Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

291쪽

propter, deserta raptim arce, avectisque iis, quς propugientibus oneri futura non erant, fusi Gxercitus vestigia secuti. Ita Abςa in potestatem redacta, cum optimer novisset Maurocenus, ineptum tuendis Leuctri limitibus locum, situmque procul a regione, quam permunire diligentius destinaverat; ablatis XIV. Tormentis, direptis que ab exercitu mercibus, atque annona, quari solo eundem imperavit. Jamq; duo oppida supererant, quibus Provincia penitus claudebatur: igitur eadem extemplo oppugnare decrevit. Sed difficilis eventus videbatur ob naturam locorum munitissimam, congestasque profugientium copias, quas incolς in prςsidium receptaverant. Nihilominus inquies, donec regione integre potiretur , statuit defensores aut opinione clementiar, aut aperta Vi, ammisque in ditionem redigere . Idcirco hortatus Taenarios, ut proximam arcem, Chielelam incoetae appellant, obsidione cingerent; ipse quoque, missis primum quibusdam copiis, mox cum reliquo exercitu ad conficiendum inc pium adfuit . Arx est mille , Sc quingentos passus distans a mari, praecincta muris, praealtisque rinpibus insita; quam ipsa situs inaequalitas vix expugnabilem reddit. Non armis praeterea , non milite, non 'uocunque munitionum genere indigebat ; alias sedulo servare , tanquam Leuctri propugnaculum Thraces consia everant. Verum priorum eXemplo commoti oppidani, a

292쪽

deo ad Imperatoris adventum trepidaVerunt, ut omnia extrema, vix dum obsidionis detrimenta experti, reformidarent. Igitur oppidum tradentes Mauroceno postremae arci, quae Gerenia a η m. veteribus, nunc vero Passava ab incolis nuncupatur, documento fuerunt. Enimvero huius custodes arcem ante deseruere , quam ad eam Op- . ppugnandam eXercitus duceretur. Sic intra pau- Ρ μ'

cos dies cum Abaratis, finitimisque debellatum

et . Franciscus vero, cum unicuique captarum arcium praesidium , praesectumque armorum imposuisset, universae regioni Laurentium Venerium praefecit . Haec in excessiu autumnalis tempestatis cum acta essent, non tam belli incommodis, quam saevientis frigoris vi miles infestari coeptus. Quapropter , ut ad reliquum belli cursum resumeret vires, ab Imperatore dimissus est in hyberna . Ex.copiis permultae Leucadem , aliquot Nicopolim , reliquae Cor-Cyram, ad quam etiam Maurocenus paulo post contendit, profectae sunt. Sed, dum Leucadem advectus, munitiones , praesidiumque oppidi invisit. procursantium hostium audacia incitatus, dissipare omnino reliquias nuper victi exercitus constituit. Verunt

men barbari deprehendi se a Venetis pasti non sunt; quosque populandi libido rursus conglobaVerat, adventantis Maurocent rumor extem- τη με

plo submovit . Ut cognitum, frustra tentari hostem, satisq; muniendis oppidis provisum, transmisia

293쪽

a 8 LIBERT E R T I U S. 3633 mista Nicopoli, Ambracium sinum ingreditur. 'Tunc ex re consilium sumens, statuit occasione uti, consternatosque belli tumultu Gomeniti rum, ut Vocant, custodes invadere. Igitur eductus ab Equite Alcentaco miles, disposita

cohortes, cuncta praelio parata: dum vero naves maritimam quoque oppugnationem moliuntur , incolae trepidi imminentem necessitatem . ., siata sponte anteVenere . Horum alii sectati 'socio-1 rum copias, plurimi in iuga montium recesserunt. Oppidum, quia Piratis Acarnanes infestantibus tutum perfugium praebebat, asportatis armis , commeatuque, a fundamentis. excisum.

