Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

1σω cisque monumentis percelebris insula est; utpote quae prima navales, equestresque pugnas Gdiderit, atque arma literis miro bonarum a tium amore conjunxerit. Magnitudine vero multum reliquas antecellit; longitudo enim ducenta, septuaginta millia passuum , latitudo qui quaginta millia habet: ambitus autem quingenta , octoginta novem millia passuum complest,tur. Situm commendant ubertas collium, flum, numque , temperies coeli, ac saluberrimus aer, in quo nulla unquam infesta veneno animalia fuere. Porro tellus frumenti, vinique, & disectamni soli insulae peculiaris ferax; adeo vero referta pascuis loca , & externarum gentium frequentia excultae urbes, ut caeteris omnibus

Mediterranei Maris insulis, seu opes, seu soli

fertilitas, seu varietas commerciorum respiciamtur, merito anteferatur. Centum urbes antiquitus habuisse scriptores memorant; quas ad tres tantum temporis injuria redegit. Hae Creta, Cydon, dc Rithymna.' Regni caput Creta ..constituit, quae a quibusdam Matium , de Cy- .us rarum nuncupatur, hodie Candia: inde totius in-isulae nomen. Haec ferme in medio , qua Zzgari fluctibus insula perfunditur, consurgit, non tam ob robustum'mqnium ambitum, quam ob eX-teriora munimenta expugnatu dissicillima . Trium millium, dc quingentorum passuum hinrum circuitus. Urbs vero triangularem e.

hibet figuram , ejusque basis ita pelagum respiri

132쪽

cit, ut . eadem parte capacem cujuscunque navigii portum, atque a procellis tutistimum praebeat. Septem regia, ut Vocant, propugnacula urbem circumstant; quae ab incoss S. Andreae,

Jesus , Panigra , Bethlemiticum , Martinen-ginium , Victurium , ac Sabulonaria appellantur. Haec patula, humilisque fossa pene undique ambit; deinde propemodum innumerae eX-tra fossae labrum productae munitiones, ad quas prompte per subterraneos calles pervenitur. Subactis, ut dictum est, ab Turcica vi Cyd ne, ac Rithymna, postrema de praecipua hac

urbe contentio remanebat; in qua plus forte san- ,... guinis profusum , . ouam ejusdem Viarum angustiae capere posse viderentur . Delectus Mauroecenus ad difficillimum propugnationis munus, ita manu ,'Voce , vulneribus toleravit obsidium, ut nondum satis liqueat, utrum cladium atrocitate terribilius,' an Venetae virtutis eXPerimentis speciosius bellum fuerit .. Octo , & viginti menses quis crederet circa urbem unam

barbari pependerunt. Ille vero per omne tempus totius Ottomanici exercitus impetu permindicis viribus sustentato, sex,& quinquaginta aggressionibus, quadraginta,& implius subterraneis praeliis, quadringentis,& sexaginta cuniculis elusis, . centum,& viginti millibus Turcarumcesis, suorum ferme triginta millibus amissis , tunc demum extremum deditionis remedium ampleXus est, cum nonnisi concrematae, ac funditus

133쪽

H8 L I E E SECUNDUS. σσσ ditus eversae urbis vestigia occupari Thracibus possent. Deditionis pretium salus obsessorum ,

dc classis . Utramque iniquis temporibus a ubctorum pervicacia obtinuisse, admiranda vis imgenii, ac propemodum incredibile facinus fuit. Id enim in extremis assecuti sunt Veneti, ut licet desolatis munimentis , turcidato exercitu , abeuntibus sociis, atque ultimo urbis fato impellente, non libertatem modo defenderint, sed Reip. Imperium indecora barbaris pace firmarim. Interea,quot motus Achmetis, quantaq; d lo, atq; arte intentata molimina repulerit Maurocenus, omnia ad unum referre inaccessum cupienti opus; cum singulis fere momentis eximium aliquod facinus ad Cretam ederetur. .s...., Igitur Achmetes Kal. Maii Therasiam prose- : ibidem munia exercitus inter suos 1edulo partitus est . Digressus inde in Euboeam, naves armis, de milite onustas crebro Cydonem domittebat; cum, ne sibi Cretam perducto prompta praesidia deessent, tum ut prius scrutaretur, an facile commercium, dc satis tuta navigatio . Inter haec , ne tanti apparatus fama Cretenses ad acrem disponerentur defensionem , foedus , concordiamque speciosis, irritisque nominibus x...... adhuc jactabat ; componendarum rerum spe Ballarinum tamdiu detinens, dum hunc in igno

