장음표시 사용
41쪽
cepit, una cum comite Godfrido : ibique copias collegit. Gualtherus cognito quod Di epol dus sese
Sarni muniisset, eo cum eXercitu contendit,
eumque longa & arcta obsidione pressit. Qua de causa Diepol dus se in angustias redactum esse , potentiamque Gualtheri in dies augeri
conspiciens , quasi des ratus extremam fortunam experiri statuit: & quodam mane eruptione cum centum equitibus , totidemque peditibus facta , castra hostium adortus, Gualtherum in testo adhuc jacentem depre- . hendit, qui cum clamore ac strepitu excitatus sese armare , ac jam brachia manicis capiti superinductis inserere vellet, funes tentorio- Gualtherus rum praesecti capiti ejus inciderunt, manicis capitur. itaque nondum indutis involutus, & casu tentorii obrutus, in manus hostium venit. Nam cum eXercitus , qui ipsum caesum existi- . mabat, fugae se daret: Diepol dus ex occasione tentorio detecto . eum una cum aliis cepit, atque Sarnum in custodiam transmisit,r cubiculario Reinaldo Senensi ei apposito, uno eaptorum cum ipso : ac medicis Salerno accersitis , in eo curando nihil diligentiae praetermisit. Porro 'Gualthero ea ratione capto , Die-poldus quodam die visendi gratia eum accedit: N a multis hinc inde sermonibus habitis, ei dimissionem ex carcere, regnique deditionem ea conditione pollicetur, ut sibi status Gai Iica su- quo fungeretur , . sub fide homagii , quam 'perbia at- offerebat, confirmaretur.
42쪽
. At Gualtherus , qui elatiore animo esset quam praesens tempus ferret , intempestive
respondet : neque potentiam , neque honorem tantum in toto inveniri terrarum orbe,
quae e manibus tam vilis & abjecti hominis, qualis ipse esset Diepol dum intelligens recipere dignaretur. Diepoldus itaque non injusta indignatione ad haec Verba accensus , cum forte gladiolum scriptorium ad unsues praedicendos in manibus haberet, eo faciem Gualtheri transverberavit, hac addita voce: Quem de te, o improbe atque sceleste, facis quo haec tua rabies atque superbia tandem evadet 8 in mea potestate ac manu cum sis, ecquid injuriam mihi inferre non vereris i Verum, hanc magno tibi constituram , re ipsa eXperiere. Quapropter Gualtherus ita mente permΟ-tus est, ut vestibus atque panniculis , quibus ejus Vulnera obligata erant, dilaceratis, intestina quoque quae e corpore per Vulnera eL fluebant, disrumperet, dicens: se amplius in tali miseria vitam minime tracturum : & obstinatione rabiosa, medicationem , cibos &potum respuens , quarto die animam exhalavit, per stultitiam ac insoli;ntiam regno ac Vita privatus. Nec quenquam ex se reliquit,
quam uxorem & filium : qui postea ei in comitatu Brennensi successit. Diepoldus his rebus gestis , quali dominus & administrato regni Neapolitani remansit : donec Frideri- Cus, aetate adulta & corroborata regni gubernacula suscepit.
