen potuit inhibere quin Romae quoq; ponerentur:sicut Come, lite Gracchorsi matri, quae fuit Aphricani prio ris filia, sedens .passim postea omnibus positae, adeo ut tres AnnibaIis statuae in ea urbe videan: tu qua ad portas usissi vexaverit.Fuisse in Italia statuarios Herculis ab Euandro habitu triupha, ii statua in foro boario posita ostendit,& Ianus geminus a Numa rege dicatus .Mirumssi miliivi; detur, cum statuarum in Italia tam vetus origo sit, deorum simulacra fuisse lignea usque addes

uicta Asiam. in M. Scauri aedilitate tria milia m

478쪽

TRIVMPHANTIS ROMAEgnorum in scaena tantum fuere teporario theastro. Scipio superior in cella Iouis imaginem hasbet,quae ad decora familis circunfertur.Supeti ris Catonis imago in curia a senatu imposita, ne

esus conspectu unqua careret. Refert Suetonius

Tranquillus, Augustu Octauiu proximum dissimmortalibus honorem memoriae ducum praeastitisse,qui imperiti Romanum ex minimo mas ximum reddidissent: statuasi omnium triumsphali emgie in utraque lati sui porticu dedica si se . Et Flauius Vopiscus scribit, Tacitum impe

ratorem decreuisse Aureliano statuas argenteas in capitolio,in curia,in templo solis,in foro Trasiani. Et cum Tacito sexcuplex fuerit statua, frater eius qui duobus tantummodo mensibus imperauit, quincuplices habuit,togata, clamy datam, palliatam, armatam, venatorii habitus. Nec tamen satis scio quid sibi voluerit,m Maricus Cicero honoris cupientissimus ad Atticu sic scribit: Nullos honores mihi nisi verborum descerni sino,statuas prohibeo. Fuit etiam alius hos nos ob rem bene gestam iis qui militauerant in templis positus,quas appellauere manubias: cuHUM tamen posita in templis potius ex manublIsc5ε parata aici cosueuerint. Aulus Gelli':In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita,circv vndit imaurata,equom atque signoru militarium, substriaptumi est,Ex manubijs.manubiari sunt pecu niae ex praeda redactae, Et praeda sunt rem ipsarrum captarum corpora.Vnde Asconius secunda in Verrem actione. Manubias veteres dicebant,& erat haec imperatoria praeda, ex qua quid Vel lent facerent.Vltimus verς honos militi,ultim

479쪽

& solidissima omnium gloria & utilitas fuit, cumilitia honeste dimissius,quietam cum dignitate senectutem agere potuit: econtras nulla ferme asperior punitio fuit,q cum post varios εο quan doque diuturnos militiae labores aliquo delicti admissi casis, cum ignominia dimissus, aut Pin na affectus fuit. Missionis itaq; formulam osten

damus . Marcellus iureconsultus, de re militari: Missionum generales causae sunt tres: honesta, causiaria, ignominiosa.Honesta est,quae tempos re militiae impleto datur: Causaria,cum quis vi tio animi vel corpore minus idoneus militiae res nunciatur: Ignominiosa causa est cum quis pro

pter delictum sacramento soluitur. Et Ulpianus de his qui notantur infamia: Missionum multa genera sunt.Est honesta,quae emeritis stipendiis vel ante ab imperatore indulgetur . Est & caussaria,quae propter valetudinem laboribus mili tiae s luit. Est & ignominiosa,toties quoties is qui mittit,addit nominatim ignominiae causa semittere. Semper enim addere debet, cur miles mittatur.sed ii exauctorauit eum, id est insignia militaria detraxit,inter infames effecit, licet noadiecisset ignominiae causa se eum exautorasse.

Est & quartum genus missionis, si quis euilados

rum munerum causia militiam subisset. haec austem missio existimationem non laedi ut est sarapissime rescriptu. Ia ipsium praelii gerendi mo du ostedamus.Qua in re,sicut Sc in pluribus,Cgsar Augustus sapienter sensita videtur,praelium quidem suscipiendu omnino esse negans, nisi cumaior emolumenti spes,q damni metus osten deretur.Nam licet quod Cicero pro M.Mareesto

480쪽

orans scribit,certe in armis militum virtus,locos rum opportunitas,auxilia socioru, classes, coma

meatus multum iuuent et maximam tamen paratem quasi suo iure fortuna sibi vendicat. OrdinῆVero praelii gerendi nullo in loco certius scire, ex Liuis octauo licet: qui quidem ordo licet a Lisuio persipicue sit descriptus,nisi ab attento & cupientissimo facile intelligi nequit: sicque est Et quod antea phalangis similis macedonicar,hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: posstremo in plures ordines instruebantur. Ordo es nim sexagenos milites, duos centuriones, vexitilum unum habebat. prima acies hastati erant, manipuli quindecim distantes inter se modicum spatium. Manipulus leues vicenos milites: aliam turbam scutatorum habebat. Leues autem qui hastam tantum gestacs gererent,Vocabatur. haec prima frons in acie florem iuuenum pube sic tium militum habebat.Robustior inde aetas totidem manipulorum:quibus principibus est nos meri. hos sequebantur scutati omnes insignibus armis:hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant:quia sub signis alii quindecim

ordines locabantur,ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat. Farumqῖ unamquamo pii

mipilum vocabant: tribus ex vexillis constabat, vexillum C x xxv I. homines erant. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis. Secundum rorarios,minus ro

boras aetate facti sit. Tertium accensos minimae fiduciae manum. Fo in postremam aciem rei1cies bantur. Vbi his ordinibus exercitus instructus

esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si

SEARCH

MENU NAVIGATION