bili vico, haud procul a Thebis, propera mors

ingenti omnium luctu eriperet. Uni satis copiarum Cretam tenuisse barbarus sensit, solutis sub Octo-

134쪽

Octobris mensis exitum navibus ab Epidauro , quo paulo ante advectus fuerat, ipse quoq; CP o....iaconem raptim advolavit. Hyeme parandis ad obsidionem rebus transacta. XI. Kal. Maii -- Φ'Tvit exercitum; equataque solo Enandia, ne propinqua illius urbis moenia quanto plus spei adestugium, tanto minorem animum ad strenue agendum militibus praeberent . in Cretae conspectum agmina deduxit. Locum nactus cum ad pugnandum, tum ad eVadendum aptiorem , o iavallem, cui Iophyri nomen, insedit. Ingentis

deinde exercitus ostentatione, cujus robur quin- 'quaginta armatorum millibus, praeter cuniculariorum , atque epibatarum turbam constabat, multiplici ex parte pertentare urbem exorsus

est .

Iamque seriebantur tormentis muri, eXternabque munitiones infesto agmine Turcae perturbabant, cum Maurocenus Superum mare Pese mensus, Zacynthum pervenit. Tunc primum in Cretae opem facinus molitus est. Quippe, animis illorum; qui ex edicto convenerant, in sὰ ---.firmatis. Marchionem Chironem Franciscum Villam, peritia rei militaris, & peractarum rerum fama insignem, obsessς urbi restituit. Hunc

Senatus turbis peditum praefecerat: nec inde comsilia expertimmi ducis modicer urbem adjuvabant . Verum, orta inter Proceres dissensione , quae magnis conatibus semper adversa est, cum

nova subinde discordiar moleg sobolesceret, Sa

135쪽

i et o L I S E SECUNDUS.σσ baudiam, unde discesserat, declinaturus aliorum invidiam , adproperabat . Sed Imperator hortatus ducem , ne in tanto rerum discrimine , quam summo plausu militum ciutaverat, urbis defensionem repente desereret : illo Cretae reddito, ipse cum idonea longarum navium manu

intercipere hostium subsidia statuit, quae in dies

magis ad exercitum furtim commeabant . Hi .ram advectus, aliquandiu Turcicς classis Prςs

riserum tum brevi, ut exploratores renunciabant, cum iis . viginti rostratis navibus, suis auxilio venturum ibidem oppertus: compulissetque ad certamen e

justem navigia, ni ille, consecto inter tenebras itinere, insciis Venetis, ad suorum castra adnavigasset. Nec felicius alii subinde labores succedebant, Turcis per aperta Agari quotidie diis gientibus . Expertus idcirco Maurocenus, dissicillimum sibi ob incerta locorum, Sc varietatem itinerum prohibere barbaros.a commercio pelagi; satius credidit, classem dividendo, multiplici ex parte hosti insidias astruere. Verum, cUm, atrocissimae obsidionis rumore pervulgato, jam Achmetes nominis sui terrorem late circumtulisset, ad terrestres curas conversus, statuit sese in urbem recipiendo augere fiduciam obsiessorum . Ergo praecipua custodiendi pelagi proes Ain vincia Alousio Paschalico Patritio Veneto dobis, d. H. mandata; decretumque, ut decem cum triremDbUS,ac quinque navibus, quibus viginti sociorum triremes additae erant, vario itinere interjectum

