장음표시 사용
451쪽
spiritum esse divinae essentiae, & notaereatae naturae ostendit. Reputet e. tiam secum Apostolicam de Trinitate expositionem , in qua videmus unam esse operationem Patris , &Filii, & Spiritus sancti, ut neque Filius , neque Spiritus creatus sit , aut factus iecundum naturam . Non enim Deus , ut suam operationem absolvat, sita ipsius opus habet creatura . Dicit autem Apostolus : D visiones donorum sunt, ct idem Spiritus . Et divisiones sunt ministeriorum , & idem Dominus . Et divisiones sunt operationum , idem verbDeus , qui operatur omnia in omnibus. Itaque, quae Deus operatur, eadem operatur & Spiritus: Omnia, inquit, operatur unus, ac idem Spiritus dividens unicusque ut vult Non itaque servituti deputet Spiritum , cum audiat illum omnia, quae Dei sunt, operari, quemadmodum vult .
Et iterum dicit: Dominus autem Spiritus est . Ubi vero Dominus spiritus est: , ibi & libertas est. Etenim nisi divinitatem habitare in nobis diceret per spiritum, qui in nobis habitat , dicente Joanne: In hoc cognoscimus illais in nobis esse: ex spiritu.
452쪽
videlicet, quem dedit nobis , omnem nobis spem adimeret . Si enim Deus in nobis non est , neque vita, neque ullis bonis sempiternis potiemur . Dicit autem iterum Paulus: An ignoratis, quod templum Dei estis,
ct spiritus Dei habitat in vobis Ru
sus: Corpora vestra templum Spiritus sancti sunt, qui . in vobis est , quem habetis a Deo. Creatura quidem revelatione opus habet, ut quae Dei sunt cognoscat . Spiritus vero nobis illa reis Velat : Deus , inquit, revelavit vobis per Spiritum suum. Et in nobis scru- . tatur: nam in ipso scrutationem facimus : spiritus , inquit, scrutatur etiam profunda Dei. Λ seipso autem cognoscit, quemadmodum dc noster spiriatus . Quis enim hominum , inquit, novit ea, quae sunt hominis, ni piritus,
qui in ipse est ὶ Ita & qus Dei sunt ne
mo novit, nisi spiritus Dei. Vivificat etiam Deus . Dicit enim Paulus :Denuntio coram Deo, qui omnia vivi Lcat. Vitam dat autem & Christus , qui dicit : Oves meae vocem meam audiunt , ct ego do illis vitam ate nam. Vivificamur verb & per Spiritum , teste Paulo , qui dicit: Is , qui Gristum excitavit ex mortuis , vi-
453쪽
vi abit , ct mortalia vestra corpora per stiritum suum , qui habitat in vobis . Vivificaris itaque a Deo per Christum in spiritu. Quapropter dc quoniam omnis operatio Filii per Spiritum manisestatur. Dominus no minatur Spiritus nomine Domini ,& Christus nomine Christi, quemadmodum jam diximus . Dominus autem spiritus est. Dictum est autem,& hoc: Hos non si, in earne, sed in i spiritu : Aurdemitritas Dei in v bis est. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Dei de subjungit: Si vero Christus in vobis est, pro eo, quod consequenter deb hat dicere diverospiritus in vobis est. Non est divina vox, quae spiritum facturam esse docet. Quod enim v,
alibi dieitur: Omnia fer ipsum facta
sunt , de multitudine creaturarum dictum est. Spiritus vero in multitudine non comprehenditur, sed cum dualitate Patris, ac Filii, Trinitatem adimplet , & alienus est a consortio creaturarum , ac plurimum supereminet , utpote creaturas sanctificans , & vivificans , & unctio in nobis existens, imb, & in ipsa D
mini carne. Non autem per creat Tam
454쪽
ram Dominus noster Iesus Christus sanctificatur, ut Petrus dicit: Iesum
a NaLareth, quem unxit Deus Spiritu sancto , ac virtute : nec per creatumram potens est sed dicit: In nir
tu Dei ejicio Daemonia: neque per crea turam ducitur . Scriptum est enim:
Ductus est per spiritum in desertum .
De autoritate Dei veteres quidem Prophetae cIamarunt: Haec dicit D minus: Posteriores vero, ac nOVi ,
me dicit Spiritus sancitus. Et Ap stoli dixerunt: Visum est Spiritui famcto, ct nobis. Quapropter & Ap
stolus, ut ostendat se divina verba proloqui , aliquando dicit: An eo perimentum quaeritis ejus , qui loquitur in me, Christit aliquando: Puto me spiritum Dei habere . Est autem , &veteris testamenti scriptura spiritus gIorificatione reserta: Grbo Domini , inquit Psaltes , coeli firmati sunt , ct spiritu oris ipsius omnis virtκs e rum . Et in libro Job scriptum est ruiritus vero divinus, qui me fecit. Quemadmodum autem non potest praeter Filium aliud poni Verbum,
quo coeli facti sunt alioqui jam non essent per Dominum Jesum facti, si per aliud verbum facti essent) ita
455쪽
neque alius substituendus est Spiri-
. tus , qui cum Verbo virtutes coel . Tum confirmet. Cum vero spiritumoris audimus, non humani quicquam intelligimus, sed prout divinas majestati convenit, quemadmodum &in verbo faciendum est. Non enim verbum hoc est , quod dissolvitur, sed, ut Psaltes ait, In sempiternum:
Domine verbum tuum permanet in
lo . Neque spiritus diffusus quidam flatus est, sed constans, ac perma .nens . Quo enim ibo a spiritu tuo, inquit David , videlicet existente, &plenitudine sua obtinente omnia, inque divina majestate constituto . Quod namque de spiritu dixit, idem& de facie, ac dextera Dei dicit, consequenter subjungens et Et quo a facie tua fugiam Si ascendero in ca
lum, tu illic es . .Si descendero in imfernum ades. Sisumpsero alas meas diluculo , habitavero in extremis maris locis : etenim , ct illic manus tua deducet me, ac tenebit me dextera tua. Et vox Dei est, de se ipso pariter, & Spiritu suo dicentis: Ego sum in vobis , inquit Dominus , ct spiritus meas praesto est in medio vestri. Neque igitur alienus est a gloria
456쪽
ria Dei spiritus, ex ineffabili ore ineffabiliter prolatus, neque ipse Deus
est , sed Dei spiritus, & apud Deum ,
qui & a Deo mittitur per Filium nobis suppeditatur. Quemadmodum ex periona Patris dicitur ruiritus meus , qui supra te est. Dicitur & ab ipso Domino : Mittam vobis Paracletum , quem vocat etiam spiritum veritatis. Unum itaque Patrem , unum Flium , t oum & Spiritum secundusi divinam traditionem confiteri opo tet, non duos patres, non duos filios, quandoquidem spiritus non est filius , neque filius
nominatur . Non enim a spiritu aliquem accipimus, quemadmodum a filio spiritum , sed ipsum nos accedentem , & sanctificantem suscipimus , divinitatisque cum illo communionem , adoptionis filiorum Dei participationem , sempiternae haereditatis arrhabonem , ac futurorum bonorum primitias . Neque igitur quisquam extra sacra haec nomina curiose quicquam introducat, neque Filii appellationem , aut generatio
nem ad spiritum detorqueat ,l sed in spiritus appellatione , & similitudine
