Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

cies remissiores reddidit conatus barbarorum . Hi, veluti audaciae prioris obliti, Primum cedere , ac manipulos invicem permiscere; poestremo fugientium paucorum impetum omnes secuti, revocantium ducum vocibus haud paruerunt. Tunc hosti non arma, non ordo, non consilium: sed a Venetis tandiu fundi, cardi , capi, dum intra vallum consternatae cohortes agerentur. Haec cum fleXo in vesperam die contigissent, nocte proxima cautum Maurocent consilio fuit, ne exhaustum infesto certamine exercitum nova Turcarum eruptio tandem do fatigaret. Quamobrem, collectis impedimentis, ad arcem, quam contra Cretam barbari construxerant , ejusdemque urbis .nomine recentiorem Cretam, seu, ut alii malunt, Enandiam nuncupaverant, deventum est. Imperator non igna rus maenum Turcis incitamentum ad bellum ,

Cretentibus ad formidinem futurum, si integra

arx relinqueretur, cujus ope oppugnantium coehortes assidue urbis muris imminerent, nec tamen laedi ab obsessis posient; vi, armique petere locum statuit. Igitur aggeribus, ac copiis u trinque dispositis, crebris concursationibus moliri coepit obsidium. At pono tergum instabant etiamnum Thracum agmina,quq ne Veneti pro' grederentur, & arcta viarum obsiderent, per occasiones ubique praesidia submittebant . Prς-lium postentes barbaros diu incertis motibus

112쪽

non elusit Maurocenus. Quippe, ne aut animo, IC Oaut viribus impar haberetur, ordinibus raptim instructis, ipse prior agmen eduxit. Cominis sum per inaequalitates locorum varium , sed a-πOX , cruentumq; certamen ; pullique ab aggeribus barbari Genuo pugnam non unica Vice instauravere . Non prius ea pugnarum o casio recesiit, quam exturbati loco hostes, unde veluti ad insidias in nostras munitiones ir-xumpebant, in juga montium decederent. EX- Qua in aercitus confusio aegre custodum Enandiar animos affecit: & unde prius constantia ad defensionem oppidi, nunc impendentis excidii me-- --.tus emanabat. Exinde non modo moenibus , aut impositis tumulis non digrediebantur, sed intra urbem ita latitabant, ut nulla arte ad pugnam provocari possent. Maurocenus necessitatem ultimam trepidantibus allaturus, contrahere arctius aggeres c pit, tumulos astruens, unde machinamentorum Omne genus proXLmum in hostem jacularetur . Iamque haud procul aberat exitium Obsessorum; cum moenia, domos, militem una veluti ruina Sariter involueret. Sed invidens fortuna felicitati Christianorum , ipsos in perniciem saam armavit , α quos incommoda pugnarum non vicerant, luxus, mirum dictu , atque opulentia superavere . Igitur, ex hostium ignavia securitate orta , cum cςpta a multis esset vici depopulatio, ac dives nonnullorum Praeda sis um- a

113쪽

reliquos ad direptionem incitasset; brevi, n glectis ducum vocibus, in rapinarum licem tiam totus pene exercitus estu sus est . Iuvit hostes nostrorum aviditas , omissa pugna , praedam sectantium . Cum enim exigua manus Turcarum haud procul a Venetorum tergo imter inaequalia collium delitesceret. comperta nostrorum incuria, non ultionis spe , sea, ut fallaci clamore metum inferret , in apertam

planitiem dus his late in aciei speciem ordinibus, erupit. Continuo dispersus inter Christianos rumor structas insidias ab hoste, adesse ingentem multitudinem , decurrentesque Thracum turmas postremam cohortem turbavisse . Vulgatur cum rumore pavor , ac Plerique vana tuentes, mutuo solicitudinem augent. Nec

diu ordines perterrefacti tenent. Quippe , cum permulti, positis armis, ut liberius locum po-PUlarentur , repentina concursus hostilis suspicione transversos, aut obvios Perturbarent; altius confusio undique invalescit. Hinc, veluti omissa defensionis fiducia, non defuere , qui fugam capesserent, antequam hostis occasione uteretur . Igitur, ubi quamplurimos nostrorum recessisse a signis, barbaris cognitum, CX tem

rarii impetus insania in patrandi facinoris spem Versi sunt, propereque irruerunt in subjectos . Neque ad subitae rei aspectum indultum tempori ab obsessis : quosque direptio bonorum ad Vindictam non traxerat, excivit effusa stolide

114쪽

profugientium multitudo. Itaque, porta repen- I ote patefacta, auctisque invicem animis, ubic minos Venetos advenere , omnia tumultu armorum complent, &, quo masrem iisdem formidinem incutiant, fusus quisque per agros multiplici ex parte cedentibus assilitat. Impar omnino exitus inopinati conatus fuit. Quippe non hortationibus, non minis a fuga retinere copias potuit Maurocenus. Cumque nostis jam retro ageret, levia tantum prςlia inter extremos Veneti agminis milites, pr cursoresq: barbarorum commissa.