136쪽

L I S E R SECUNDUS. Ia Imare obsideret. His provide constitutis, reli- ΙσσTquam classem per idonea loca disposuit. Ubi vero Cretam ingressus, multa internis

ambitio gloriar inter proceres inVeXerat, deprehendit; ne inde ratio defendendae urbis, ut solet. labefactaretur , acri diligentia prospicere adnixus est, ut excitator intra suos irae adversus Σι barbaros verterentur . Quamobrem, cum eX Senio variarum gentium ita mentem instruXistet ut optime calleret, quid a quoque exigendum ;brevi ad obeunda promptius belli munia indulgentem dissidiis militem honestioribus stimulis incitavit . Ubi enim quis hostis instaret, quam

justa causa discrimina armorum adeunda essent, quae demum laus, quae praemia manerent strenue dimicantes , ostendit; cum praeterea Penzapud omnes recens fortissimi Imperatoris memoria, Sc penitus in virtutes Maurocent infixus militis amor privaleret, animi adeo hortationibus ipsius permoti sunt, ut intraret mentem cujusque militaris gloriae cupido, duceret, quo vel

let , clamitarent; wn armis non mulneribus quemquam

cessurum. Ita in perniciem hostium omnibus con Versis , firmare munimenta , altiores fossas cf- fingere, solidiores loricas contexere,/suique i- Psius per propria pericula urbis saluti caventis fiducia acuere in dies magis ad bellum Cretenses institit. E contra Thraces cuncta eXPUgnan sianis dis urbibus inventa apud veteres, & nova qua

137쪽

111 L I S E R SECUNDUS.

que ab recentioribus ingeniis excogitata congerentes , tanta spe decertabant, ut in ipso obsidionis limine extremos conatus CXPerirentur . Neque una tantum belli facies: quippe modo, extructis tormentariis suggestibus, muros, atque interiora urbis petentes, modo, altioribus foveis nitrato pulvere repletis, fundamenta propugnaculorum convellentes ab imo, sepe cum cater vis armatorum ruentes in vallum , nihil intentatum relinquebant.

Longer tamen major belli moles illi Cretς pa ti incubuerat, qua muri quaedam lorica , quae a propugnaculo Panigra dicto usque ad mare producitur , jugiter ferreis globis a muralibus tormentis emissis quatiebatur. Hunc sibi oppugnandum locum delegerat Achmetes, qui, quam, vis multo suorum cruore pulsus, potiri mςnibus audacius , quam constultius Properans, omnia terrore, de cladibus miscebat. Nec temperatum apertis aggressionibus, ut obsessorum animos frangeret, victoriaeque fiduciam apud suos ostentaret: gnarus qualia initia belli, talem in caeteris exitum futurum . Sed Veneti nulla sociorum caede, nullo molimine hostium perterrefacti passim depellere invadentes, reficerC

diruta murorum, objectos aggeres omni machinamentorum genere, ac per te inopinatis eruptionibus perturbare . Cumque testis virtutis , atque ignavior cujusq; adesset Maurocenus; Opportune milites imperata exequebantur , nec

138쪽

L I B E R SECUNDUS. I 23 quidquam ob formidinem recusabant. Augeba- I Itur nihilominus in dies malum crebra cuniculorum vi , ollarumque incendiariarum jactu, cum nullus in urbe, aut munimentis locus discrimine vacaret. Hinc non segnis a strenuo plerumque discernebatur; juXta audaces, pavidiqui interibant: dehiscenteque , qua tutior Videbatur, humo, aut ferreis globis decidentibus , cuncta subversi telluris ruina, torrentibus flammis, ac in frusta disjecta aeris mole devastabantur . Accestit Kal. Iulii intoleranda vis Caloe e. ,ris, quae corpora obsessorum summopereficiebat. Nec eadem pernicie immunes barbari; - . cum aperta planities, Sc nulla umbra defensas-itu quotidie graviore exardesceret . Hausisset plurimum ea tempestatis saevitia Turcarum evercitum , ni militum multitudine abundans Ac-hmetes suis ita tempora astignavisset, ut laborem

