장음표시 사용
301쪽
3686 Pylum oppugnandam proSreditur. VerUm cumcta, cum ob auctius praesidium, tum ob disti cultatem evadendi in sinum , hic disticiliora .
Turcarum praeterea Praefectum octo cum milialibus armatorum in dies assuturum, deferebant exploratores. Exinde geminatum discrimen, incertaque prorsus victoria . Sed quod magis a duum ea in obsidione tentandum , antequam contra oppidum quidquam Veneti molirentur , vel redigendus erat in potestatem portus, vel asperiore regionis parte cohortes admovendar. Is namq; Pyli situs est, eaq; structura, ut nemo inelus unquam portum penetrarit, nisi gnaris custodibus; atque , ubi prohibere ab ingressu hostem velint, faciant id quam facillime . Franciscus his curis circumventus, eludenda arcis munimenta ratus, arrepta noctis opportunitate,
naves aliquot lectioribus copiis onustas in portum immisit. Hoc idem sequenti quoque nocte Cum tentatum, peractumq; fuisset, hostibus insciis; non lonse ab oppido Veneti castra positere. Verum, cum nonnisi per noctis silentia deferri eo opportuna possent; ne annonae, aut ar
mamentorum inopia obsessores in posterum la- isti,nuia borarent, Hieronymo Delphino inter belli pe-sissem, ricula, post optime gestam navium Praefectu--str . , ram , studio virtutis adhuc degenti. id muneris a Mauroceno demandatum, ut sedulb, quemadmodum ubiq; consueverat, ardorem, ac Vires adderet oppugnantibus. Sub idem tempus Etrusco
302쪽
L I E FLVT E LT I. υ S. 287rum triremes apparuere, quibus DCCC. milites vehebantur; dispositique, qua tempus,& occasio
postulabant. Inchoata tunc omni tormentorum genere oppugnatio: quae, dum terra , marique intenditur, colligi a conterminis oppidis praesidia, Tu arumque Praefectum ingenti cum exercitu appropinquare, nunciatur . Non neglexit, ubi haec comperta, conatum hostium Ιmperator ; Sc, ne eXpectaret eorum adventum ,
validiorem sibi interim stationem captantium , septem millia peditum , ac sexcentos equites Iconismarchio tradidit, quibus barbaros lacesseret; se cum caeteris copiis venturum auXilio, pollicitus. Ille haud segniter Imperatoris man data exequitur, superatoque callium flexu , in conspectum hostium agmen ducit. Ubi parumper acies immotis ordinibus stetere . Thracum Praeses us seu loco divisus, seu nostrorum vires reformidans , sensim retroagi suorum catervas jubet , donec, intra tutos saltus redacto milite , certaminis copiam penitus auferret . Praebuit ea res novum luspicionis genus, nescilicet nocturno aliquo motu castra hostis invaderet. Quapropter duplex excubiarum num rus institutus, munitus agger, cunctaque Prς-lio, quod impendebat, caute provisa. Imperator autem in prima acie versari, succurrere laborantibus, cunctos spe, atque exemplo incendere, strenui militis munia, incorrupto honore Ducis, obire.
303쪽
188 L I B E R T E R T IUS.Iσῖσ Has inter solicitudines quotidie asperabatur obsidium, crebrisque pretiis obsessi fatigabantur:
cumque ollarum incendiariarum jactu arcis imteriora exarsissent, placuit.incolas vocari ad deditionem. Verum nemo eorum ad id flectebatur : Sed adventantis exercitus fiducia pertinaciores, omnia se in armis reposuisse, modo objectos ataeres tormentis infestando, modo faces, tela, saxaque ingerendo, significarunt . Interea Praefecti Turcarum cohortes super venere, quarum robur ad DCCC. M. peditum , ac II.
