Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

liaria a Florentia, ageret, ciVitatem ingressiis. ei, loco patris Imperatoris, succurrit. Guelfi itaque consternati, bonis omnibus, mulieribus, ac liberis relictis , Bononiam profugerunt ecumque ad jurandam fidelitatem venire detrectarent, per publicationem omnes ipsorum facultates camerae Imperiali applicatae , aedes dirutae & complanatae fuere , & sic Florentia sub dominio Imperii remansit.

Verum quae rerum humanarum conditio es.se consuevit, non diuturna haec laetitiae voluptas fuit. Nam nondum biennio obsidionis

completo, cum a morbo, quo aliquamdiu laborarat, reconvalescens, quinquaginta circiter equitibus comitatus , ultimo die Februarii, anni I 248. aucupandi gratia exiisset, exercitus quoque, eum propter absentiam Imperatoris , tum contemptum nostium, opere solutus atque dispersus est. Hac ergo occasione Apostolicus legatus, & Ρarmenses opportune arrepta, omni impetu erupere, & castra Friderici a parte, non qua Parmam, utpote munitiore, sed qua Victoriam re iciebant, ex improviso assilierunt. Eo vero facto, Fridericus, campanae, in specula Victoriae, hostium adventum significantis, soniatum de longinquo exaudiit : ideoque cum rebus opitulatum accurreret, & Ρarmenses contra marchionem Male inam, quem primo a S- gressi fuerant, acerrime dec*rtantes, & hunc U1riliter se defendentem invenisset, ei auxilio succurrere statuit. Ρarmenses vero eo Viso, agmine facto , tu ipsum tanto impetu irruerunt, ut qui alieno 4empsere paucis admodum comita-I ib. a. ep. tus esset, intra repagula. ac septa confugeret ,

,.. & Victoriam ingrederetur, rebus Percuit IS atque

72쪽

que amictis , quantum in tanto tumultu fieri poterat, proVisurus. Sed & Parmenses, ruptis atque incensis repagulis ac septis, Victoriam

irruperunt, omnibus in frusta concisis . utpote qui nullo ordine servato occurrerent. Inter

quos fuit & M. Tadeus Suessanus justiciarius Curiae, de quo supra aliquoties mentio facta est. Fridericus qui aliquandiu pugnando restitisset, videns res perditas, nec pluribus quam I . equitibus se septum, cum ipsis e Victoria in ubcum S. Domini cessit. Parmenses ergo libere grassando saevientes, magnam stragem ediderer veruntamen non sine caede suorum , & insigni difficultate, Carocium Cremonensium, quod omni sanguinis effusione spreta, hostibus acerrime restitit, devicere. Tandem tamen Victoria victa est , & praeter Fiscum Imperialem, Parmenses sacello, grammatophylacio, & diademate Imperatoris potiti, Victoria exusta, fos, sisque repletis : in loco conspicuo hos versic las posuere: . Per te rex alme cessit Victoria Parma: Antiphrasi dicta, cessis Victoria vidia. . Carocio quoque Cremonensi, quod in desipe- .ctum & ludibrium ab asinis Parmam 'tractum est, hos duos versiculos astripsere : .

. . .

Gracii set damna At mi'anda Cremona,

Imperii Federice turifugis absc e corona.

Imperator hac clade astem1si animo inutiquam abjecto, inde Cremonam venit, cui ramlieres &infantes, cum Omni populo obviam processere,

Deo gratias, lachrymis effusis, ag ntes , quod tanto e periculo salvum ipsum eripuisset. Ille. C'3 - verb

73쪽

Lib. 2. epa

clades. Victoria Comitis Richardi.

vero benigna consolatione animis eorum Confirmatis , Guastaliam & Bressellas adiens, ibi filium Heinricum regem Sardiniae cum exulibus Ferrariensibus invenit : qui gravi clade Mantuanos, Ρarmensibus in auxilium venturos affecerant , ac praeter submersos atque occisos , quinquaginta ipsorum naves , atque trecentos bellatores ceperant : quos Fridericus in ripa fluminis ad exemplum rebellium suspendi jussit: & praesidio satis valido ad pontis custodiam relicto , filium Heinricum in partes Lucaniae , quae ad rebellionem spectare videbatur, misit. Ipse ad vicum S. Domini rediit , ut reliquias exercitus colligeret, pro Obsidione Ρarmae redintegranda. Illic dum ageret, in die secundo Paschae, maximam vim pecuniae a Caloio anne Battagio genero suo accepit, atque certior est factus de praelio a filio Richardo , ad civitatem novam in marchia Anconitana , cum Hugolino de Novello duce pontificio , & Pandulfode. Fasanella , ac Iacobo de Morra proditoribus ante memoratis, commisso : atque in eo, ex pontificia parte, duo millia cum caesa , tum capta, .& Hugolinum una cum Matthaeo de

Fasanella , fratre Ρandulfi proditoris interfe- Ebim esse.

