Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

18 SANCTI BASILII

nient in illia die dicentes, Domine Domine, non in nomine tuo prophetizavimus, ct in nomine tuo Daemonia eJecimus , ct in nomine tuo virtutes multas fecismus Z ct comedimus coram te, Gr bibimus ct in plateis nostras docuisti J Et respondebo illis . Nunquam agnovi vos: discedite a me operarii iniquido ut conspicuum sit,& irrefragrabile, quod sine dilectione, etiam si praecepta Dei,& justificationes fiant , etiam si mandata Domini custodiantur , & magna

operentur in nobis charismata, haec omnia opera iniquitatis reputabuntur . Non quod haec sit ratio chari Lmatum, & justificationum Dei , sed propter scopum eorum , qui istis ad

1uos a secta is abutuntur , dicente eOdem Apostolo ; Nunc quidem, qui quaestum esse putant pietatem , nunc vero , quidam,quidem propter invidiam,2 contentιonem , quidam autem ct propter bonam voluntatem Christu prae icant: quidam autem ex contentione Christum amnuntiant non sincere putantes se hoc pacto adflicitionem adferre vinculis meis. Et alibi : Non enim sumus , inquit, ut multi, cauponantes Verbum Dei. Et iterum per negationem dixit: Nequeemm unquam Dimus in sermone adκ-

432쪽

DE B APTISMO as

tandi apud vos , ut scitis, neque in praemtextu avaritiae . Deus est testis, neque gloriam quaestivimus ab hominibus, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus graves Usse, veluti Christi Apsο-li. Eκ istis autem, ac similibus locis conspicue declaratur , quam juste sit

Christus ita respontii rus, ac dicturus: Discedite a me operarii iniqui. Propte rea quod per charismata Dei propriae Voluntatis negotium, qui tales sunt, agunt perinde , ac si quisquam medicis instrumentis, ac condimentis , quae singula ad certas passiones, & iani tatis curam, ac salutem parata sunt, ad csdem, & interitum abutatur, nec mandatum Apostoli custodiunt , dicentina Siis edatis, s e bibatis , omnia ad gloriam Dei facite. Omnino itaque necessaria est interni hominis cura , ut submissa sit mens , &ad scopum gloriae Dei intenta , ins ervantes mandatum Domini dicen iis : Facite arborem bonam , ct fructum e)us bonum. Et iterum : Phar faee caece , mμnda primum quod intus est

in populo, ct tune quod extra ipsum est

mundum erit totum. Ex abundantia

boni cordis fructum adferamus , alius quidem centuplum, alius sexagecuplum I

433쪽

3o SANCTI BASILII

plum, alius vero trigecuplum, sive id fiat operibus, sive verbis, ad gloriam Dei, & Christi ipsius; ubique hoe

satagentes, ne contristemus sanctum Spiritum . Et hoc pacto evademus judicium Domini dicentis vobis, quoniam similes estis sepulchris dealbatis, quae quidem externe speciosa apparent , interne vero plena sunt ossibus mortuorum, & omni spurcitia :ita & vos externe apparetis hominibus justi , intern8 vero pleni estis hypocrisi, & iniquitate. Quapropter ante baptismum instructio praemittenda est , dc primum quae doctrinam , ac disciplinam impediunt removenda , ut ita ad instructionem idoneos nosipsos praeparemus , ipso Domino nostro Jesu Christo per exempla praemis iam sententiam confirmante, & iterum dogmatice inserente: ita quisquis ex vobis non renuntiaverit omnibus suis facultatibus, non potest meus esse discipulus. Et iterum cum praecepto; Siquis venit ad me , abnegra semetipsum tollat crucem suam , ct sequatur me . Et iterum eum definitione: sui non aceipit crucem suam quotidie , ct sequitur me , non est me dignus . Istis , ac similibus acribus sermonibus Domini