M. equitum creverat. Hae non procul ab exercitu nostropum stetere, ut per occasiones descem derent in certamen . Novit Franciscus astum
barbarorum, pugnandique necessitatem; utilissimum praeterea fore. si praematuro praelio eorum consilia aut eluderet, aut pr eniret. Quare ad custodiam aggerum, quibus oppidum obsidebatur, parte copiarum ductori ordinum Abceniaco commissa, adoriri propero agmine Thra-
.....is.. ces constituit. Delectar hac cle caula cohortes .
-- -- Theodori Lascari, Comitisque Aloysii Benedicti Sylvatici, equites frontem, Brunsuvicensium,
SaXonumque copiae tergum firmant: medium Corbonii. S: Comitis. Barnabo Uicecomitis Mediolanensis equitatus, caeteraeque Italorum phalanges tenent. Reliqua ad latiorem hostium metum callide disposita . Ubi vero, ita instructa acie, paulum processum fuit, objectumque collem Venetus miles insedit, in arctius dilcrimen
304쪽
L I S E R TERTIUS. 28sinaequalitas loci rem inclinavit. Quippe, cum μῖσsubjecta planities in vallem desineret, hostium
castra in ejus excessu aggere, valloque firma s, ne periculo peti ex imo non poterant. Nihil minus versa necessitas in virtutem: quo magis situs asperitas obstare videbatur irruentibus, eo majori formidine affecit hostem fortitudo Christianorum, per abrupta locorum, adversus imgruentia tela validius decurrentium. Corbonius .
1 uos provehere jussus in pugnam, tanta Vi Turr M-H.- .
tibus, ad interiora hostilis aciei pervenerit. E-- d. 'jus impetum plures cohortes sublecutς. Pugnam lium vero multitudo brevi tam arcte coivit, ut corpora obstarent corporibus, Sc quamplurimi intra hostiles lacertos laborarent. Duas horas ambigue dimicatum est, non sine Corbonii discrimine; quem ab hostibus pene undique cidicumventum, lecti equites Vicecomitis, propere ab Κonismarchio emissi, exemerunt . Iamque sanguinis utrinque fusi copia praelium incaluerat, cum aliud periculi genus Thracum ferO- ciam repente confregit. Siquidem, chm Hier
Dymus Delphinus idoneo tormentorum sugs V cssu imminentem certamini collem instruxisset, A gravibusque ictibus Turcarum agmina superne 'VT.
impeterentur, ingens horum caedes, ac consternatio exorta. Inde remitti paulatim resistentium pertinacia cςpit. Neque multum laboratum a Venetis, ut integra potirentur victoria. Cum e-Oo nim,
305쪽
diso L I R E T E RT I υ S. 168σ nim. multis hostium interfectis, Vulnerato plumbea glande latere, Praesectus ipse in castra resediretur; adeo pudorem reliquorum metus vicit , ut . abjectis turpiter armis, effractisque passim ordinibus, omnes in praeceps agerentur. Major tunc in fuga barbarorum caedes fuisset, ni extremos Saxonum , Brunsuvicensiumque 'manipulos falsus rumor alio incurrentium hostium turbavisset. Octingenti Thracum hoc prςlio cecidere; nostrorum tercenti, & quinquaginta . Castra quoque hostium direpta: capta militaria signa XXX. CC captivi, praeter ingentem equo
rum, camelorumque numerum, in potestatem redacti. Acta praeda, miles reversus ad vallum; continuoque data opera, ut locus quam acerrimo ovo t. bello detineretur. Veruntamen oppidani, amis V .. 'magna ex Parte , quae propugnationi neceL stari saria erant, ita sociorum clade commoti sunt, ut vix fidei, editarum rerum, ac pristinae feritatis recordarentur. Una militum, praesemque
vox : decussos muros , numerum defenso mi imminutum , facile excidium . Impendere honestam conces em detrectantibus turpem servitutem . Immo . si diutius reluctarentur . neminem iram victorum evasurum . Ηςc cum