43쪽
Verum enimVero nec comite Gualthero
extincto , pax regno stabilis , vel admodum diuturna fuit: discordia quidem, quae inter Otthonem Saxonem, S Philippum patruum Friderici in imperio arserat, sopita, atque Otthone solo Imperatore. Is Romae ab Innocentio, anno IZO9. coronatus est di fide
pontifici de hoc , & inter alia data, se quas
terras Ecclesiae teneret, eidem restituturum, nee illi ullam molestiam illaturum. Verum flatina die coronationem sequenti, promissi oblitus , contrarium facere coepit. Nam terras Ecclesiae ingrcssus, eas in potestatem suam redegit: & pontifice invito Romaniam , cum patrimonio Mathildis Salinguerrae Ferrariensi, marchiam Anconitanam AZoni Astensi, & ducatuna Spoletanum cuidam Berthoido capitaneo suo dedit. Ρostea regnum Neapolitanum invadens , praeter alia loca & Capuam cepit: & ibi hyeme transacta. Omnia ad Calabriam usque sita occupavit. Quare Innocentius admonitione praecedente , eum anathemate notatum deposuit, omnesque ab ejus obedientia & fide absolvit. Plerisque ergo , qui cum ipso erant, maXime Landigravio Thuringiae, Saxoniae duce, Bo- hemiae rege , Moguntino ac Trevirensi Archiepiscopis ipsum deserentibus , atque cum copiis suis per Alpes Germaniam repetentibus,
ipsi quoque ab incepto desistere, & in Ger-
.mamam redire coactus est. ...' /Dtthone a consortio Ecclesiae excluso,
principes Germaniae, qui Friderico in cunis jacenti fidelitatis jurejurando ad preces patris
44쪽
Heinrici sese obstrigerant, regis Galliarum
conssilio accedente, Fridericum juvenem optimae spei ac indolis , aetatis aO. annorum elegerunt Imperatorem , eique legationem solennem misere, quae & cum pontifice de eo confirmando ageret, & Fridericum ad maturandum adventum pro imperio suscipiendo
Erat Friderico uxor, regis Cassiliae soror, nomine Constantia, quae affectione & sollicitudine quadam conjugali, cum aliis optimatibus summopere eum a profectione in Germaniam aVertere , elusque propositum mutare contendebat. Sed Fridericus, qui animum generosum gereret, & ex uxore jam filiolum nomine Heinricum sustulisset, eo cum matre in Sicilia relicto, virili magnoque animo profectionem suscepit : & consilio cum Papa prius communicato , Genuam , ac inde honorifico & amplo comitatu inst ruinis Ρapiam contendit, Mediolano tanquam domui Suevicae infenso deflectens. Ex Ρapia Tridentum usque , Ρapienses & Cremonenses eum fideliter deduxere. Inde vero per Vias
dissicillimas & asperrimas quod regio ab hostibus ejus occupata effet) in Germaniam ad Rhenum transiit: ibique terris Imperii acquisitis, auxilio & ope regis Galliae Otthonem
adversarium devictum, ad eas angustias compulit , ut in Saxoniam sese recipere cogeretur, ubi inglorius obiit. ' Rebus itaque in Germania compositis,
Fridericus in Italiam rediit, & ab Honorio tertio pontifice incredibili pompa & congra- Δ s Rilain
selmus de Justingen, viri mili
45쪽
tulatione coronatus est , in die S. Ceciliae sacro, anno IZZO. Eam coronationem liberali donatione remuneravit, & inter alia comitatu Fundensi Ecclesiae perpetuo jure collato , promissionem, quam Aquisgrani de subsidio Terrae sanctae serendo in prima coronatione fecisset, confirmavit. Inde primogenitum filium Heinricum octennem, in Germaniam ablegari, atque Aquisgrani regem inungi curavit: eique nuptias Agnetis , filiae Leo-poldi Austriae ducis, triennio post celebrandas pactus est. Ab hoc in regnum Neapolitanum se contulit : ac quia Richardus & Thomas Anagniae comites, Innocentii Tertii fratres , qui oppida quaedam in regno tenebant, Otthonis partes secuti, inscio pontifice consilia de regno Imperatori auferendo , nefaria consilia agitarant, ipsos punire statuit. Unde Soracum arce capta, Richardum inde ejecit, eumque Capuae diu in vinculis tenuit: postea in Siciliam relegavit. Celanum quoque Vi cepit,& solo adaequavit , comite Thoma pulso equi Romam confugiens , a Papa receptus est. Id quod Fridericus tam acri morsu doloris tulit , ut Omnes incolas loci illius in Siciliam transferret. Deinde regno obito , Apuliam S Calabriam ad obedientiam redegit: ac re-hus regni ordinatis in Siciliam trajecit, illam
e manibus Sarracenorum erepturus. Valido itaque exercitu contra Mirabetum Sarracenum profectus, eum devictum in crucem adegit, S omnia Sarracenorum conventicula dissipavit, ipsis partim in montes di loca deserta, Partis
46쪽
partim in regnum Neapolitanum dispersis. Et tandem rebus Siciliae constitutis, in Apuliam rediit. Dum vero in regno Neapolitano haeret, Honorius pontifex eum anathematis fulmine ferit, ac Imperiali dignitate privat: ex causa non plene a scriptoribus commemorata.