Digressus deinde ex vico S. Domini, ita tamen , ut copiis colligendis nihilominus intenderet, Cremonam sese recepit, anno I 249. in mense Septembri: ibique cognovit a rege Sardiniae : castellum quoddam Regii nomine Aro lum expugnatum , & ante portas ipsius IV. rebelles Imperii, qui capti illic erant, cruci suia

fixos esse. Uerum

74쪽

Verum enimVero, quantumvis haec, atque alia laeta afferrentur, tamen cum & totius Lom- Petri dehardiae rebellionem , rerumque imminentium Vineis per molenti ac difficultatem prospiceret: & cum in fid a & ca- aliorum suorum animis, tum vero Ρetri de Vita pilo ἰ deneis, qui Curiae judex & Cancellarius , interia i ,

praecipuos aulae proceres esset, fidei dubiae ac , ep. .s

proditionis signa animadverteret: eo compre- vide.

nenso , mense Aprili sequente, ex Lombardia in Apuliam disces1it, in Augusto eo reversurus. Thusciam itaque transiens filium suum Antiochiae principem, cum Florentinis in castris prope Capraram invenit, quo Guelfi rebelles, totam Thusciam, & maxime castellum S. Miniati ad defectionem impellere conati, prola gerant : eam oppugnatam cepit, ac Guel scaptos partim interemit , partim in regnum Apuliae relegavit. Quia vero incolae S. Miniati a Guelfis corrupti & veneno rebellionis infecti d ita nutabant, ut fides ipsis minime habenda esset : nec ipse tempus in ejus obsidione frustra terendum existimabat, astu eo potiundum statuit. Itaque perfidia ipsorum distimulata, numero non contemnendo suorum meliorum stipendiariorum vincula injecit, quasi captivi Longobardi essent:

mulosque, arcis omni armorum genere plenis, oneratos, tapetibus, non secus, ac si Caesa- .ream suppellectilem gestarent, cooperuit. De- 'inde captivos simulatos, Petro de Vineis, qui minime fictis, sed arctissimis vinculis revera

constringebatur, praeeunte, cum arcis memo

ratis , fidelibus ministris deducendos ad S. Miniatum commisit, his verbis: Quandoquidem Imperator in tota Τhuscia civitatem sibi S. Mi-

75쪽

Nors Petri de Vinetia

niato obsequentiorem non nosset, inque quam plus fiduciae reponere auderet : ideo , ipsum qui celeri itinere in regnum contenderet, animo redeundi quam citissime, hos captivos cum rebus magni pretii ad ipsos mittere voluisse rorando , ut omnia usque sub reditum bona fide ac vigilantia asservarent. Samminiatenses etsi Imperatore adventante , dubii, atque incerti de rebus suis essent, di nonnulla suspicione commoverentur : tamen eXistimantes, Imperatore abeunte & relinquente ipsis hanc suppellectilem , turbamque captiVorum , se non Penitus exoptata praeda frustrari , vultu ficto promptos atque fideles se exhibuerunt, omniaque in oppidum intromissa acceptarunt. Caeterum rebus sic civitati importatis, cum Caesariani horam ex composito destinatam adesse viderent, in momento cathenis , quae ita paratae erant, ut facillime dissolverentur, abjectis, ad

arma consurrexere : S Imperii nomine acclamato , obvii contrucidati fuere. portae captae, exercitus intromissi, atque castellum conicensum : denique proditoribus interfectis, ac aedibus ipsorum destructis , Imperii dominium in castello firmatum ac stabilitum est. Hac re tam feliciter peracta, in eodem castello Petro de Vineis oculos erui jussit. Qui

cum inter aulae proceres praecipuus extitisset, ac per totum terrarum orbem clarissimus , conscientiae stimulis agitatus, quod dominum pro prium prodere voluisset : nec sine oculis amplius vivere sustinens , sibimetipsi mortem in publico omnium conspectu conscivit. Et hunc vitae finem habuit Petrus de Vineis Iure- consultus, multae doctrinae & experientiae, in

ter Dipsti Coos el

76쪽

ter suae aetatis pares celeberrimus ac eloquentissimus. Dehinc Fridericus profestas , recta Senas,