pavor, uti solet, fingeret in deterius, statuerunt tradere Venetis arcem; antequam hi, superatis muris, armorum vi, & licentia victoriae uterentur in victos. Quapropter , cum ita Maurocenus cum caduceatoribus convenisset ,
306쪽
ut tuto e ederetur praesidium , iis asportatis , quae quuque vehere ex se .posset; acceptis obsidibus, ab armis utrinque temperatum est. D, gressi intra quatriduum oppido Thraces, naVi- 'Ma. busque impositi, ut Alexandriam trajicerent . 'LIII. Tormenta reperta, ingens captivorum numerus redditus libertati: CCC. equos, cx reliqua in longinquam regionem contendentibus impedimentum allatura. inter se victores partiti sunt. C terum Imperator, instauratis ledulis muris, demandataque Petro Basadonnae , ac Stephano Lippa manio Patritiis Venetis oppidi praefectura, ingentia se eo usque permodicis viribus assecutum non ignorans , ardua omnlano superesse intelligebat . quae tamen prudemtia , ac consilio , eadem felicitate confici pol
Itaque de oppugnandae Methones momento agebatur , quae sicuti terra , marique prorsus dissicilis obsidentibus, ita ad contundendam ferociam hostis , integramque illius provinciae κdlemonem comparandam sola supererat. littoralis Messeniacae regionis urbs est, clara D. .
'hilippi Macedonum Regis, atque Alexandri Magni patris obsidione, in qua lictu sagittae oculum amisisse, memorant. Non amplius decem millibus passitum a Pylo distat; modiceque ex
continenti prominens, qua parte inter MerI- diem, Occidentemque porrigitur Peloponnelus, promontorium veluti estingit. Utrinque Me- ' Oo 2 thone
307쪽
inde moenibus, Septentrionem versus jungitur continenti, ibique valida admodum arce defenditur. Loci munitiones fossia , elatusque agger ambit: contigua muris omni tormentorum genere pollent, licetque congestitia tellure non firmata sint, ita tamen constructa sunt, ut sicuti ad fallendos, ita ad infestandos oppugnantes
multum conferant. Reliquam urbem , quam fluctus contingunt, robustiora moenia , proceraeque turres circumstant. Ubi vero ad extremum elus ambitus pervenit, eXiguum, eumque arte paratum portum habet; quem exigua qua,
L. clam arx, triginta ferme ab urbe passus in vadis .. ..isti locata, tuetur. Ditis limus circum ager, felicis. sima ob salubres herbas loca; quae multis, Varriisque arboribus, & praesertim cedro , commeantium oculos pulcherrima viriditate , ac fructuum copia demulcent. Caetera regio mΟ-do exiguis collibus tumens, modo in planitiem
feracem, extensa, numero colonorum, commem
cio gentium, amniumque opportunitate scatens, . jucunda ubique amoenitate exultat..is, tias Franciscus multum militi, quem v ctoria r Cens incitaverat, plurimum menti fidens, ac simul felicitate regionis permotus, in debellandς urbis consilium deducitur. Igitur, cunctis sedulo instructis, praemissaciue classe , ipse agmine protero iter dimensius eli. Ubi vero in editiora perductus naturam loci, ardua, utiliaque con-
308쪽
L I s E R TE TIυ. S. templatus, qua facilius cingi obsidione possiet ,
animadvertit; satius duxit ea primum ostentare, per quae animos civium emolliret, clementer eos ad deditionem vocando . Verum hi esse
sibi Mahometem Regem , pro quo fidem , dc
arma usque ad eXtremum retenturos Iactantes ,
conditionibus non assensere . Accesserat, quod non ignari commune periculum concordia eludendum , pr sidiis finitimorum convocatis, omne
armorum genus, nec non ingentem annonae coepiam ex agris caute congesserant. Proeseus vero copiarum, quamvis toties aperto certamine
