Illustriss.mi, ... Io. Lucidi Cattanei ... episcopi Mantuani ... Constitutiones synodales. Publicatæ in prima Synodo diæcesana diebus 26. 27. septembris anno 1679. Quibus additæ sunt Propositiones omnes morales damnatæ a Sum. Pontif. Alexandro 7. fel

발행: 1680년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

scendas, & ad Sacramenta frequenter suscipienda inflamiament. Ideo quilibet Parochus dumodo tunc temporis eo in loco concio publice non habeatur in Dominicis, α alijs Festis diebus inter Misset Sacrificium Populo Euangelium currentis diei exponat; Saepe etiam, quae pertinent ad rationem Sacramentorum doceat, ut de eorum nece

sitate,& praestantia Fideles instructi ad ea digne suscipi e da, se praeparent ; quae per seipsu,& non per substitutos, nisi iuste impeditus, S gratis,ac absque ulla mercede peragere teneatur, quod si quis mercede m aliquam pro alicuius Sacramenti administratione susceperit, suspensione pertrimestre, alijsque grauioribus paruis pro qualitate excessus puniemus. Dominicis quoquὶ diebus, Festa intrantis hebdomadti Ieiunia,& Uigilias, quae incident, nec non Processiones, Stationes, Indulgentias, Orationes publicas, ossicia, &Αnniuersaria Mortuorum Occurrentia pronuntiabunt. Et ut omnibus ea innotescant, ad quae, ex Sacroru Conciliorum Decretis, vel ex summorum Pontificum Constia tutionibus tenentur, AEdicta omnia in horum Decretorii

calce descripta ab ipsis Parochis, sub pqna decem scutoru, in praescriptis diebus publicari,& declarari pricipimus.

i Volentes propterea, quod Parochi, ut suae curae com- missis Ieiuni & Festiuitates pare fiant, signo campanae iapraecedenti sero eos admoneant hoc ordine, nempe pro Ieiunijs unico tantum signo unius campanae, si plures sint, pro Festiuitatibus autem cum omnibus campanis plura ligna, iuxta Festiuitatis gradum pulsentur. Quae signa etiam dari volumus pro salutatione Angelica , summo mane, in meridie,& in sero. Omnibus Parochis mandantes, ut Populum praelatum sonum audientem

82쪽

eandem salutationem recitare doceant, ac suadeant; roingamusque omnes, etiam Regulares, ut una simul in C

rate saltem vespertina praedicta salutationis signa dari Procurent; Concedentes omnibus, & singulis tam pulsantibus dicta signa, quam eandem salutationem Angelicam recitantibus pro qualibet vice quadraginta dierum indulgentiam tam pro vivis, quam pro defunctis. signum quoque dari mandamus in eleuatione Corporis Christi in Missa maiori, ac dum illud infirmis est deserendum, nee non pro quocunque defuncto statim, ac ex hac vita migrauerit; hortantes Parochos, ve Populos doc ant , ac toto affectu suadeant, ut tale signum pro desuncto audientes ter Pater, & Aue in animae illius suffragium ducere non dedignentur.

Quilibet Parochus quinque libros in solio habebit, ex

firmiori charta confectos; in primo baptizatos, in secundo confirmatos, in tertio iunctos in Matrimonio, in quarto defunctos, S in quinto statum,& numerum animarum,

iuxta formulas Ritualis Romani diligenter, &di itincte describit.

Et ne numeri dierum, mensium, S annorum in libris haptietatorum , confirmatorum, Matrimonio iunctorum, ac defunctorum, ita facile vitiari possint, numeros praedictos non exprimat characteribus numeralibus, sed extens s literis recensebit diem, mensem, S annum, quo quis natus sacro Fonte ablutus, confirmatus, matrimonio iunctus, vel desunctus fuerit.

Singulis diebus quoque Sabbati aquam lultralem Parochi benedicent, & aspersiones, quae in Ecclesia singulis diebus Dominicis fiunt, exequentur; aspersionem quo bdomorum in hebdomada maiori, ipsi, vel per substitutos K Sa-

