Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

438 IN MARTΥ RE M

Ita Ecclesia, in quibus eos, qui praecesserunt honorat, ad ea ipsa sectanda admonet praesentes , ac si dicat: noli divitias sectari, noli deditus esse sapientiae hujus mundi, quae abo- Iebitur : neque gloriae , quae caduca est , ac fluxa . Haec enim una cum ipsa vita intereunt. Sed pietatis esto studiosus operator : illa enim te ad coeIum usque extollet, ilIa & immoris talem tibi memoriam , & perennem apud homines gl oriam per hoc parabit , quod eos , qui praecesserunt, honore afficit . Si quisquam igitur pastoris memor est, ne admiretur divi. tias . Convenimus enim, non ut divitem laudemus , ne divitem admiratus domum abeas , sed ut paupertatem cum pietate conjunctam extollamus .

Pastorem esse, nihil habet magnificunihil, quod sapientiae, & industriae referat exercitium . Neque iratus probri

vice diceres ei, qui te irritasset, pallores . Pastor nihil amplius quotidiano victu possidet, peram appenssam habet,& clavam gestat , & diurnum viaticum, nullam crastini curam gerit,

bestiis hostis , animalibus mansuetis

Contubernalis, forum, ac tribunalia fugiens, sycophantarum, ac merca

442쪽

M AMANT EM. 639

turs ignorans , divitas nesciens, proprium tectum non habens , sed sub eo, quod mundo commune est, agens, noctu ad coeIum suspiciens , & per

astra conditoris admirabilem potentiam considerans. Ne pudeat nos Ve Titatis . Ne fabulatores illos profanos imitemur,ne veritatem verborum o natu obveIemus . Nuda est veritas,

absque patrocinio ipsa seipsam declarans . Humilitatem illius multo sermone , imb magis encomio celebrabis . Pastor , ac pauper, haec sunt homini Christiano ornamenta. Si doctrinae pietatis duces inquisieris, pi catores invenies , ac Publicanos . Si Discipulos,sutores sivit pauperes. Nusequam spIendor. Haec omnia cun ' ipso mundo abolentur. Vide igitur, cujus hominis diem festum agamus , cujus gratia aIacres omnes simus, pr pter quem immutata sit ratio vitae nostrae . Quoniam videlicet pastoris

mentionem fecimus, ne audita appel-

atione contemnas. Qui Deo primus placuit, Abel, pastor fuit . Quis illum imitatus est j Moses magnus ille legislator , qui, ut periculum d clinaret , quod Pharaone immin bat , aufugit, qui contubernalium im

443쪽

sidias odio habuit, ille , inquam , pecudes pavit in monte Oreb, & dum pasceret ad colloquium Dei pervenit . Angelum in rubo Don juditio disceptans, sed pastorem agens foe-Iesti colloquio dignatus vidit . Quis post Moysem y Jacob Patriarcha , qui pecudes pascendo pro veritate patientiam ostendit, & in modica imagine universam vitam suam , quasi quodam charactere obsignavit. Cui con. . versationi hujusmodi zelum post se reliquiti Davidi . David a pastoritia vita pervenit ad regnum. Sor res quaedam sunt vita pastoritia , ®ni administratio. Nisi quod illa irrationalium , ista vero rationalium . animantium curam habet. Ita sellicet ad majorem illa scipntiam transitum habet . Quapropter Dominus . ' utrumque complexus, dc pastox est,& Rex, irrationales pascens, m O ri ratione praeditos sub regni gubernationem includens. Vis discere quantae dignitatis sit pastor i Dominus , inquit , pascit me. Quomodo vero x giae gubernationis soror . est pastoritia. vita 8 suis est iste , inquit , Rex glorias Qui illic pastor, hic Rex dis

444쪽

MA MANT E M. Αφη

dem pastorem vocari, ipsum verb id appellationis pudoris gratia non agnoscere; quin ipse degeneres pastores compescens, in seipsum verae pastoralis vitae testimonium transfert e

Ego, inquiens, sum pastor ille bonus. Ego sum, ct non mutatus pum. Qu9-

modo cum magna dicit 3 Ego manu mea firmavi terram , ego caelum emtendi solus: quemadmodum cum alia

dicit , quae de Deo dici digna sunt, sic dicit : Ego sum pastor ille bonXs . Rejicit spurios, & veritatem sibi ipsi vendicat . Ego sum pastor ille bonus . Disce quis sit pastor, & quis sit bonus ille . Ipse hoc interpretatur. Verus pastor animam suam ponit pro ovibus suis . Mercenarius vero, &qui non est pastor , cujus non sunt oves propriae, illi nihil est curae, quando lupum venientem videt. Hic quaerit Ecclesia, si Dominus pastor est, quis sit mercenarius pastor. Num diabolus f Et si diabolus mercenarius p stor est, quis sit lupus. At lupus di bolus est bestia immitis, rapax, insidiosa , communis omnium hostis . Habeat igitur propriam appellationem mercenarius pastor . Tunc quidem mercenarios pastores Dominus

445쪽

eos vocavit , qui tunc degeneraverant . Sunt vero & nunc , atqui utinam non essent, quibus proprio mercenariorum appellatio convenito Tunc principes Sacerdotum notaban

tur , & Pharisaei, & omnis illa Iu

daica secta . Illos dixit mercenarios esse pastores, qui non veritatis, sed quaeitus sui gratia pascendi potestatem usurparant, qui vano praetextu precationibus instabant, ut panem comederent viduarum, & orphanorum mercenarii sunt, qui proprium. Ompendium curant.. Qui praesentia sectantes ad futura non aspiciunt , mercenarii sunt , non pastores, ia Et