Ubi tutum ad locum peruentum est , & Ω-sas passim cohortes Imperator collegit, quamquam exacto discrimine fessus, omnium tamen , quae ultionem morarentur , impatiens , monuit milites, ut dedecus in gloriam quamprimum verterent; & novo prςlio vecordiam nostis, fuga tantum Venetorum Vincentis, C

perirentur. At, ubi animis suorum, & prςcipue Gallorum , qui levia quaeque, ut est natura Pavoris, reformidabant, parum sibi fidendum animadvertit; cum ipse praeterea ob diuturnos labores aegre affecto corpore , vix ab aperti morbi saevitia abesset, imminentis mali vim

quietis ope declinaturus, Cretam pergit. Ve- . .His,aruntamen, cum per idem tempus hyems ingrueret, abscedentibus navalibus sociis, ubi, quae opportuna ad tutelam urbis, disposita fuere, Cytheram ad hybernandum classem reduXit . Ob ih. ... N a imma

115쪽

Mo immanem aegritudinem Atmericus Princeps eodem anno extinctus est : qui, cum vix Paron Insulam appulisset, suorum copias dum refici curabat, praematuro fato concessit . Inter haec Mahometes se Voti compotem arbitratus, si, dum in Caesarem arma veri rat . Venetis ablata retineret; idoneis tantum praesidiis communire expugnatas urbes moliebatur , Creticum bellum , expeditus ab Da-1 1 ciae , ac Pannoniae motibus, confecturus. Verum anno salutis millesimo sexcentesimo sexagesimo primo , dum ultimam huic conatui manum imponere studet , inopinato morbo correptus intra paucos dies intabuit . Ita , post firmatum Imperium, raro eXemplo docessit Mahometes , cum quod barbaris insolitum ) in illo dignitatis apice eodem favore

apud Regem , potentia inter suos , ac sortit dinis , prudentiaeque fama penes omnes cons nuisset. Achmeti filio , quem ipse acribus dibi. a. AEQ sciplinis imbuerat, concessa ab Rege dignitas; hicque feroci stimus Maurocent hostis ,

Cretam ardua obsidione perstrinxit . Carterum Imperator vix mediam hyemem in stationibus transegerat, cum delatum ab exploratoriis navigiis, solvisse ab AEgypto XX. Alexandrinas naves; easque mille, ac quingentos milites, bellique omnem apparatum brevi Cydonem deves uras'. Rei momentum , paratusque ad imperia miles incitavere ad fucinus

116쪽

cinus mentem Maurocent. Quamo rem, velis in altum datis, ad illam 2Egaei, partem propera navigatione contendit , quae aptius Cretam proficiscentibus imminebat . Vix ad locum deventum erat , cum hostium naves in Venetam classem improvide inciderunt . 'Gavisus prospero inc plo Imperator, dum acuit animos ad pugnam , repente Vis omnis ventorum ita cecidit, ut, veluti de industria aequante praelium sortuna, nullus fugiendi locus hostibus pateret. Raro alias tanto remigum ardore asta triremes , ut e propinouo deprehensos barbaros adorirentur . Et dubio procul nulla ex horum navibus e manibus nostrorum evasisset, ni, Verso rerum ordine , elementa propemodum ipsa pro Thracum fa- ialute pugnaviuent. Cum enim Veneta classis uisis k.- undique hostilibus navigiis circumfusa pri- ρὰ inierimos tormentorum impetus in eadem exonerasset'; orta densissimae nebulae obscuritas temporis momento prospectum dimicantibus abstulit . Quare cessatum utrinque ab armis , ne, tenebris officientibus, suos quisque mutuis erroribus infestaret. Eluctabatur interea barbarorum classis , ut caliginis ope certamen e fugeret . Cumque turbidus aer diu pugnandi vota distulisset, ubi tandem , irruentibns Ventis, dissipari nebula incςpit; iisdem adjuti hostes navigia raptim subduxere . Una tantum ex EEgyptiorum navibus forte Venetorum tri

