Illustriss.mi, ... Io. Lucidi Cattanei ... episcopi Mantuani ... Constitutiones synodales. Publicatæ in prima Synodo diæcesana diebus 26. 27. septembris anno 1679. Quibus additæ sunt Propositiones omnes morales damnatæ a Sum. Pontif. Alexandro 7. fel

발행: 1680년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

alienare non posse, verum etiam, si quae alienata repere. rint pro viribus recuperare, teneri . Cum Beneficiorum fructuum duo sint genera, naturales nempe , S industriales, ut triticum, Vinum, faenum,&C., Sciuiles, ut liuelli, census, S similia; Ideo ad tollendas omnes lites,quae post mortem Beneficiatorum inter eorum haeredes, S successores in Beneficio oriri solent, praecipiendo mandamus, fructus impotarum tam naturales,&industriales maturatos, ac a solo separatos ante Beneficiati obitum, quam ciuiles ipso vivente, pariter maturatos, i non exactos, ad eiusdem haeredes spectare, neque in his vllam esse litem mouendam volumus; Caeteros vero fructus post mortem tantum maturatos, etiam ante Benefici possessionem captam successores in Beneficio lucrari deis claramus. Quod si inter praedictos haeredes, S successis- res alia emerserit controuersia, summarie a vicario nostro generali definiatur. Defuncti haeredes fructos immaturos a solo non separent, ligna ne caedant, nec damnum aliquod Ecclesiae, vel successori afferant, nec supellectiles tam sacras, quam profanas , aut scripturas ad Ecclesiam spectantes amoueant, sed eas omnes, etiam ii defunctus aliquid in eis comparandis erogauerit, exceptis profanis, extra Uicario Foraneo, seu illius Vicesigerenti ; in Urbe vero Massario, vel Ministro per Nos deputando gratis consignent , sub paena ex com nicationis latae sententiae Nobis reseruatae. Economis cuiuscunque Beneficij mercedem laxamus ad praescriptum Constitutionis sanctae mem: D. Francisci Gonragae Praedecessoris nostri, quibus mandamus,ut B neficis, cuius curam habent, fructus omnes pendenteSpenes se poni curent, ex ijsque onera eiusdem Beneficij in pri-

72쪽

Da Bonis Ecclesiasticis . Cap. XIV. primis adimpleant, reddituri pro reliquatu pationem successoribus , vel aliis, prout iuris erit.

De Hospitalibus, re Locis pijs.

DIDe Christiane sine discretisne exhiόere hospitalitatem,

ne forte, eui domum clauseris, cui humanitatem negau ris iraesit Deus I scribebat Auguitinu S contra haereses, ob- D. Auginsecutus Lo b Angelis tanquam Peregrinis, consuetudine hospita- ' η' ιitatis Iiseratus a periculo ciuitatis , ιν temporate euasit incendia um,s aeternum consecutus es praemium . Si igitur eodem D

ctore Ecclesiae dicente, hospitalitatis ossicio ad Christi co-Gnitionem venimus, &charitatis ossicia erga infirmos,&Pauperes tam sunt grata Deo; Ut nullum desit in Hosp talibus,& Locis pijs recte administrandi munus Piorum Locorum administratio viris probis, S prude libus committatur, qui scribere, S rationes, ac computatenere sciant, nec admittantur, qui illorum Locorum debitores erunt; Nul Io modo vero administration r praeficiatur, nisi prius fideiussionem idoneam, S iura mentum praeis stiterint de fideIiter c di Iigenter munere suo adimpIendo is Electionem autem Administratorum per vota secretae fieri, singuloque anno confirmari praecipimus. Et electi, iuxta Sac. Concit Trid. Decretum, v Itra triennium nulla- ζ - ι tenus perseuerent , nisi aIiter in fundatione dispositum re- ea periatur, vel ex iusta causa Nobis alit et vitum fuerit.

Sac Conc. Trident. Decreto inherentes iubemus di AG ewE , ministratoribus Hospitalis, Montis Pietatis, Constatern ratum ,& quorumcunque piorum Locorum, ut lingulis a

ius adnuniitrationiurationem Nobis, vel Personae per NOS

73쪽

deputandae reddere teneatur, nisi steas sortE in institutione dictorum Locorum expresse cautum esset, sub paea a priuationis officij, di aliis pro modo contumaciae infligendis. Si aliquis eorum pecunia pii Loci absque nostra licenistia mutuauerit, aut sibi ipsi comodauerit, ab officio statim sit priuatus, eumque per sex annos a cuiuscunque Loia ei pij administratione arceri volumus ; Et qui huic mand