83쪽

De Paroebis . Cap. XVII. Sacerdotes facientAum hoc munus ad Parochos spectet, & omnibus alijs, etiam Regularibus sit interdictum. Per se ipsos etiam,& non per Curatum, nili legitime impediantur, Matrimonijs assistent, & nuptias benedicent,

sicut etiam cineres, candelas, & ramos olivarum benedicent, & sanctissimam deserent Eucharistiam in Processione

tertia Dominica cuiuslibet mensis. Praecipuam curam aegrotorum Parochi habeant, illossipe visitando, eorumque necessitatibus ipsi, si poterunt, subuenient, vel ab alijs subueniri curabunt, & si morbus

urgeat sanctissimis Sacramentis, nempe Poenitentiae sanis ctissimae Eucharistiae, & Extremae Vnctionis, eos roborabunt , ct pro viribus morientibus cum omni charitate a Lsi itant. Paroelio aegrotanti, vicinior Parochus assistat, curamq; illius Parochiae geret, Sacramenta eidem Administret, Ss moriatur, certiores Nos reddat, qua secuta, si vicarius Foraneus non aderit, bonorum mobilium, S cuiusuis supellectilis, nec non librorum, & scripturarum custodiam habeat, & inuentarium conficiat. Quaestuarios,& quoscunque circumeuntes Diareesim ad quaerendas eleemosinas , in Ecclesia , aut in Parochia non admittant absque nostra licentia, vel vicarii nostri generalis in scriptis, quae si ab eis non ostendatur, cum receptarum eleemosinarum amissione e ij ci volumus; Ante

quam autem a Nobis admissi quaestuari incipiant, prius Vicarium Foraneum illius regionis adeant, qui in eadem nostra licentia teliatum faciat, se dictam licentia vidisse. Parochi omnes singulo anno per totam hebdomadam post Dominicam in Albis, sub grauibus paenis arbitrio nostro infligendis, nomina eorum, qui Sacramenta Ecclesiae

non Di ii od by Coost

84쪽

De Parochis. cap. XVII. 73aon sumpserunt Nobis, si in Urbe, vel Uicatio nostro ge netali ; si vero in Diaecesi Uicarijs Foraneis deferunt, eaq; a Cancellario nostro in libro ad hoc consecto diligenter

notari mandamus.

Si autem concubinarios, vel publicos peccatores, aue prauis opinionibus insectos in suis Parochijs adesse deo praehenderint, studeant eos paternis monitis, & obiurgationibus, etiam ad emendationem reducere, &si non restipuerint ad Nos deserre non omittant. Benedictiones omnes, quae in Missali, aut Rituali Romano minime continentur, Omnino prohibemus, ac prohibitas esse declaramus. Cineres benedictos, candelas arundinis, incensum,&similia usui Ecclesiastico destinata, laicis vilis conditionis tradi Parochis, & quibuscunque alijs, sub duodecim librarum paena interdicimus.

De diebus Festis obseruandis.

DIes diem superat, dies a Domini scientia separati sunt, , ex ipsis benedixit, sty exaltavit, stes ex ibis sanctificauit,

, ad se applicauit . Ecclesiast. cap. 3 3. Ecclis. Ne autem denuo Salviani sententia renovari valeat, si SV ii quando euenerit, ut eodem die, R Festiuitas Ecclesiae,& Salu tib studi publici agantur. Euaero ab omnium eonscientia, quis lo- Dei cus maiores Chrisianorum copias habeat, ludi publici, an atrium Dei quia solus Deus nobis in eo aratione Omnius vilis est.

Dies Deo dicati, Sanctisque consecrati, ac Spiritus Sancti doctrina instituti rite,& deuote colantur , sicuti etiam sacra Tridentina Synodus, Canonum, Sc Summoru POn-Κ a lita

85쪽

tificum Sanctiones, Pij U. Constitutio, & denique Imperiales Leges disponunt; Idcirco ea, quae infra sequuntur, sub paenis arbitrio nostro infligendis omnino prohibemus. Ne ullus diebus Dominicis, S Festis de praecepto opus aliquod seruile exercere audeat, sed eos omni veneratione observet, & quilibet in praefatis diebus Ecclesias fi quentet, diuinis officijs deuote intendat, & Sacrum a

tente audiat.

Mercatus, qui singulis hebdomadis in aliquibus locis fieri solent in praefatis diebus Dominicis, di Festis de pret 'cepto, ne habeantur, sed in antecedentem diem, vel subis

sequentem retrahantur.

Circulatores, histriones, & id sal Iax hominum genus profanas cantiones, fabulasque minus pudicas, do vana spectacula Populo ne edant, nisi a Nobis, aut Uicario nostro generali licentiam in scriptis obtinuerint.' Merces omnes, &cuiuscunque generis cibarijs rebus exceptis sub earumdem amissionis paena, iuxta B. Pij U.

Constitutionem a nullo vendantur , aut contractenturis

Praefatis etiam diebus silere debent iudicia, actusque omnes iudiciales tum in foro nostro Episcopali , tum in Curijs saecularibus. BColoni, bubulci, dc agricolae boues aratro, vel curr hus ne iungant, terram ne fodiant, nec quid rustici, vel seruilis exequantur, alias tam ipsos, quam eos, qui visu- prato pus seruile exercuerint, paenam decem scutorum lue

re volumus.