117쪽

ioi LITER PRIMUS.I I remibus immixta , ubi reddita lux fuit, a

Mauroceno occupata. Reliquas Ocyiis aut subbgere , aut prohibere saltem a Creta decrevorat Imperator ; idque , si vires in promptu , facile consequi potuisiet. Sed, cum quasdam suorum triremes Peloponnesum, caeteras Rhoedum , dc longius sitas insulas , turbo compulisset ; reversus est Cytheram , fusa late navia a ibidem excepturus. Quibus persectis, a L. soluto Imperatoriae dignitatis curriculo, cum

.c.,iiiων Georgius Maurocenus sussectus adventasset a

.... tradita eidem clasie , Venetias prosectus est. F IN IS L I S R I P RI MI.

118쪽

FRANCISCI

MAURO CENI

PELOPONNESIA CI

VENETIARUM PRINCIPIS,

LIBER SECUNDUS.

seu o carius falio accusatus abso itur .

uctis ob Turcarum expeditionem in Pannoniamb llorum suspicionibus , Forissulii CProtinctaeidem d mandatur. Frustra tentatis conditionibus pacis , bellum adiresius Turcas asperatur. Franciscus Praefectu ram classis , mox Imperium suscipit fecundo . Achmetes mittitur . R. ge ad conficiendam Cretae ob dionem . Contianuo urbs summa mi ab eodem tentatur. Maurocmus Ma cotonem Villam reducit . flugetq; intercipiendis navalibus piis barbarorum. Dein ingressus civitatam, partes suorum

119쪽

Ioqcomponit. Obsidium praecipue ad Propugnaculum Panigra

intenditur. Hinc non unica mice Imperator vulneratur . Erumpunt Turcae in urbis fossam: ingentes ibi concursones . . praelia . Exteriores munitiones deseruntur ; ac paulo fit ob copiam imbrium paulum bellum remittitur. Semmius , Turcaelae , se ad bellum intentius comparant: Maim rotenus mero urbinet seaulo rescit . Sub initium Januarii Propugnacula Sabaonariae . ac S. adreae multipliciter aggreditur Achmetes. imperator classem barbarorum nocturno concursu invadit ; insignem victoriam , occiso Duraco ,

refert . Hinc D. Marci Eques declaratur . Catherinus Cornelius , ac Marchio S. Andreae Mombruitius conveniunt. Machinamenta Achmetis admersus maritimam umbis partem a Mauroceno permertuntur . Posi atrocissimam aurugionem a nostris strenue si entatam, Ac etes inteflina proditione capi urbem posse extimans, Umal chiae , ac Midaviae Principatum offert uaurocmo, sed cum irrisone nuntius dimittitur. Admentant aliquot Gasi rum copiae, quae prospere certant cum oppugnantibus. Hν me subeunte , obsidium nusquam remittitur . Regis furor in Achmetem . ac milites. Alosius Molinus ad Turcas

mittitur conficienda pacis gratia , sed frustra . Filium iu- tendituri; ac paulo pos Catherinus Cornelius obit . Sex millia Gallorum in urbis sub tum missa funesto exitu

manus cum barbaris conserunt , eodemque praelio Telliso tii dux occiditur . Qui supererant . urbem deferunt , a que una cum iis Vincentius Rospitiosius Pontificiarum c piarum' ductor. Paior Cretensum inhibetur elata ora tione Mauraceni ; qui Procuratoria D. Marci dignit re extra ordinem:insignitur. Gebmeus tandem malidam

120쪽

dam aggressionem tentat , mix a Venetis depellitur . . Inde Imperator adlocata Ducum concione , de natu Urbis . praesidii viribus , ac de rebus in posterkm agendisi erit . Pptum ab Omnibus consilium dedendi Cretam per sexdecim dies disseri . Iterum vocat in pem socios : quibus ab via sumentibus . demum faedus

init cum hosti . Conditiones pacis Decret3 Senatus approbantur . vi cedentes Venetorum naves tempestas maris disjicit . . Uaurocenus Patriae jam redditus , rursus

accusatur . Verum , indicto judicis , . re perspectius cognita . brevi omnium votis abolvitur ; denuo Patribus , quae in bello egerat, magno consensu , plausuque Vprobantibus .

LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION