Illustriss.mi, ... Io. Lucidi Cattanei ... episcopi Mantuani ... Constitutiones synodales. Publicatæ in prima Synodo diæcesana diebus 26. 27. septembris anno 1679. Quibus additæ sunt Propositiones omnes morales damnatæ a Sum. Pontif. Alexandro 7. fel

발행: 1680년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

41 De Poemtentia Saeramento. Capa VIII. tibus exponuntur, suspirent, signent se signo Crucis, caput agitent, vel aliud admirationis, aut impatientiae signum ostendant; sed patienter audiant, & 1edule quousque Poenitens omnia consessus suerit. Quod si aliquis etiam in horum minimo deliquerit, &ad Nos delatum fuerit audiendi Consessiones facultas in- dispensabiliter ei quicunque ille sit, a Nobis auferetur. Vt autem Peccatoribus poenitendi, & confitendi frequenter occasio praebeatur, Parochos, di quoscunq; alios, sivis sarculares , siue regulares Confessarios per Diuinae Misericordiae viscera togamus, ut saepe saepius,& praecipue tempore Quadragetimae, ac in aliis principalioribus solemnitatibus occasione Indulgentiarum in quacunquae Ecclesia publice in Confessionalibus ad Consessiones audiendas promptos, dc assiduos se exponant, ut Poenitentes facilius Consessariox adire valeant,& fiduciam, S co fidentiam confitendi habere possint.

De extrema Vnctione.

IN extremis constituto vitae suae, & Deo rationem de

omnibus reddituro, auxilio summopere opus est, ut iamomento, a quo pendet AEt emitas, vires spirituales roishorentur , Fides augeatur, Spes non confundatur, & a Diuina Misericordia deuote,& qua par est contritione remissio petatur; Ad haec obtinenda valet sanctum. Extremae Unctionis sacramentum , quoe Fidelis munitus. Daemoneseijciantur, Sancti adiuvem . Angeli assistant, & Passionis Christi merita fragilitati, &sensuum delictis subueniant. Curent ergo omnino Parochi, ne absq; hoc Sacramen

52쪽

De extrema rictione. Cap. IX. 63to quisquam infirmus e vita decedat, & moneant qua deiscet pia exhortatione, ut illud suscipiat, dum adhuc integra mens illi est, ratio viget, ut quoque contritione gratiam tanti Sacramenti percipere cum deliberata voluntate possit, dum Sacro oleo linitur . - Nullus Sacerdos, siue saecularis, siue regularis, qui non sit Parochus, audeat hoc Sacramentum mini lirare, nisi in casu necessitatis absente Parocho, vel de eius licentia, &si quis contra secerit, paena Nobis arbitraria punietur; si vero Regularis erit ipso facto excommunicationem incurret Summo Pontifici reseruatam I licet ex priuilegio Regulares omnes in suis Ecclesijs Oleum hoc Sanctum tenere possint, ad Fratribus omnibus prosessis, Novitiis, Conversis, Oblatis, S saecularibus Seruis, Commentalibus, atque Pauperibus totiEs, quoties opus fuerit, absque alicuius paenε incursu hoc Sacramentum administrandum. Dum periculum aliquod in mora esse nouerint una cum Viatico, infirmorum etiam Oleum deserant, illudque deis uote ministrent, iuxta Ritualis Romani formam ; Facta functione bombix , quo abstersae fuerint partes inunctae diligenter reponatur, & ad Ecclesiam delatus combur tur 3 cineresque in sacrarium pro ijciantur. Huius sancti olei vas argenteum, vel ex finiori stango recte clausum, & nitidum, bursaque serica inclusum esse praecipimus, & custoditum in fenestella serico ornata ad

hunc solum usum contexta prope aliare maius a cornu

Euangelij; ibique diligenter custodiatur, quae apud Parochum, seu Cappellanum, aut Rectorem semper manebit, illudque omni, qua decet reuerentia cum super pelliceo, stolat, ac luminibus accesis semper administrare teneatur. Praecipimus omnibus Vicarijs foraneis, ut vel ipsi eant,

F a vel

53쪽

η4 De extrema risione. Cop. IX. vel alios in saetis ordinibus es aut minoribus cons itutos mittant, qui cum debita reuerentia olea sancta deserant, di custodiant, ipsique cae teris suorum Uicariatuum Curatis distribuant. i In eadem infirmitate Sacramentum hoc non reitereturIs tamen infirmus, qui pericillum euasit per aliquod tempus relabatur, ia idem mortis periculum, inungi rursus

t , i M. Matrimonio. a nCA P. X. . MAtrimonium est legitima societas inter virum, & sa minam, in qua ex pari consensu semetipsunt, alteri dicat. Docet Diuus Augultinus; & Sacra mestum hoc magnum est. Diuus Paulus ad Ephesis. in haec verba Io-quitur: Et ego Ioannes missi sauciam Civitatem Ierusalem n tiam deseeudentem de eaelo a Deo paratam, scut sponsam orna tam miro suo. Legitur Apoc. 2I. Honorabile connubium iis omnisus, thorus erit immaculatus . Fomicatores Mim, O adulteros iudicabit Deus in coniugali vinculos pudicitia nos seruatur, damnatio non euaditur. Augustiuus quaeli. 27.