Tempore vero messis vindemiarum , & reeollectionis Reni, quia saepe ob imminens periculum, ad vicarium notastrum generalem, vel Foraneum recurri non potest; P Iochis omnibur auctoritatem tribuimus co cedendi licenistiam

86쪽

tiam laborandi in messe, vindem ijs, & recollectione pra dicta Feltis diebus, quae licentia gratis concedatur, vel saltem attenta communi necessitate frequenti Populo in clesia . vel Cae meterio publicetur. Extra tamen hos casus licentia laborandi in die Festo in Ciuitate a Nobis, vel ad hoc specialitEr a Nobis delega to; in Dizecesi vero a Vicario Foraneo petatur. Verum quia Festor u obseruantia cordi maxime esse debet is omnes caueant, ne licentiam concedant, nisi rationabilis, de

probabilis causa eorum arbitrio adducatur; neque nisi inscriptis illam concedant.. Vt autem dubia quaecunque super tempore, quo incia pere, & finire Festa debeant, oriri solita, tollantur. Declaramus quodlibet Festum, sicut & ieiunia a media nocte Festum ipsum praecedente incipiendum, atque in media sequenti nocte terminandum esse; Idque a Parochis , &Consessarijs omnibus, etiam Regularibus docendum esse praecipimus, Populos instruentibus Festorum obseruantiam principaliter consistere in Sacrosanctae Missae Sacrificio audiendo , S ab operibus seruilibus abstinendo, sub peccati mortalis praecepto, neque eis in dictis diebus i cumbere licere ebrietatibus, ludis, crapulis, choreis, resimilibus, quae cum semper sint mala, eo tempore magia illicita redduntur. AEdicta nostra promulgata eirca Festorum obseruantiTapud se Parochi omnes habeant, quibus opportunis temporibus uti valeant, prout sese occasio obtulerit.

87쪽

De Processionibus d

IN aeris Processionibus ut oratio multorum sit magIs' grata diuinae Misericordiae debita pietate, & deuotione celebrentur, omnisque abusus tollatur , instascripta d creta obseruanda decernimus. Omnes, qui ad publicas Processiones interesse solent, aut debent, siue Saeculares, siue Regulares,siue etiam lai- eorum Constaternitates, quo die facienda erit Processio, hora a Nobis statuta ad Ecclesiam Cathedralem conu nient; &qui ante inuocationem Sanctissimae Trinitatis in Lytaniis non venerint, tanquam absentes arbitrio nostro punientur; sicuti & qui poli inchoatam Processionem seiungere ausi fuerint, cum ex hoc saepe contingat non sine graui Populi offensione Processiones perturbari. Clerus saecularis in Processionibus bitatos, vestescis, obis Iongas, mundo superpet Iiceo habeat, nec ullus ex ipso chirotecas, aut flores prae manibus habeat, sed breuiarium, aut diurnum, S lytanias, aut psalmos, hymnosquet supplicationi, quae agitur, conuenientes, deuote, & clara voce decantet,1 colloquijs, S risu abstineat,&nisi tempore pluuiae pileos, aut pallium superpelliceo impositum gestare audeat. Laici Clericis no se immisceant, nec inter Confratern tales absq; habitu Constatrum misceantur; Faeminae quoque non uno agmine cum illis , sed separatim ab illis in

cedant.

Processionum tempore nulla absque nostra licentia spectacula fiant in locis, per quae dirigetur Processio, nullaeque actiones in soribus aedium, aut in via repraesententur,

88쪽

ve Praeessionibus. Cap. XIX. T

qua uis pietatem praeseserre videantur; multo magis Imagines lasciuas ad ornatum exponi vetamus, sub inna amissionis earum . . Nullus a Processione recedere audeat, donEc reuersa

fuerit ad eam Ecclesiam, unde in fiam habuit, praesertim si sit Ecclesia Cathedralis, a qua quidem Processiones generales Ciuitatis inchoari debent, & ad ipsam terminari, nisi aliter Nobis visum suerit.

Non liceat Regularibus, aut Constaternitatibus laico rum, quarum Ecclesiae claustrum habent, Processiones facere, nisi ii tra claustra tantum, & non extra; Si vero Ecclesia clauitro careat, fieri poterunt intra ambitum, seu prope muros Ecclesiae, siue exeundo ab uno ollio Eccletiae ,& intrando per aliud, siue per idem, si sit capax ; extra ambitum vero non dirigatur, nisi de licentia, consed-su, aut Cruce Parochi, dummodo non habe aut alia priuilegia particularia, quae si habere praetendant, infra tres menses a die publicationis huius nollrae Synodi ostendere

teneantur.