to nostro contra uenerit, excommunicationis sententiam Nobis reseruatae, ipso facto incurrat. Administratores Hospitalium, ubi mares, vel laminae aluntur, istos in sancto Dei timore, orationis studio, Doctrinae Christianae, & Sacramentorum frequentia, iuxta eorum capacitatem educari procurent. Caveant pariter, ne mares cum is minis versentur, sed separentur, & praesertim ne in cubiculis pernoctent, &ι loco unius sexus ad alium accessiis non detur. Hospitalis malosis Statuta iam pridem sanctissimo χeIoconsecta in omnibus stipendijs exceptis sicuti, S caeterorum piorum locorum probatas leges obseruari mandamus; certasque regulas ad pietatem, & bonum regimen aptatas, unusquisque Locus pius habere teneatur, quas Nobis, prout opportunum videbitur, & reformare, & augere, & approbare reservamus, eisque tam Praefectos,&Miniitros, quam pauperes ipsos subiectos esse volumus . In Hospitali non recipiantur mares , vel taminae, nisi sint adeo miserabiles, vel morbo ita impeditae, ut suis manibus victum nequaquam sibi parare valeant, &domestici semper aduenis praeserantur, sicuti pueri, di puellae in Hospitalibus p ijs nullatenus acceptentur , nisi decimum annum attigerint, & sint miserabiles absque parentibus. Adminiaratoribus reddituum pauperum Ciuitatis man- . d

74쪽

De mo t. , ω Locis pist. Cap. XIIII. y Idamus , ut in libro ad hoc confecto pauperes pudentes ab alijs miserabilibus personis distincte adnotent ό quod tamenon fiat, nisi prae uia diligenti informatione de eorum in pia a Parochis , alijsque pijs viris per Deputatos in unaquaque Parochia habenda, sicuti,& distributiones ele mosinarum eisdem faciendas notari ordinamus; volentes, ut qui male distribuerint, restitutionis dupli, ac grauiori arbitrio nostro paena sub ijci valeant. Omnes, & quicunque miserabiles in praefato libro adscripti teneantur quolibet , S singulo primo die Martis cuia iuslibet mensis ad Cathedralem accedere, & ibi praeuia sacramentali Consessione, per manus Religiosi a Nobis deputati, sanctissimam Eucharistiam sumere. De Confraternitatisus Larcorum .

VT Laici, qui Deo in aliqua particulari unitatis, &

deuotionis sorma inseruire volunt, ultra eoru praescripta, quorum obseruationem enixe commendamus.

Nullus in Constaternitate aliqua admittatur, nisi sit ho nae famae, ac probatae vitae, & Doctrinam Christianam ita calleat, ut alios etiam docere possit, non blasphsmus, no facinorosus, aut publicus peccator, S qui aliqua iuris,vel lacti infamia laboret. Qui autem in illis adscribi voluerit per sola Confratrum Vota secreta, quorum maiorem patiem obtineat, eligi mandamus; Electis vero, &sacram Communionem resectis, vestis non detur, nisi praesente Parocho, vel saltem Constaternitatis Cappellano, qui statutis precibus vestem ipsam benedicat, quam neque domi, neque alibi, quam

I in

75쪽

σs De Constaternit. Laἰcorum. Cap. IV in Schola ipsa Constaternitatis asseruari, & si adscriptus Constater abeat, vel obeat non asportari, sed Confraterunitati relinqui districte iubemus. Confratres omnibus diebus Dominieis, & Festiuis,luxta suum institutum, ad propria oratoria conuenient, di Osseium B. M. V. deuote,& distincte sine cantu recita-hunt; Mane quidem Matutinum cum Horis, a prandio Vesperas, S Completorium, quae tamen Vesperae, non nisi ante, vel post vesperas Ecclesiae Parochialis,&finita

Doctrina Christiana recitabuntur.

Sanctissiniam Eucharistiam post expiatas per sacrame talem Consessionem criminum culpas singulo quoque mense, & in solemnioribus Festiuitatibus Confiatres sun ere

teneantur.

In Oratoriis non liceat etiam Constatribus Eucharistia

ministrare a Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Alb is inclusiue, neque in Natiuitate Domini, Ascensione, Pentecoste, Assumptione B. M., S in Festo omnium Sanctorum . Nullae etiam Benedictiones fiant Candelara,

Cinerum, Ramorum, Ouorum, ac frugum, sub paena suspensionis eo ipso a diuinis quoad Sacerdotes benedicentes , & arbitraria quoad Confra tres. is Quaelibet Confraternitas suum Cappellanum habeat, quem non nisi a Nobis approbatum assumant, qui per Confratres, absque legitima causa a Nobis approbanda, expelli minime polst; Et cum Processiones agent, eunde secum habeant cum superpelliceo, Sc bireto, sine tautha stola. Modeste , S deuote incedant cantantes litanias, psalmos,& precationes ab Ecclesia institutas. Non Crucem praeserant, prout per Clericos praeferri solet, sed ima.

ginem Crucifixi, S Sanctorum. In

76쪽

De constatemh. Laitarum. Cap. XV. es

In prae satis Oratorijs sanctissima Eucharistia continuo non adseruetur absque summi Pontificis priuilegio, quod

intra tres menses Nobis exhiberi mandamus; Nec etiam ad tempus adoranda exponatur absq; nostra licentia , subpaena viginti quinque scutorum qualibet vice incurrenda. Cuiuscunque Constaternitatis Officiales nullatenus eligantur, nisi per vota secreta, & cum assistentia Parochi, aut eius substituti approbatione , eorumque electio pro confirmatione ad Nos statim ex praescripto Sacrae Congregationis deseratur. Quam electione nullo modo absq; licentia nostra prorogari volumus, alias acta quaecunque facta nulla omnino declaramus. Declarantes propterea Parochos, & Ecclesiarum Rectores in Olficiales minime

eligi posse cum vice nostra Constaternitatum negotijs assistere debeant. Electi vero Osficiales nihil a Constatribus emolumenti recipiant; Nec Notarij, Massaris,alijque quia cunque in describendis ad sortem puellis, seu in eleem sinis illis praebendis, nec solidum quidem retinere,vel prε- tendere valeant, sed haec omnia gratis, & solo Dei amore,

a quo mercedem sperare debent, peragere teneantur. Bona Constaternitatum , earumque iura quaecunque a

solis Massarijs, aut Notarijs, nisi de Prioris licentia, Rectoris , Consiliarium consensu, gubernari, pertractari, aut de eis quoquo modo disponi prohibemus. Nec ea Iocari posse earum ossicialibus, aut Administratoribus, seu e rum consanguineis,&assinibus, usque ad secundum gradum , S si secus factum fuerit locatio, sit ipso iure nulla. Eleemosinae, & oblationes, quae ipsis Constaterniratubus fient. & pecuniae quaecunque, etiam ex introitibus, &prouentibus redactae in capsa tuto loco custodiendae deponantur tribus clauibus munita,quarum altera penes Pa-

ead. II.

Augusti

77쪽

s 3 De Confraternit. Lali m. cap. m. Tochum, altera penes Rectorem, S altera penes Massarium, seu Depositarium semper retineatur, nec unquam , nisi unoquoque concurrente, ac praesente aperiri valeat .

Quot annis Oisciales, Nobis, seu Vicario nostro generali in Ciuitate, Parochis vero in Diarces, rationem suae adia

Coc. Tri. ministrationis, iuxta Sac. Concit. Trident. Decretum redis 2ν Id. dere teneantur . . ' .

L Omnes expeqsae in librum rationum ad Administrat ribus diligenter referantur, nec Massarius, aut alius Oftacialis quisquis sit, sumptus nullos etiam minimos facere possit absque mandato Prioris, & Parochi, vel etiam totius Congregationis, si summa sit notabilis; quod & pra cipue, si de aliqua affrancatione, seu inuestitura facienda agatur. , obseruari iubemus, sub nullitatis censura . Habeant librum, in quo legata omnia, census quoscunque, atque liuellos cum proprietatibus, ct personis Obligatis singulis annis describi iubemus. Oneribus Missarum , vel in propria Parochiali , aut In Ecclesijs intra eiusdem Parochiae fines a Nobis,vel a Praedecessoribus noliris designatis nisi aliter testatores statuerint satisfaciant. Idque etiam in Anniuersarijs , quae in septimo, vel trigesimo die, Oisc ijs fient, nisi iussepulturae Constaternitatis habeant, observetur, tunc verti

nisi cum assistentia Parochi, & praeminentia peragantur, cui etiam duplicata dabitur eleemosina. In Constaternitatum Eccleiijs, vel Oratoriis nemini sepultura dari possi, nisi Nobis id eis licere constiterit. Vbi vero ius sepulturae Confra tribus concessum extet, nullis alijs, neque Constatribus ipsis concedatur, nisi per sex menses ante obitum in Confraternitate adscripti fuerint; ad quam etiam ibi eligendam quemquam tacite, vel e presis

78쪽

d e confraternit. Lai mm. Cap. m. despressE, etiam Constatrem imittare, sub parna excommuniacationis latae sententiae prohibemus.

De Beneficiis Melesia ticis, CAP. XVI. '

Cum Beneficia Ecclesiastica, ut spirituale donum coiscedantur bonitati, labori, ac scientiae eorum , qui non de Beneficio, sed magis de bene faciendo ad Dei honorem , & salutem animarum sibi praecipue commissarum

curam gerere debent.