Blondus siquidem & Ρlatina , in suis historiis nullam in specie allegant: sed ob malitiam, perfidiam & rebellionem Friderici, id ab Honorio factum esse, in genere dicunt. Episcopus vero Augustanus in historia Suevica re-1ert, sententiam privationis ob frivolas & levissimas causas in Fridericum latam: cui &alii eius aetatis scriptores assentiuntur. Breviter , certam causam hujus censurae mihi invenire nullam licuit. Hoc constat , Frideri-Cum , cum praeter meritum ita a pontifice se tractatum existimaret, ab eo, tempore parum Romanistarum amicitiae vel fidei credidisse. Quare ut in futurum rebus suis consuleret, &animos regni colarum natura noVitatum avidos , & ad rebellionem propensos , reprim ret, reliquias Sarracenorum, quos prius asperrima persecutione , hinc inae in montes &loca deserta dispulerat , contraXit : iisque, ut Luceriam in Apulia dirutam restaurarent atque incolerent, permisit. Quo facto, tantus numerus Sarracenorum eo confluxit, ut
viginti millia armatorum ibi invenirentur, quorum opera Fridericus exinde in omnibus
bellis est usus : & Luceria in hunc usque diem Noceria Sarracenorum dicta, litera Lia N mutata: idque ad differentiam alterius
Sarrace norum. Disit iros by Corale
47쪽
Noceriar, quae est in Terra Laboris, prope Sarnum , nomen sortita Ρaganae. Haec dum in Italia gererentur, interea SoIdanus Damiatam in IΕgypto , & Hierosolymam in terra sancta , Christianis oppressis, recuperat: ut in historia Orientali legere es .
Quapropter Iohannes comes Brennae reXHierosolymorum pro auxilio obtinendo Romam Venit, anno 1222. Et tantum effecit, ut Fridericus in gratiam pontificis reciperetur, quo eum auXiliatorem haberet: motus & potentia ejus , tunc omnium maxima, & fama insigni de eo per totum terrarum orbem divulgata. Ac ut eum vinculo arctioris amicitiae sibi devinciret, ei filiam unicam , nomine Iolantam, Romae uxorem dedit, & dotis nomine titulum & omne jus regni Hierosolymitani assignavit. Ex quo secundum albquos , omnes subsequentes Neapolitani reges, regni Hierosolymitant titulum , verbis magis
quam re usurparunt: nos tamen paulo inferius aliam ejus rationem e onemus. ΡrOmisit ergo Fridericus in subsidium Terrae sanctae ire : & quamvis ob infirmitatem & alias causas ultra annum ejus profectio differretur: tamen anno I 227. maximis copiis collectis, Brundusio soluit, iter in Orientem dirigens. Sed non admodum longe progressus, eXercitum iis qui ei omnium maxime ducendo ido nei videbantur , committit: ac ex itinere in Apuliam redit, qua de causa incertum est, nam historiae de ea variant) spem tamen nihilominus praebens in Syria degentibus, &Omnibus eo tendentibus is se mox ipsorum gratia
48쪽
gratia subsecuturum , ipsisque causas reditus speciosas allegans atque adducens. Ρorro cum Fridericus primo Brundusio solveret, Honorius jam supremum vitae diem morte confecerat. Ei ergo succedens Gregorius Nonus , anno I 227. in mense Martio, Fridericum promissae in Syriam trajectionis admonuit: & nihilominus , ut Ricobaldus memoriae prodidit , omnes vias amnitatis eum Friderici filiis constituendae, est persecutus , ad quam ipsi nulla ratione induci potuere. Quae res non solam prima discordiae inter Gregorium & Fridericum videtur occasio fuisse: sed & una earum causarum, ob quas Fridericus de regni sui statu dissidens, in regnum rediens, ibi dissimulanter substitit. Gregorius itaque eo intellecto , censuraque Honorii contra Fridericum non tantum approbata , sed & reiterato geminata, ipsum anathematis fulmine notatum, imperii dignita e privavit: ac interea Iolanta, filio Conrado relicto, mortalem Vitam Deo naturaeque reddidit. Anno subsequenti, nimirum I 228. Fridericus cum studio adimplendae promissionis factae, res ad profectionem necessarias sic domi disposuisset, ut omnium pontifex inscius atque ignarus esset, ex Italia cum potenti exercitu movit: inque Cyprum, mox vero in Iudaeam perVenit, ibique tanta istute & authoritate res administravit, ut Soldanus induciis petitis , ipsi Hierosolyma cum toto regno Hierosolymitano restituerit, paucis castellis exceptis. Quocirca in medio quadragesimae,