-:. . Dum haec in Epiro geruntur, mari quoque Ottomanica classis turbabatur ; nec quidquam - intentatum praetermittebant Praefecti Navium , Alexander Molinus, ac Hieronymus Delphinus , ut vagum hostem ad praelium provocarent. At licet formido latebras quaeritantis frustrarit saepe consilium decertandi, nunquam tamen Praefectus Thracum, aut Piratae incolumi classe aufugerunt. Quamobrem sicuti non Venetorum tantum, Verum eXterarum quoq; gentium mentes in tam prospere gesti belli admirationem deducebantur ; ita pretecipua Senatus consilia eo collimabant, ut auctiores cum te restrium, tum maritimarum rerum apparatus congererentur . Fusi toties hostes , urbs Peloponnesi praecipua Corone perdomita , multa p,

294쪽

L I B E T E RT I S. a soppida partim Vi, partim factione, ac metu in potestatem redacta, ita cunctorum animos militaribus studiis incendebant , ut audenda inmnia, ne intercideret bellandi occasio, universi dissererent. Quare convocari denuo milites ad stipendia, delectus haberi placuit per pro-

vincias, ac cῆetera, quae bellorum ulus exigit ,

raptim comparari . In Praefecturam copiarum . Comes Otho Vulielmus Κonismarchius ex Suci x 'via, qui gloria nominis invidiae, temporisque*: : 'pericula supergressus, egregia militaris discipli.

nς specimina passim ediderat, sustectus. Instau- Meia rata classis; naves, ac triremes de novo constru Rae; misit Corcyram commeatus: Mauroceno

demum administrandi belli ratio integre permissa, cujus consiliis Senatus penitus acquiescobat. Sed Imperator cum ob ςtatis laborem, tum ob discrimina coeli, tempestatis,& praeliorum, corpore aeger necessariam sibi quietem ostendens, reditum in patriam poscebat; ne mox diuturna vexatione invalidus, subita morbi saevitia opprimeretur . Verum nimium Reip. intererat , Maurocenum Venetae Classi praeesse rnec Patres, hoc Duce certi victoriarum, Francisci votis annuerunt. Itaque eundem honoris cis verbis solati, ut alacri animo ageret, hortati sunt. Non conducere , in votorum fastigio relinqui exercitum ab eo, qui tam prospera

belli initia fecisset. Omnia secunda portendi in posterum, Thracesque justissimi belli ruinis im

295쪽

18o L I T E L T E RT I U S. σ8s volutos, ultorem violati foederis Maurocenum timere, didicisse. Sed eadem, Venetis ad gloriam, incita-ε σὰμr. menta irarum apud hostes erant. Incesserat enim Byzantii indignatio inter primores, nec multo post pene aperta reliquae plebis seditio . Hanc rerum omnium inopia, illo adversus bel-Ιi exitus in tumultum concitaverat . Undique

civitas annonae egestate, Pavore, atque amiHarum urbium fama inhorruerat: cuique ex Ducibus, quod non vicerant, supplicia stolide decernebantur . Minae aeque in promptos, atque abnuentes; cuncta subeunte desperatione prorsus dejecta: & ut in ea rerum consternatione saevitiei quoque locus esset, cum victori Mauroe eno concedere cogerentur, inter se ipsos vindictam malorum per civium sanguinem quaeritabant. Haec enim Turcarum indoles est, ut sicuti superbiae nullus modus in secundis, ita adversis nequaquam firmare animum queant. Interea vulgus adstrepere . imperia principum aLpernari ; ad extremum deistita famis detrimenta , clamitare: Militiam mero grocm, infriat sam; bellum

in dies aerumnosius futurum. Ergo resecanda ab armis studia, antequam majori hiopia Imperii sedes ultimo conficere. Haec palam objectantem populum Rex simulata fiducia, evestoque ad Regii Sigilli custodiam Solymano, cujus ingens penes barbaros existimatio , aegre compescuit. Coactis dein γPibus, quas Thraces austera serviendi disciplina