Ut autem hoc Sacramentum recte, rite, & absque vi Iasaude administretur, antequam Parochi ad exigendum consensum deueniant , in tarrogent qui,& qualeS sint, qui Matrimonium contracturi sunt, an sint in legitima aetatet videant per fidem Baptismi legaliter c sectam,nempe a vir decimum quarta annum , muller vero duodecimu e Pleuerit, an sciant rudimenta Fidei, ut ea filios nascituro; docere possint,&si sorte nescire animaduerterint,diligentiam adhibeant,ut ea discam antequam Mazrina ontu con-IIahatur .. M

54쪽

Moneant contracturos Matrimonium, ut bene cogitent,

num alii fidem dederint Matrimonium contrahendi, n limvotum fecerint castitatis, vel Religionis, num inter eos liealiquod genus cognationis, vel aliud canonicum imped tamentum , quod Parochus clare, & distincte explicabit. Docebitq; utrumque contrahentium,quod si in gradu proinhibito scienter contrahent excommunicationem ipso facto incurrent, & spe obtinendae dispensationis privabuntur. Parochi non in domo, sed in Ecclesia exquirant consensum a sponsis, sub paena scutorum viginti quinque, nisi de nostra licentia, illosque non simul, sed separatim interrogent, ad effectum, ut eorum quilibet Iibere, & absq; m

tu animi sui votum exprimere valeat . Forensium vero, Sceorum, qui extra nostram Di ae cesi mco morat i suerint nutata admittantur sponsalia, nisi de licentia nostra, vel Uic rij nostri generalis . . Quod si Parochus probabiliter suspicetur, an alicuius

ex contrahentibus consensus liber sit; Nos ante omnia a moneat , ut praescribere possimus, quid sit faciendum. Pretcipue vero Parocho debent esse nota impedimenta quae dirimentia appellantur, qui sunt gradus coasanguin talis,& affinitatis; qualiter contrahatur collnatio spiritu sis ex Baptismo, vel Confirmatione . . Caueant autem Parochi nedum sponsas perientes isterrogant de de nunciationibus faetendis, vel coram ipso sponsalia contrahuntur, verba adhibeantur , quae Matrimonium de praesenti inserant iaSi alter contrahentium sit filius. familias eum horretuτParochus, ut ea in re consentientibus Parentibus procedatur; qai ii tandem consensui pretifando renitentes fuerima denunciationibus abstinetat, Mmerim N Os consul ad

55쪽

De Mure mavio. Cap. X. Denunciationes necessario publice praecedentes tribus distinctis Festis de praecepto in Parochialibus omnibus , ubi sponsitam de praesenti, quam de praeterito habitare consueuerunt fieri volumus; Alijs vero diebus Festis ex deuotione, absque nostra licentia illas fieri vetamus. Abusiam vero de nouo introductum eas his in die publicandi omnino prohibemus; Quibus si ne nostra licentia expressa omissis, si Parochi in totum, vel in parte dispensabunt, paenam triennalis suspensionis incurrent. Denunciationibus autem factis, vel per Nos, seu Uicarium nostrum generarem dispensatis, si nullum legitimum opponatur impedimentum, ad celebrationem Matrimonii procedatur, non tamen Parochus assistat ea ipsa die, qua facta fuerit ultima denunciatio, nisi de expressa nostra licentia a

Matrimonium in Ecesesia celebretur, seruatis ritibus in Missali, N Rituali Romano praescriptis , eique Parochus , seu alius de eius licentia assistat cum superpelliceo, S sto

Ia, caveatque omnino, ut duo saltem testes, una cum ipso interueniant, alias ob causatam Matrimoni; nullitatem, gravissime punietur. Si ex permissione nostra domi Matrimonium celebrandum fuerit, sponsi nihilominus ad Ecclesiam accedant, benedictionem accepturi, si eorum qualitas ita postulabit. Caveant sponsi,ne ante Matrimonium per verba de prς- senti copulam inter se habeant; Propterea nec in domo eadem cohabitent, neque nimiam inter se consuetudinem habeant, praesertim remoti a propinquoru conspectu; pe cata autem sua triduo saltem ante celebrationem Matrimonij confiteri teneantur, Ssacram Eucharistiam sumat, ut Deus Matrimonio benedicat.