-nunc mercenarii multi sunt, qui promisera gloriola vitam suam impendunt , ac produnt , qui iam quoquτcontra sanae Domini verba schisma ι suscitant. Cum enim tum eadem Dominus dixisset,. schisma inter Judaeos, oriebatur .. Quidam dicebant, daemonium habet: quidem vero daemon oculos caecos ut videant, illuminare non potest . Vides veterem hunc esse schismatis morbum 8 Moκ enim ventilabrum adest is Paleas s

eernit a frumento , & quod levo est, & instabile sejungit ab eo , quoae

446쪽

i MAMANT EM. . 6 3aIendi vim habet. Quod autem spiritali conveniens est alimoniae, agricolis deputatur . Quapropter schisema factum est, & alii isto, alii alio modo dissidebant. Judaeorum est in parteSiseindi: Ecclesia vero Dei tunicam inconsutilem des uper contextam adepta, quae a militibus ne scinderetur conservata est , Christumque induta , vestimentum illius ne scindat. Et cognosco oves meas , ct cognoscunt me meae. Et haec ad blasphemiae suae structuram rapuit haereticus o Ecce , in quit, dictum est , cognoscunt momeae , & cognosco oves meas. Quid ergo Vocat cognoscere ' An essentiam intelligere An magnitudinem emetiri y An ea de divinitate intelligere , quae tu ore impudenti , & temerario pronuntiasti Z An non ex prscedentibus mensuram cognitionis hujus intelligis, quid in Deo cognoscamus ' Oves mea , inquit, vocem

meam audiunt ..Ecce quomodo cognoscatur Deus . EX eo, quod praecepta illius audi mus, ex eo, qubd illa audientes opere adimplemus . Haec demum est cognitio Dei, observantia videlicet praeceptorum Dei, non inanis ilIa cu-xiositas, non essentiae Dei, & supra-T 6 muta

447쪽

mundanorum investigatio, non re- . rum invisibilium consideratio . gnosium me mee , ct cognoseo meas. Satis tibi sit scire, pastorem esse bo- . num , animam suam posuisse pro ovibus . Terminus hic sit divinae cognitionis . Quantus vero si Deus, &quae illius mensura , & qualis essentia, talia sciscitanti sunt periculosa, ei, qui rogatur, perplexa,& talium

medicina est silentium. Oves meae vocem meam audiunt . Audiunt, inquit, non disputant. Hoc eit , non sunt inobedientes , non contendunt l.

Audisti filium , ne mihi generationis modos proseras . Neque igitur vel a me petere, vel ipsi rationi subjicere, de quibus nulla potest haberi ratio-tinatio, neque per schisma , quod conjunctum est , separare velis . Hac teratione praeoccupans Evangelista communivit , ac cautum reddidit . Α disti nuper , & continuo audis . Dprincipio erat verbum , ne filium hi manam esse progeniem putes , quae ex non eRistente prompexit , i rhumiIlum esse dixit, propter impassibilia talem: Erat, tibi dixit , quod non Cae perit in tempore : principium, tibi dixit, ut natum patri conjungeret. Vi-

448쪽

des morigeram oviculam, quomodo audiat vocem Domini 8 In principo, inquit, ct erat, ct verbtim. Ne di- cas, quomodo erat ρ Etsi erat, genitus non est . . Et si genitus est , non erat . Ovicul non est ista dicens . Pellis oviIta est, intus verb lupus latet. Qui haec dicit , pro insidiatore

habeatur . es meae , vocem meam

audi sent. Audisti filium 8 Intellige , similitudinem , quam habet ad patrem , similitudinem dico propter imbecillitatem valentiorum corporum. Et alioqui veritas ita habet . Nonis enim vereor accedere veritati. Non sum ad syncophantiam commodus .

In sermone Patris, & Filii, identitatem servo . Proprietatem in subsistentia FiIii, sermam intellige paternam, ut exactZ imaginis rationem eustodias , ut competenter de Deo sentias. Ego in Patre, inquit, σ Pater in me est . Non confundit essentias , sed vel similitudinum identitatem e primit. At enim, dilecti, res ista sum me videtur contraria, utpote quod vestra audiendi obedientia imbecillitatem nostram adegit in medium aliquid afferre, ac dicere, ut potentia

Dei , in organi imbecillitate potisIi

449쪽

mum illustraretur . Nam hac so san ratione imbecilIitas nostra supe abundavit , ut hoc ampIius glorificetur, qui, quod infirmum est, co roborat. Qui veri, nostram hanc panegyrim reduxit , & finem fecit anni Praeteriti votis, ac initium dedit tempori jam imminenti. Haec namque 'dies praeteriti nobis temporis circu Ium terminat, & rursus initium est jam advenienti qui & nos huc congregavit , ct futuri effectum Iargitur , in ilIo nos custodiat indemnes , ilIaesos, & h lupi rapacitate securoS,& Ecclesiam hanc immotam , ac ma gnis Martyrum turribus munitam conservet.& omnes furentium haereticorum insidias , & incursus in tranquillitate, ac silantis avertat; nobiy verb donet , ut divina oracula discamus, & doceamus; subministrata a Spiritu sancto gratia , cui eum Patre , & Filio sit gloria , &imperium nunc , & semper , di ita

saecula saeculorum. Amen.

450쪽

EJUSDEM SANCTI

B A SILII

MAGNI

Ut Baptizatur , tu Trinitatem baptizatur, in Patrem , & Filium , a Sanctum Spiritum di non in

principatus, non In VIr tutes , nec' iis reliquas asquas creaturas. Sciat ergo manifeste, quod supra creaturas sit sancta Trinitas, negquicquam illius ereaturis connume rare conetur . Μemor sit etiam Do

mini , qui Spiritum sanctum insufflavit , perque illam insufflationem

SEARCH

MENU NAVIGATION