296쪽

refundere in Regis commodum consueverunt , IGIreparare naves, conscribere eXercitum, gaudentemque novis plebem immutatione praecipuorum ducum demulcere. Accessit augendς spei, ut Clastis Praefecto, vafri ingenii, ingentisque audaciae Duci in Peloponnesium misso, pr cipua

turbandorum Maurocent conatuum cura intentius demandaretur. Franciscus econtra,postquam

Corcyram tenuit, suosq; quiete refecit,& pra miorum largitione extulit, novi aliquid moliendi cupidine agebatur. Cum autem, asperata hyeme, prςliandi opportunitas demeretur; ne miles tranquillitate loci ad inertiam declinaret, assiduis belli officiis ita eundem exercebat, ut nusquam per socordiam vires, tempus, aut disciplina defluxerint. Has inter curas vix Martii mensis excesserat, cum Turcarum Praefectum decem cum millibus armatorum in Ab ar regionem per Tςnariorum fines penetrasse, ac Chieleiam oppidum obsidio- -ον. ne tentare , allatum est . Subiti motus causa tne , paratae triremes, coeptum propere in Peloponnesum iter, deductaq; secundis auris intra qua- preM. triduum in sinum Messeniacum navigia. Tunc, effuso in littus milite, ultra Ab am processum est; instruique ibidem aciem jussit Maurocenus, brevi cum noste congressurus . Iamque, proce dente obsidione. Thraces undique aggeribus i cum circumsepserant; extructisq; cominus tormentariis suggestibus, muros multiplici eX pa Nn te

Diuilia

297쪽

I 68 is te verberabant. Igitur, explicatis haud procul ab hostium vallo manipulis , cum , Vergente in Occidentem Sole, certamini locus non esset, in proximam lucem discrimen dilatum est. Nocte vigiliis transacta, dubia etiamnum luce asemen movit, productisque utrinque alis, dupli-plici ex parte impetum in vallum fieri imperavit. Verum, cum pene ad hostiles aggeres deventum esset, qui in prima acie erant, abesse

cessus animadverterunt. Cognita Turcarum fuga, captisque tentoriis, VI. tormenta inde abi ta, versaque in arcis munimentum . Caeterum,

Turcis longius pavore actis, confirmatoque prς- sidio, reversus Leucadem, Venetorum ibi, sociorumque copias opperiri decrevit . Singulis ferme diebus lubsidia conveniebant . quae Par

tim a finitimis locis ex edicto, partim ab Italia

,,;υ colligebantur . Demum, Pontificis, ac Melitensium copiis adventantibus, in eam sententiam mi- gravit, ut quam accerrimo bello Turcas detineret; quodque prospere inchoaVerat, elapso anno, in Peloponneso bellum, ea tempestate proseque' retur. igitur ex ordine iis regionibus potiturus, antequam eraecipuam ejus littoris urbem Methonem obsidione perstringeret, utramque Pylum invadendi consilium incessiti. Verum Obstabat ingens armorum apparatus sedulo a barbaris, livem e superiore, congestus. Praecipue vero XII. M. Turcarum, quae circa Peloponne

298쪽

s fines castra posuerant, ut per occasiones , qua bellum indicaretur, urbes praesidio confirmarent . Plurimi hac de causa ex Venetis clibliarchis satius rebantur, unica acie rem dirimere; ut, si exui castris barbari potuissent, animi incolarum Peloponnesi urbes custodientium ultimo frangerentiar. At non passus est Maurocenus ambiguo certamini Reipub. spem committi. Igitur, ut tutius voti compos redderetur, ingenio magis, quam vi utendum intellexit . Solvi ergo extemplo ab Leucade classem imperat, Navesque , ac Quinqueremes ad Mesieniς promontorium proegredi . Ipse reliqua cum triremium manu Anthyrrium , & Rhium proficis citur . Erat autem hujusmodi fraudis ingenium ., ut , si- RMisimulata Naupacti, Patrarumve obsidione , eo Turcarum agmina pertraheret . Neque inutili consilio : Siquidem universus hostium exercitus, simul ac vulgatum est, adventare Venditos, ad extrema Patrarum, Naupactique littora confluxit. Biduum detentis ibidem navigiis, veluti jam iam arcem oppugnaturus hostium expectationem fefellit .s Tandem, ne rebus, qu i. ,.. furtim agitabat, submissus quis inspector accederet; subductis ex insperato inter noctis silen- .sis,M . tia triremibus, Pulum , quam Abarinum qui