superatus, dispersas tamen colligens cohortes , non consilium , opemve defuturam resistentibus, pollicebatur. Novit Franciscus unam sibi spem in vi, atque armis; nec cessuros Methonenses, nisi aut interceptis subsidiis, aut muris ab imo convulsis. His cie causis, ubi, pervastatis agris, obductoque aggere , tutam exercitui stationem paravit, tripartito urbem pertentar aggressus est. A mari primum, moX utrinque, qua arx continentem respicit, hinc Venetis, illinc Sociis per intervalla locatis. At sicuti decus Victoriar, atque aemulatio virtutis incendebant mentes Christianorum; ita auxiliorum spe elati Thraces, ubi plurimum periculi, ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Hinc non modo obstruere fracta murorum , missilibusque tormentis summovere hostem , sed tanta telorum , igniumque vi stationes , operaque
309쪽
Iσ8σ cuniculariorum tarbare , ut nihil tutum munientibus paterentur. Plures dies eadem ferocia sustentatum est a barbaris obsidium; Sc quam-Vis, nunquam oppugnatione intermissa, paulatim Veneti muris propinquarent, nihilominus au geri in dies magis, quam dejici Turcarum animi videbantur. Iamq; nostrorum cohortes diurnis . nostiirnisque operibus fessae vix laboribus sufficiebant; &, cum siepe tentari cuniculorum vim placuisset, ubi ad effectum operis ventum esset, haudquaquam prospere cςptis res succedebant. Metus inde, ne . ex irritis Christianorum conatibus cresteret barbaris animus, Prς-fectusque Turcarum in obsesserum auxilium properaret. Nihilominus diu anceps sertuna non stetit: namque hostes, cum ad omnia tuenda, atque obeunda multimoda arte distinerentur, demum labore. c dibusq; fatigati, atq; ipsa munimenti inopia, lam enim multae urbis partes quassatae erant, dejecti, haud procul exitio redoctam rem cognoicebant . Hinc alii alia arte quaerendam salutem . Sed eorum sententia ub. cit'. qui, simulato deditionis consilio, dandum iubsidiis tempus, atque interea reficiendos muros,icensebant. Neq; ea spes vana penitus fuit. Quippe disserentes non abesse se a sententia dedendae urbis, compositis ad fraudem precibus, .. V 2 unius diei inducias petiere. Maurocenus extemporis postulati angustiis dolum minime siu-
310쪽
longius Pr sectum Turcarum cum exercitu de-.Iσ8 stineri, lubens petentibus annuit. Attamen mi ti ad obsidenda viarum compendia , curari diligentius excubias, turmas esse in procinctu, σmniaque ad praelium naviter instructa haberi
Sed Thraces , ubi intercepta sunt molimina se . . Venetorum , reparandis murorum detrimentis summopere intenti, quam, specie concedendae urbis, quietem imperaverant , in maloris pertinaciae materiam convertunt. Igitur pro disjecto muro alium tumultuario opere ex ruderibus eXtruunt, curant corpora, arma Earant; &, quae facilius intentari adversus obsessores tran- 1 actis prςliis experti fuerant, raptim congerUnt.
Ita victoriς fiducia in atrocius discrimen desit; atque, ubi prima luce intraturos se urbem Ve-Σ neti speraverant, hostiliter ab obsessis habiti, repente in rabiem exarserunt. Acrius idcirco de- integro obortum est bellum; auctaq; simul utrinque decertantium solicitudo. Quippe, nec ignotum Imperatori , si diutius protraheretur obsidium, astuturum Turcarum exercitum; nec Methonensibus incompertum, victores clementiae immemores fraudem severitate pensaturos. Intra spem, metumque aliquandiu pugnatum est; de , ni Franciscus, qui cuncta per se invisens nihil intentatum patiebatur, terra simul,& mari audaciam incolarum assidua cum muroΓUm, tum hominum consternatione cohibuisset, se