In solemnitate Corporis Christi Processio solemnis fiat tum in Ciuitate, tum in Oppidis omnibus, Terris, ac L cis frequentioribus nostrae Diaece sis , una eum delatione Sanctissimi Sacramenti, & ubi per Nos non deseratur, per Sacerdotem, qui caeteris honore , & dignitate praecellar, tale munus adimpleri iubemns; Ut autem magna cum religione, pietate, ac magnificentia solemnis Processo fieri habeat, Dominica praecedenti, quae dicitur Trinitatis ad confitendum, & communicandum Populum suadebunt. PCocessiones , quae per Octauam Corporis Christi a Parochis Ciuitatis fiunt, mane tantum dirigantur, nisi alitera Nobis ex causa concessum fuerit, di cum illae fient, horis

89쪽

ne ProeusAnilus. Cap. XIX.

tamur omnes; ut pro reuerentia, & deuotione tanti saeramenti claudant Oiscinas ,& ad Parochiam confluant. Nullus siue masculus , siue farmina transeuntem Pr cessionem spectaturus superiorem aedium partem, aut fenestras ascendat; Si quis vero ita affecto corpore eo tempore suerit, ut Sanctissimum cum alijs fidelibus comitari nequeat, ei permittimus, ut e portis, aut in via deuote,

ac reuerenter existat.

Ut autem in prae satis Processionibus Corporis Christi pietas, ac religiosus cultus ubique appareat, in apparatuviarum, quem ab omnibus toto astectu pro cuiusue viriabus desideramus, nihil profanum, nihil impudicum,nihi que quod praetereuntium oculos a pietate amouere possit . in publicum exponi volumus. Processiones solitas a Parochis Ciuitatis fieri pervias in sero singulis Octauae Corporis Christi diebus , omninti iustis de causis prohibemus; Uolentes, ut tantummodo per EcUesitam, vel per eius ambitum eaedem fieri imp sterum debeant ; sicut & quae singulis mensibus eiusdem Sanctissimi fiunt. T ea, quae in Diarce sis nostrae visitatione ad euitum diuinum, S Ecclesiallicam disciplina decreta sunt, maiori studio perficiantur, nec Nos eadem inspicere, exequi valeamus, discretorum virorum auxilium, & op ram adhibendam censemus, qui vices noliras in omnibus suppleant, quae eis demandata fuerint.

Nostris igitur Vicariis Foraneis praecipimus, ut semel in De Morijs Foraneis .

C A P. XX.

90쪽

De zrieariis Araneis cap. XX. 1 et anno Ecclesias suae Uicariae adscriptas ea, qua decet fidelitate, & zelo, ac absque aliquo comitatu, sed per se ipsos

tantum diligenter visitare debeant,& visitationes in seripiatis redigant, eas ad Nostrasmittant, seu personaliter deserant. Exacte autem obseruabunt, an Parochi resideat, an debita charitatis officia infirmis praestent, quales in administrandis Sacramentis se gerant, an diebus Festis pijs exhortationibus pascant oves sibi commissas, ac Doctrianam Christianam pueros, S puellas docere satagant; Anquar in Visitatione a Nobis decreta suerunt, &praesentes Con stitiationes Synodales, executioni mandentur; an legatis pijs,& Beneficiorum oneribus satisfaciant; an libros curae diligenter conseruent, & scribant, iuxta Decreta n stra; an adsint concubinarii, in conseis, adulteri, aut alij

non cohabitantes post Matrimonium cum uxoribus suis,

vul easdem male tractantes; &si aliquem circa praemissa deliquisse compererint; primo benigne moneant, S co rigant, & si non pro secerint, Nobis, vel Uicario nostro generali significent. Curabunt quoque, ut Clerici habulum , S tonsuram clericalem gerant, arma ne deferant, Ecclesiae serviant, honesteque vivant, nec non rixas, &contentiones quascunque inter dictos Clericos componant, & pacem conseruent.

Decedente aliquo ex suae Vicariae Parocho statim ad Ecclesiam vacantem se conserant, ibique bonorum m

bilium ipsius Ecclesiae, & Sacriltiar, cum te ilibus idoneis inuentarium conficiant, & illud ad Nos deserant, nec ab haeredibus quidquam, quod ex desuncti peculio non nos.catur, fraudari permittant..

Ad suscipienda olea Sancta Sacerdotem, vel Clericum in Sacris constitutum quotannis mixtere, eaque caeteris L su ae

SEARCH

MENU NAVIGATION