dam, vulgus vero Navarinum vocat, celerrime contendit . Iter erat XC. Milliarium , quo brevi confecto, in loci conspectum naves simul, N n et tri-

299쪽

168σ triremesque convenere. Decem armatorum millia universa classis vehebat; inter quos mille , de ducenti equites erant, quos emundi statim in AM; .. littus, ducique ad proximum oppidum, quod

antiquam Pylum nuncupant, Maurocenus im-σI M. peravit. Arx est pervetustae structurae, versa in Septentrionem, ingenti celebris clade, quam Peloponnesiaco bello Lacedςmoniis Athenienses olim inflixere. Alias subjecta Venetorum dominio fuit; oppugnataque demum a barbaris, anno salutis 1 so I. in Turcarum potestatem transivit. Imminet locus partim Ionio mari, partim amplissimo sinui, cujus aditum ingens primum scopulus, aliae deinde modicς magnitudinis r pes ita undiq; claudunt, ut nonnis ex arcis adverso recipiendis navibus iter exhibeant . Commodum, capacemque cujuscunque naVigii por- ω .s, tum noVae arcis structura incolae tutiorem redia i . diderant; quam cum ex antiquae Pyli adverse construxissent, sumpto ab eadem nomine, noevam Pylum appellavere . Haec, liceri interiore portus parte sita sit, ita nihilominus utrumque mare respicit, ut iis invitis, a quibus locus custoditur, nec subire navigia possint, nec diu ibbdem detineri. E'contra Vero, quiu antiqua Pylus consurgit, plurimum recentioris arcis munimentis fidentes incolae, ita maris aditum, Unde infestari locus potest, saxorum mole obstru-Xerant, ut viX minores lembi eadem parte excipiantur. interum utrumque oppidum specta

bilis

300쪽

L I S E R TERTIUS. 28s

bilis structurae munimenta praeseseri, quamvis rectius alterum arte, alterum munitius natura dixeris. Eductis, nemine obstante, cohortibus, extemplo aciem Κonismarchius instruXit. Antequam L. c., vero cςptaretur oppugnatio, ex re visium Mauroceno, quoseam ad obsessos mittere, qui incolumitatem, libertatemque promitterent, si, facta deditione. loco statim decessissent: Sin vero reluctari ausi, sustinere oppugnationem mallent, inopiam, ferrum, atque extrema quaeque Passuros, minitarentur. Neque ii perniciem, quam bellum allaturum erat, adeo negligebant, Ut aperter a dedendae arcis consilio abhorrerent. At, quia nec omnino dissidebant loco , multoque minus subsidiis, quae longe non aberant; inducias per quatriduum petiere; ut, ni interim adferendam opem Praefectus armorum accessisset,

arcem traderent Mauroceno. Non tulit hic primum armorum motum ancipiti spe torpere; eXpertusque moras paratis semper nocuisse, omnem exercitus vim in oppidanos extemDlo convertit. Sed, dum ponuntur castra, construitumque vallum, defensores, versis in melius consseti fiastiis, rati fortunam suam in arduo sitam, hostes validos, dubiamque subsidii spem, rerum denique , ac propugnatorum inopiam pensitantes', oppidum, libertate, opibusque servatis, obtulerunt Imperatori.

Impletus hilari fiducia exercitus ad novam

SEARCH

MENU NAVIGATION