56쪽

De MarH.aonis . Cap. ' Moneant Parochi Populum nuptiaru solemnitates prohibitas esse 1 prima Dominica Aduentus usque ad diem Epiphaniae, & a Feria quarta Cinerum usque ad Octauam Paschatis inclusiue, neque nuptias eo tempore benedicar, alias grauiter punietur; denunciationes vero ijs temporiabus fieri posse declaramus. Si per duos menses post factas publicationes Matrim nium differatur, ter iterum publicetur,aliter absque nostrae licentia illud celebrari prohibemus. Nullus Parochus audeat Matrimonium inter raptorem, Et raptam celebrare,etiamsi raptam e Parentum domo v Iuntarie discessisse dicatur, donec de huiusmodi volantatσin Actis Cancellatiae nostrae constare Iegiirme nouerimus, eique facultatem Matrimonio assiliendi, prout Nobis i

stitia dictauerit, concedemus.

Qui Parochum dolose,aut per vim Matrimonis assistere curauerint, vel auxilium,opem, aut coenssilia quoquo modo ad hoc sce Ius patrandum praebere ausi fuerint, ipso facto excommunicationem Nobi& reseruatam incurrent , centumque aureorum Paena fabricae Cathedralis Ecclesiae nostrae ante absolutionem soluendorum puniri volumus. Quoties vero erunt testes examinandi super thata alicuius libero causa Matrimonij contrahendi omnino serusrur Instructio transmissa a Sacra Congregatione S. Oifici, sciantque Notari j,& alii Oificiales, ii ia hoc defecerim, arbitrarijs paenis fore plectendos is Coniuges, se ad inuicem Propria auctoritate quo ad'c habitationem, S thorumi non audeand separare, sub pgna: arbitrio noltro infligenda iaCum autem Parochus alterum ab aster discessisse ma cerit, eoa monear, ut ad vitae secietate reuertanzur,n

57쪽

R de Ma9 on . cap. I. que posse separatos manere sine labe peccati mortalis;

quod si non paruerint, rem ad Nos, seu Vicarium nostrum generalem deferat, ut opportunum remediu suggeramus,& qui in supradictorum aliquo deliquerit grauiter tanquain materia graui delinquens punietur. Si quis vero Parochus, vel alius Sacerdos, siue sarcu laris,sive regularis alterius Parochiae sponsos sine ipsorum Parochi licentia expressa Matrimonio coniungere, aut benedicere ausus fuerit, ipso iure tamdiu suspensus maneat, quamdiu a Nobis absolutionem obtineat. Parochi omnes librum habeant, in quo contrahentium nomina, & cognomina, pariterque testium cum die, men se, anno, S loco contracti Matrimonij ad notentur;& ia- super quibus diebus factae fuerint denunciationes, quae si de licentia nostra omissae 'suerint, de hoc etiam erit facienda mentio. Parochus ipse scribat, si Matrimonio adstitit, vel etiam si facultatem alij dedit assistendi, & notabit hoc in casu Matrimonium de sui licentia a tali suisse celebratum. Si Parochus Coadiutorem habe poterit Matrimonium describi a Coadiutore, per Nos approbato, & qui adstitit; Expedit tamen, ut in eooem libro notetur annus, mensis, S dies, quo Socius ad peragenda munera parochialia fuerit concessus .

De Veneratione Ecclesiis exhibenda

NE denuo lacrymae defluant a ealamo Salviani striabentis: Nos Ecclesijs Dei ludicra anteponimus. Nos altaria spernimus, Mbeatra honoramus, Omnia colimus i

58쪽

De Venerat. Ecel. exbiι. cap. XI. Astimus; solus in comparatione omnium Deus vilis est. Et lamentationes Diui Ioannis Chrysostomi in Epist. r. o his c. ad Chorinth. Quid λ Domos non habetis ad nugandum Ee- Chrysost. elisiam Dei contemnitis Θ si quis es, qui modestas, qui taritur se in epit L melit, eorrumpitly Nunc autem Eeelesia a foro nihil dissen; et Jsi non fit temerarium dictu forte adeo profli tutis scortis petulantius , quo hue mulieres congregantur sese comunt,stornant; squis eorrumpere Matronam conatur ιocum hane maxime idonia