alii vicissim subirent, discederent alii ad quiescendum: inde nec fatigarentur pugnantes, Sccitius ad exitum opera quaeque deducerentur. Irritum interea conatum sentiens, quo Prinsternere propugnaculum molitus fuerat, paulum remisso hujus partis impetu, in reliquis aucto ardore, ac numero oppugnantium , arctiinxi tormentariorum suggestuum corona urbem circumdedit. Cum tamen nondum ulla exterio-Tum munimentorum pars occupari a suis potuisset, estossam speluncam parari imperavit; per terraneas quam, excavata subterranea porticu, in plures. in λ cal-

139쪽

i 14 L IS E R SECUNDUS.

Iσσ7 calles desinente, subter ipsos Venetorum aggeres ad mςnium fossam pener pervenerat. Operam tellus juvabat; quae nec difficilis erat accipiendis ictibus, & adeo tenax, ut qua stare illam fossores vellent, quae egerebantur nulla ruina sequeretur. Quapropter ingentia barbarus animo designabat, inopinanter in urbem cum armatorum globis evasurus . Neque a Venetis multum clades aberat, si potissimum noctu fraus f ι ρα erupisset. At nihil ex his diligentiae Imperato-8 ris ignotum: Hic dolos, aperta, Occultaque perscrutatus, contrarios extemplo cuniculos instruxit. Tunc prudenti consilio devicta calliditas concidit; diuturno labore paratus fornix obruit

artifices : pqnituitque Achmetem invenisse recessus, quibus tot hominum vitas miserrimerpe deret. Ita subterraneo Turcarum molimine elu: μα-i se, nondum tamen armis finis impositus. Novet Hv. quotidie a barbaris struebantur insidiar; contem' si nebantque pericula milites, pars minis Achmetis. multi feritate, & cupidine praedar. Personabant Omnia strepitu tormentorum; nutabant munimenta; rostra propugnaculorum corruebant. Extrema ubique pericula. Ingens in eruptionibus copiarum ferocia: mors, aut fuga limstium, exitus pugnantium. Nec tamen apertavi magis, quam dolo gerebantur certamina ;nam, qua parte parati cuniculi vis minabatur e

cidium , Veneti fugam inde simulantes, improvidum hostem in casus trahebant. Sed A

140쪽

hmetes rimandis obsessorum consiliis, excogitandisque fraudibus sagax. Quippe, venenatis i- ..is.is i. gnibus in nostrorum receptacula immissis eam cladem invexerat, ut horum permulti semiusti, j- -- faucibusque virulento vapore interclusis, demum exanimarentur. Primo inopia remedii non m dice labes procesiit; immo brevi adeo invaluerat, ut vel minimum haustum mors sequeretur, nec ullo humore extingui posset incendium . Tandem junipero, aliisque remediis admotis vis veneni fracta est: horum enim ope pestifera

flammarum lues enervata, propugnantium corpora adeo immaniter non depascebat . iam, iaHaec prope ipsos muros urbis. Sed nihilo so- .li.,ai

Nam concursiones, Sc prςlia circum adeo cre bra erant, ut duplex omnino bellum videretur. Thraces, recisis ope cuniculorum aggeribus , undique irrumpentes. cuncta ad extremum temrorem componunt. Contra Veneti, stipatis munipulis, adversus irruentes nituntur. Pars eminus tormentis, alii gladiis, manibusque rem g Tunt; permulti, ne ulterius irrepant barbari , pilis se objectantes, in caedes praecipitant. Mau-TOcenus vero consilio, voce, ac manu cuique conspicuus. quo pugnantium Clamor Vocat , mbi summus labor . sedulo advolans, suos hortatur , ne deficiant . in ient hostibus: nihil profuturam illorum multitudin m . ubi eos Am co jum, tirror invasi ris . Simul, ubi imparem pugnam animadvertit,

subsis

SEARCH

MENU NAVIGATION