Nullus pro Beneficio obtinendo audeat quidquam ali cui dare, vel promittere, alias paenis contra simoniacos latis punietur, quibus, S accipiens subiacebit, sicuti &qui detestabile crimen confidentiae commiserit. Beneficiorum Patroni quicunque habentes ius eligendi, seu praesentandi, seu nominandi per se, aut per alios, nihil a prouiso accipiant, vel aliquid consequi praesum aut, neque in fructuum perceptione se ingeram, sub paena ex- Communicationis Summo Pontifici reseruata,& interdicti ab ingressu Ecclesiae. Illi quoque, qui Beneficia pro se, cum oblatione annuae pensionis, vel pro alijs, cum spe pensionem annuam, aut aliud quodcunque temporale commodum , etiam modicum ab eis consequendi , aut pro se ipsis principaliter animo, & intentione ea in fauorem aliorum resignandi obtinere procurauerint, sciant se eiusdem excommunicationis vinculo innodatos, ac omnibus Beneficijs, quae postiden hoo ipso priuatos esse. Qui per resignationem, cessionem, vel alio quouis modo, praeter quam propter obitum, Beneficium aliquod Ec

79쪽

eto De Feneficiis Aelsiasticis. cap. XVI. etesiasti eum euiusuis generis a Sede Apostolica Oht Inum Tt rint, meminisse volumus Constitutionis Gregorij XIII., hvm η' qua statuitur, quod praefati intra sex menses a die datae, 'tam in Cathedrali, quam in Parochiali Ecclesia , intra

quam dictum Beneficium extat,eius prouisionis sic obtentae publicationem facere teneantur. Ita ut dum Populi ad Missarum solemnia concursus adsit, palam omnibus lia terae Apostolicae, earumve transumptum authenticum exhibeantur, S clara ,&intelligibili voce resignatio, cessio, aut permutatio huiusmodi, ac Beneficij qualitas, & mutatio, nominaque, & cognomina Resignantis, seu Cedentis, vel Permutantis, ac illius, in cuius fauorem gratia huiusmodi est facta, pronuncientur; ac de his omnibus exemplum valuis dictarum Ecclesiarum affixum relinquatur. Beneficiati omnes poli adeptam Beneficij possessionem inuentarium bonorum eiusdem Beneficij conficiant,& copiam unam ad Cancellariam nostram intra duos menses transmittant, alteram vero penes se retineant, sub pama viginti quinque scutorum post elapsos duos menses, Locispi s applicandorum.

De Parochis.

CAP. XVII.

R Ectores Parochialium Ecclesiarum,quibus Gregem

suum Christus commisit, peruigiles e sse, S in omnibus se ipsos praebere debent exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, deuotione, grauitate, α sollicitudine , ut facilius,& felicius, Deo adiuuante, muco .n . Dus suum exequirite possit. Quare inhεrentes Sac. Concit. Trideat. Decretis.

80쪽

De Paraebis. Cup. XVII. tomnibus, &singulis,quibus cura animarum incumbit, mandamus, ut in propriss Ecclesijs resideant, ne c.ab eis vltra tres dies absint, absq; nostra licentia in scriptis eo eedenda , sub paenis indiuis a Sacris Canonibus eodem Conc. Trid. , ac Apostolicis Constitutionibus, quae a No- his irremissibiliter infligentur. Obtenta autem licentia, Parochus ne a Parochia dust edat, nisi prius de idoneo, & a Nobis approbato Sutastituto prouiderit, qui tempore absentiae vices eius gerat in cura animarum, vel saltem viciniori Parocho, si paucorum dierum absentia erit, Ecclesiam suam commend te studeat. Unusquisque Parochus, iuxta Sac. Congregat. Deer tum intra sex mensium ab harum publicatione spatium, domum suam prope Parochialem Ecclesiam habeat,& ibi resideat, sub paena quinquaginta scutorum, pijs Locis applicandorum; Et si domus Parochialis reparatione egeat, teneatur reparare, & quod supra de Ecclesijs dictum e th,

obseruari mandamus.

Parochi omnes diebus Dominicis ,& Festis de praecepto in propria Ecclesia hora competenti, & opportuna Sacrum faciant, ut Populus illud audire possit; Quod si alia

quando ad alterius Parochiae Ecclesiam vocentur, in qua Sancti Titularis solemnis dies, vel Celebritas alia agatur,

ipsi prius, vel in propria Ecclesia celebrent, vel certe prouideant, ne Populi Missa,& alijs Offici 1s,& lanctionibus

careant, sub paena viginti quinque scutorum, suae cuiuia cunque Parochiae applicandorum. Praecipuum Parochoru est, ct ad salutem Gregis magis necessarium, ut cohortationibus crebris Populum a peccatis, di eorum occalione detereant, di ad vir rutes cap

SEARCH

MENU NAVIGATION