434쪽

DE BAPTISMO 3 a

ni nostri Jesu Christi dicentis: ignem

Pens mittere ad terram , ct quid volo, nisi ut ardeat manifestat peccatorum malitia, & declarata virtute eorum , quae ad gloriam Dei, & Chesasti ipsius recte geruntur, pervenimus omnino ad desiderium , & assensum verborum Apostoli , quibus dicit : ser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus Gratias ago Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, qui dixit: Hic est sanguis ille meus, sanguis nodii testamenti, qui pro multis munditur in remissionem peccatorum, attestante Apostolo, cum dicit : In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius , remissionem pec

catorum e & tunc accedimus ad bapti- sum aquae , qui est crucis , mortis, sepulturae , ac resurrectionis ex mortuis similitudo, & factis syonsionibus, ac pactis, & servantes quoque, quae Apostolus in talis baptismatis decisione obsignavit, cum dixit: entes quod Christus excitatus amplius non mori tur , mors illi ultra non dominatur . Quod enim mortuus est, peccato mortuus es semel, quod vero vivit, usust Deo: ita er vos reputate vosi os mortuos qui dem peccato, Diventes autem Deo in Chri-

435쪽

43a SANCTI B AS ILII

so BO. Ne regnet itaque peccatum in mortali vestro corpore , ad obediendum illi ad concupis entias ipsius, neque exhι- beatis membra vestra arma in)ustitia peccato ,sed exhibete vos ipsis Deo, tamquam ex mortuis πιventes , ct membra vestra arma iustitiae Deo , & quae sequuntur . Tunc scilicet promerebitur quis, ut baptizetur in nomine Spiritus sanm, & regeneratus mutet &locum & mores, S pristins viis socios, ut spiritu ambulantes promereamur baptizari in nomine filii, & Christum induere . Oportet enim, & vestem accipere eum,qui natus est, scutApostolus dixit : quotquot in Christum bapti-xisti estis , Christum industis . Et iterum: uti veterem hominem cum actibussisis, ct induti novum , quι renovatur ad agnitionem, juxta imaginem sus, qui condidit ipsum, ubi non est Graecus, ct Iudeus.Postquam vero filium indui mus , qui potestatem dat filios Dei, fieri in nomine Patris baptizamur ,& filii Dei declaramur, qui praece pit , ac denuntiavit, scut Propheta dixit et quaproptem exite de medio ipsorum , ct mareminι dicit De minus , simm ndum ne tetigeritis , s ego suscipiam vos , QT ero vobis Pater , ct

436쪽

DE BAPTISMO 33

vos eritis mihi stis, ac filia, dicit Dominus omnipotens. Has itaque, dilecti, promi pones habentes, inquit Aposto stolus , repurgemus nos ipsos ab omni inluinamento carnis , ct spiritus, perficientes sanctimoniam in timore Dei . Et iterum denuntiat dicens : omnia facite Ane mi nuriatione, ac disceptarione, ut stis,ncia ti, ac sinceri, irreprehensebiles filii Dei, in medio nationis praνα , ac perversae, in quibus lucetis , tanquam luminaria in mundo, vitae sermonem habentes, ad gloriationem meam , in diem Christi. Et rursus : Si ergo surrexistis cum Christo , quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Patris sedens ' quas flum δε- est Mn quae sunt super

terram . Mortui enim estis , ct vita vestra abscondita est eam Christo in Deo. Quando Christus apparuerit vita vestra , tunc & vos apparebitis cum ipso in gloria , quae ab ipso est Domino promissa , qui dixit: Tunc '

437쪽

EJUSDEΜ SANCTI

HO MILI AIN MARTYR EM

MA MANTEM.