Florentinorum fines nusquam attingens , con

tendit : & inde Foggiam , quae in Apulia est,

Pervenit, anno Iaso. Ubi ei relatum est regem Sardiniae filium suum , cum in auxilium a

Mutinensibus contra Bononienses vocatus esset,

viriliter dimicantem , duobus a Mutina milliaribus , in pugna captum , & mense Maio Bononiam deductum : ideoque legatum Aposto- Iicum, aliosque Ecclesiasticos cum Guelfis, absentia imperatoris , & captivitate Entii fretos Lombardiam , Romaniam & Thusciam depopulari : omnesque imperii praesides partim proditione , partim metu adactos, ab Imperio desciscere. Quare Fridericus majore quam Un- quam alias animo , & pecuniae conficiendae, in exercitui comparando intendit, summis viribus Lombardiae hellum illaturus. Nec dubium est, quin res maximas Sesturus fuisset, nisi terminus omnibus mortalibus ex aequo communis, in hoc adverso & infelici anno , ab improvisa naturae conditione, ei impositus fuisset. Cum enim esset in virilis ac vegetae aetatis flore , persuasus erat, non alibi se moriturum quam Florentiae, vel in territorio eius. Quare etiam in novissima illa, e Thuscia in Apuliam profectione , terram Florentinorum eVitarat: ariolo quodam , qui spiritus familiaris conversatione se gaudere jactitabat, in agro Florentino vitae terminum ultimum ei statutum esse, praedicante. Gravissima itaque febri correptus, in castellulo quodam , nomine

Florentino, sex milliaribus a Luceria distante,

si s ipse,

Rex Sardiis

menses Rdies I 6 Bononiae detentus,

ibidem in civi Domi

nici templo tumuin latur, prout epitaphium, quod hodie adhuc Bononiae visitur, testatur. Blondus lib. I. dec. a. Ferenissulam hunc l cum vOzat.

77쪽

Fridericus

vas eleia

generat. 42. ut alia

multa, sic' hoc falso scribit :nesciri quo loco vitam finierit, &

rit quid de

Re p. vel domestica.

ipse, qui acerrimi ac perspicacissimi ingenii esi1et, praedictione ariolorum & loci appellatione

ad animum revocata, finem vitae sibi ultimum adesse sensit: atque idcirco inter manus Archiepiscopi Ρanormitani, aliorumque religiosorum, ad delictorum recognitionem sese convertit et quin etiam consilio quorundam sapientium sacrosanctae Ecclesiae obedientiae sese addixit, jurejurando praestito , omnibus ejus mandatis se staturum ac obtemperaturum esse. Ad extremum , ei pro more Christiano tanta abjectione animique contritione peccata confessus est : ut Maynardinus, Episcopus Imolensis, qui multas res gestas Friderici memoriae mandavit, scriptum reliquerit, ex ista confessione statuendum et ipsum electum Dei vas ac organum fuisse. Alnaee & Guilhelmus de Ρuteo in suis Chronicis, ac Dandalus in historia sua commemorant: Frideri cum moriturum , ex dolore de delictis admissis concepto , vetuisse exequias sibi splendore pompasue Imperiali peragi ac celebrari. Ρostea testamentum condidit, in quo muruta millia unciarum auri equitibus Hierosolymitanis , & hospitalariis S. Iohannis reliquit, pro compensatione fructuum , quos debitos ex beneficiis in regno sitis , toto belli tempore percipere non potuerant. Deinde ad recuperationem Terrae sanctae, masnam vim auri reliquit, ex arbitrio atque consilio equitum Hierosollamitanorum erogandam. Omnibus inimicis atque Imperio rebellibus, syncero cordis affectu ignovit, exceptis regni colis : quOS , cum ipsum immerentem nefarie prodere moliti fuis. sent, justitiae rigori commisit. Filiis insuper praecepit, ut qui quocunque terrarum loco ,

jussis

78쪽

jussu ipsius in vinculis detinerentur, hos liberos dimitterent: hoc quoque ordinato, ut quae ad Ecclesiam legitime spectarent, eidem beni- Ene atque prolixe restituerent. Cunradum filium , regem Germaniae, haeredem regni Neapolitani , & Imperii Romani , ex ane fecit. Heinrico filio, ejus nominis secundo & ipsi