anno Gregorius onus Honorio succedit. Excomm nicatio
rum Coro natur. Duiligod by Gorale
49쪽
Christi nolmine , re Sathanae ac Antia
anno I 229. reX Hierosolymitanus coronatus,
civitatem Ioppen , quae hodie Zaiso dicitur,
restauravit : eoque facto literas ac nuncios, pro recuperationis Hierosolumorum , & pacificationis divulgatione in Occidentem, prae cipue vero ad Papam misit, OranS, ut, cum re bene gesta voto satisfecisset, anathematis vinculo eXemptus , in gremium Ecclesiae re
Gregorius, cui felicitas Friderici minim Egrata esset, id facere renuit, praetendens pa cem ab ipso utilitatis propriae, non Reipubl- Christianae causa fasiam esse : S templum Hierosolumitanum, in pacto induciarum Sol-dano relictum , quo Sarraceni in eo Mahu- metem venerari S adorare possent. Ideoque non tantum absolutionem illi denegavit, sed& ex Lombardia & Romania ingenti exercitu coacto, quam militiam Christi appellavit, ei Thomam comitem Celanensem , quem ante a Friderico pulsum ostendimus, & Ρandulfum de Savella cubicularium praeposuit: atque effecit, ut Johannes rex Hierosolymi- tanus, qui circiter hoc temp. ex Gallia venerat , ad trajiciendum in Syriam , Una cum aliis regnum Neapolitanum invaderet, id Ecclesiae conquisiturus. Ρandulfus ergo castellum insulae in aditu regni situm , Johannes arcem montis Cassini opera & proditione cujusdam Abbatis cepit: & tot regni oppida partim vi, partim deditione in suam redegerunt potestatem, ut quaecunque inter Romam S Capuam sita sunt, patrimonio Ecclesiae, summa cum laetitia & gratulatione Papae adjice
50쪽
jicerent. Alteri exercitui cui comes Celanensis praeerat, Raynaldus Germanus, quem Fri-dericus regni administratorem reliquerat, &Anselmus Gustinus mareschallus ejus, in mar- Ε'. 3 .chia Anconitana sese ad rigam Transonae op- lib. 1.
posuere , eique transsitum praecluserunt.
Fridericus cum haec cognosceret , sibique praemia indigna a Romano antillite tribui existimaret , in Syria suo Senescallo relicto duabus triremibus discedit, & summa celeritate in Italiam renavigat : & Brundusii circiter finem Maji, anno Iaas. appellens , Bar- lettae tres septimanas ad recolligendum sese, subsistit. Mox deinde, conjunciis cum Con- Forte hic rado Guistardo duce Spoletano, quem obvium n0Π COΠ- ibi habebat, copiis, Iohannem, qui castrametatus erat Gajaggae, pellit. Cumque jam in Ger' legendum. maniam pro evocando filio Conrado, &Leo-poldo duce Austriae misisset, in Apuliam castris motis , omnia quindecim dierum spacio recuperat, eXcepta Cajeta , & arcibus S. Agathae, & S. Benedicti, quae tamen paulo post ejus ditioni cessere. Nec tantum illa, sed &victoriam sequente cupiditate vindictae , per
Germanos & Sarracenos, quos Luceria eXci-Verat, Beneventum, loca urbi finitima, patrimonium Ρetri, ducatum Spoletanum & marchiam Anconitanam, cepit. Etsi vero tam felici rerum successu uteretur, nihilominus tamen suos legatos, archiepiscopum Messanensem , & magistrum ordinis equitum Teutonicorum ad papam misit, qui de absolutione Imperator& pace cum ipso agerent. Id quod factum pontifici