On ignoro quanta sit -- comiorum publici con- Ventus magnitudo . At ut illam scio , ita & imbecillitatem meam sentio . Causa namque ipsa exigit , ut dignum quid dicatur his , qui conmvenerunt, re quod spei respondeat , quam illi de nobis conceperunt , ipsi demum argumento , quod tractandum est. Quoniam Enim maxima ex parte martyrum hodie memo- erecta est cujusque

mens

mam agimus

438쪽

mens, & paratus auditus , eXpectans, ut dignum aliquid tanto martyre dicatur , quod & Ecclesiam desiderici circa illum permovet . Ita namque comparati sunt sinceri , & eandidi filii, ut magnifica de parentibus suis exigant encomta , nec facilὰ ferant amplitudinem eorum, quae depraedicanda sunt , per dicentis periclitari humilitatem. Quapropter quanto ma jor est animorum ad audiendum aviditas , tanto majus imminet dicenti

periculum . Quid igitur faciemus i uomodo & desideriis satisfacimmus , & ne ipsi in praesentiarum nihil utilitatis ad ea , quae tractanda jam sunt adserentes , inutiles avbeamus, cujusque animiam adhorta.

bimur , ut quae in cognitione habet

ad memoriam revocans , ac mente

renovans, ex seipso sibi alimoniam paret, ut propriis exhilaratus subsidiis domum revertatur . Memores estote Martyris , quotquot illo per somnia potiti estis; quotquot in hoc Ioco constituti adjutorem ipsum ad precandum habuistis: quibuscumque, ex nomine advocatus ipsis adsuit operibus : quotquot aberrantes ad viam reduxit : quoscunque sanitati restituit, T a qui-

439쪽

36 IN MARTI REM

quibuscumque filios jam mortuos actvitam reductos reddidit, quotquot Vitae terminos prorogavit. Collectis in unum his omnibus ex communi Symbolo, martyri encomtum construite. Conferte inter vos mutuo, quae quisque novit illa subministret ignoranti , quae ignorat, illa accipiat ab eo, qui novit, atque ita quasi ad convivium , quod quisque habet, conserenteS, nostrae ignoscite imbecillitati. Ista namque demum sunt martyris encomia, spiritalium charismatum divitis. Non enim est , quod illum more laecuIarium, '& externorum encomiorum cohonestemus . Non est, cur patries, ac progenitores illustres proferamus. Nam turpe est aliunde ornare eum,

qui propria ipse virtute illustris est.

Lege namque consuetudinis talia inter encomta usurpant. Alioqui veritatis lege, quae cuique sint propria, adferenda encomta eXiguntur . Neque enim velocem equum reddit,qubdis, unde natus est, ad cursem aptus fuit, nec canis encomtum est, ex ve locissimis prognatum esse. Sed quemadmodum , & aliorum animantium virtus in unoquoque propria consideratur, ita & propria viri laus est,

440쪽

M AMANTEM. 637

cum ex rebus ab ipsb bend gestis te- . stimonium habet. Quid filio confert, de illustri natum esse parente i Ita hic Μartyr non accepit aliunde, quem habet splendorem , sed ipse per vitae

conversationem gloriae faculam accendit . A Mamante reliqui , non

ab aliis Mamas gloriam habet . Hi pueri, qui pietatem ab illo sunt m docti , per illum sunt in honore . Nam ipse ex seipso virtutem quasi scaturigine quadam producit . Non

habet , ut torrens , qui ex alieno confluxu gloriosus apparet, sed fons . est , decorem suum ex propriis venis effundens. Celebremus virum non alieno, sed proprio Ornamento decO

ratum . Vides claros equorum nu

tritores vides alba illorum monumenta , quomodo lapides sunt neglecti I Ad martyris verb memoriam & tota regia mota est , & ad illius sestum diem urbs universa immutata gestis . Neque cognati divitum ad majorem suorum sepulchra declinant, sed omnes ad pietatis locum tendunt. Patrem hunc veritatis ducem , &non eos, qui corporum sunt parentes,& duces appellitant. Vides honorem constare ex virtute, non ex divitiis

SEARCH

MENU NAVIGATION