Iegitimo, cum centum millibus unciarum auri, regnum Siciliae reliquit: ea tamen conditione,

ut id ex arbitrio Cunradi adm.nistraret. Fri-derico nepoti., ex filio Heinrico majore, eo, vi in carcere obiit, Austriae ducatum , cum ecem millibus unciarum auri contulit. Man-fredus filius ejus naturalis , princeps Tarenti nus , ditionum Imperialium, quae sunt a Capua usque ad Apuliam, gubernator decennalis

est constitutus, donec quod Cunradus ipse in

regnum adveniret. Etsi autem cuivis filiorum, suam portionem assignasset, tamen ut Cunrado, tanquam legitimo haeredi & Imperatori, fidem ac obedientiam praestarent, omnibus imjunxit. Et sic suo , cum erga Deum , tum mundum ossicio functus, quae Caesaris erant, Caesari dando: & animam a divinitate originem trahentem, Deo offerendo : summa eum religione ac pietate, ex hac misera atque mortali vita, aci beatiorem transiit, anno aetatiss4 : Imperii Vero φ . Et hoc quidem modo Fridericus vitam amisit, falsa ipsorum opinione rejecta, qui literis prodidere, fama fuisse divulgatum , et 1 Man-fredo filio naturali, qui pulvinar ori ipsius imjecisset, fuisse animam interclusam : cum ea fama verisimili probabilitate destituatur, & eontrarium ab Ecclesiasticis scriptoribus temporis ejus

79쪽

ejus, in monumenta relatum eXtet. Decessit autem h vita in die S. Luciae, I 3. Decembris, anno Ias O, in arce Apuliae , cui nomen est Florentino : & non Florentini in campania Romana : neque in territorio Florentinorum, exemplo quidem memorabili, veruntamen non

novo imposturae spirituum diabolicorum , &fatalis necessitatis : dum Fridericus Florentiam fugiendo , mortem effugere nequivit: & spiritus fatidicus bub confusione & ambiguitate nominis, pluribus rebus communis, Friderici curiositati imposuit atque illusit. Corpus ejus summa pompa , atque honore solenni in Siciliam , ad montem Regalem , s pra Ρanormum a Manfredo translatum, ibique Donorificentissime sepultum est. Et in testimonium virtutis ac excellentiae, ipsius monumento tres versiculi inscripti fuere, a sacerdote quodam Aretino facti , ac multis doctissimorum ejus seculi poetarum Epitaphiis praelati: qui hunc in modum se habent: Si probitas, sensus, virtutis gratia , census, Nobilitas orti, possent obsistere morti: Non foret extinEtus Fridericus, qui jacet intus. . Cum igitur jam tantum de hoc inclyto rege dixerimus, quantum ad historiam Neapolitanam pertinere videbatur : non alienum erit si ob honorem virtutis ejus, quasi compendio, re liqua quoque super eodem pertexamus : cum

uia heros praestantissimus atque fortissimus

uit, tum quia diversa de ipso scripta circumferuntur : hoc ipsum laudante , illo vero vituperante. Nam Ecclesiasticae factionis scriptores , res ejus gestas stylo infensiore consigna

runt, Disitiros by Comic

80쪽

VIT A. Al

runt, crimini ipsi dantes, quod Ecclesiae persecutor eXtiterit. Utcunque vero haec se habeant , autores classici, vitaeque sanctimonia clari , in harum rerum expositione consentiunt:

nimirum quod forma egregia ac liberali , statura justa , membris decoris , crinibus rubicundis , & oculis laetis fuit. A natura ingenio quam maXime valuit: prudentia omnibus suae aetatis hominibus praecelluit: artium mechanicarum quibus animum applicaret, artifeX Peritissimus fuit. Egregie literatus , & complurium linguarum gnarus. Nam Italice, Latinε, Germanice, Gallice, Graece & Sarracenice loquebatur. Magnificus , liberalis , magnanimus , & insignis beneficiorum ac fidelium ministrorum remunerator : econtra autem severus

ac asper perfidiae vindex erat. In omnibus p tioribus oppidis Apuliae & regni Siciliae , tot splendida aedificia construxit, ut ea commemo rare superfluum sit. Verum inter caetera in Brutiis Aquilam : Neapoli arcem Capua nam :turrim & pontem Capuae: arcem Tranensem :in Tuscia arcem Prati, & arcem S. Miniati: in Romania arcem Cesennae, Bertinori, Fa- Ventiae , Cerivae: palatia vero & templa hinc S inde. Leges complures, pro honore fidei Christianae, conservatione libertatis ecclesiasticae , securitate Italiae, & utilitate agricolarum, nautarum , & studiosorum , quos praecipua benevolentia est prosecurus, condidit. Quae omnes approbatae, & codici Iustinianeo insertae sunt. In ordinem quoque redegit librum

Feudorum , qui & ipse in scholis receptus decima Collatio gicitur. Similiter quoque librum

quo Constitutiones regni continentur. Conversio JEdificia Friderici.

SEARCH

MENU NAVIGATION