p.rat; emere quid, aut mereari lubet, magis idonea est Melesia, quam frum; Saepius enim de rebus hic, quam in ostieinis loquu eur . Dicere mala, audire mala vis e etiam bie frequentius, stris; denique bis facilius, raetra . Constitutio B. Pii. v. consideretur, & hanc obseruari districte mandamus , scilicet ut ad Ecclesias sit humilis,& an. iso deuotus ingressus, quieta conuersatio,& omnes genuflexi sanctissimam adoret Eucharistiam,&ad nomen Iesu Christi D. N. reuerenter caput inclinent. Nullus in Ecclesia deambulare audeat, seu percurrat, dum sacra Missarum Mysteria,& alia diuina officia celeis brantur, seditionem faciat, tumultum excitet, clamores moueat, cessent vana, ne da, & profana colloquia, risus immoderati, N alia huiusmodi, quae diuina Osficia pe turbare possint, sub paena, ultra contentas in Constita eiusdem B. Pij. V., viginti quinque scutorum, ad pias causas applicandorum . Mandantes propterea omnium ,& quarumcunque E clesiarum nostrae Di arcesis Rectoribus, Uicarijs, Sacristis, Ostiarijs, alijsque earum custodibus, ut praeditia fieri nosinant, & delinquentes admoneant; Quod si non prosecerint ad Nos deferant, sub parna duorum aureorum pro qualibet vice. Sub eadem etiam poena non permittant,

59쪽

s o De Venerat. Ecel. exhib. Cap. XLut pauperes, seu eleemosinam petentes,quo tempore Mic 'is, & diuina officia, & conciones Peraguntur per Ecclesias discurrant, & quaeritent, sed ad earum valvas consili re faciant, quod etiam a Regularibus obseruari mandauit idem B. Pius V., sub pqnis in eius Constitutione contentis. Concedimus tamen illis personis, quae cum nostra permissione pro Constaternitatibus, vel aliis Locis pijs eleem saas quaerere assuescunt, ut tempore dumtaxat, quo S cerdotes in Missis priuatis manus abluunt, eas modeste

petere valeant- ..

Nemini cum canibus, praecipue venaticis in Ecclesijs ingredi liceat, neque haltilia, scio pos , siue longos, siue . breves, Ut alia qu*liber armλ ipserat, exceptis gladijs,qqi latari alligantur, sub paena carceris, & armorum amictione, super quo procedet0r etiam ex ossicio, & per loquia

sitionem . .

Pauimentum sit latericium, & planum, in eoque abre. licentix nostra in scriptis sepulcra mortuorum nemini conia

struere liceat. i ci

Ianuae sint sortes,& clauibus recte munitae, & fenestrae specularia vitrea , vel saltem linea ad breue tempus , d

nec vitrea conficiantur, cum suis ramatis habeant.

In qualibet Ecclesia adsit vas aquae benedictae, quod ea marmore , vel. simili lapide esse volumus , S dictam aquam singulis diebus Sabbathi purificato , prius ipsis v se de nouo benedici praecipimus. Parietes omnium Ecclesiarum extra Ciuitatem per Di cesim, ut a prophanis AZdificijs distinguantur, & sit alia quod signum distinctiuum supra ianuam, aut a tergo ipsarum, si supra ianuam coni modo fieri non possit,apponatur. imago Sanctissimae Crucis, S. Titularis,S decenter pi

60쪽

De Venerat. SH. exhib. CV. X I. 3 rsacerdotibus omnibus inhibemus, ne celebrare audeant in Oratorijs priuatis, nisi Summi Pontificis, vel Sacrae Congregationis a Nobis recognitam,& approbatam lice.

tiam habeant ibi celebrandi, ut supra diximus, seruatis, quae de oratorijs priuatis.

Ecclesia um reparationes fiant ex 'prouentibus sito fabrica statutis, si qui sint; sin autem quam primum refieian- p. . itetur ad praescriptum Concilii Trident. sess. ar. cap. 7. de 'πι μ' reformation. , vel iuxta casuum contingentiam a Nobis' fuerit demandatum. -

Ut contentiones, & dissidia omnia, quae quotidiε propter sedilia oriuntur, tollantur, Rectores omnes, & Superiores quoscunque tam in Ciuitate, quam extra intra quatuor menses huius rei abusum omnino extirpare, sub arbitra-xijs paenis mandamus; & curent, ut sedilia omnia itI collocata existant, ut nullus Processionibus , vel altaribus aditus impediatur, non particulari forma constructa , sed omnia sint uniformia , modicumque spatium occupent . Nec permittant, ut noua in Ecclesijs sedilia ponantur,nec vetera a Dominis vendantur absque nostra , aut vicarij

nostri licentia, sub paena scutorum viginti quinque,& pa ticularibus amissionis ius ponendi aliud. Nemini liceat nouas Ecclelias, sicut & altaria noua extruere absq; nostra licentia in scriptis obtinenda, sine qua, vel Sacrae Congregationis cum nostra astignatione,& adi probatione pariter in scriptis, Oratolia quaecunque tam' publica, quam priuata fieri ullo modo prohibemus, sub

Paena centum aureorum, Locis piis applicandorum,oc suspensionis a diuinis ipso facto, absque alia declaratione ii Currendae Sacerdotibus in eis celebrare scienter praesumentibus, uec non sub excommunicationis paea a ipso f

G a isto

SEARCH

MENU NAVIGATION