장음표시 사용
81쪽
versio operum Aristotelis , medicorum Graecorum & Arabicorum : quae ad haec usque tempora lecta est, ac legitur in scholis, ejus cura ae studio facta est : eamque scholae Bononiensi.
examinandam transmisit, ut ex literis ipsius Lib. 3. ep. apparet. Academiam Neapolitanam fundatam IO. II. Ia. donavit multis privilegiis , quae vidi & legit eoque omnium scientiarum doctores magnificis stipendiis convocavit. Semper doctos circum se nabere consuevit , inter quos judex Curiae generalis Roseedus Beneventanus fuit, unus ex iuris nostri interpretibus: cujus opera adhuc hodie in manibus doctorum teruntur. In armis fortis, animo quoque invictus fuit. Uerum maximo & unico vitio , nimius mulierum amor, ei est datus. Nam semper multas concubinas aluit, & gresem pulcherrimarum puellarum secum traxit: in aucupii delectatione ju-
Uxores sto modo non usquequaque observato. Tres
Friderisi. habuit uxores , unam post aliam : Constantiam , regis Castiliae sororem : Iolantam, regis Hierosolymitani filiam : Isabellam, regis A pliae sororem : & ex singulis ut dictum est sobolem sustulit. Liberos habuit tam naturales quam legitimos. Ex Constantia Heinricum
primum, qui reX Germaniae fuit: ex Iolanta Cunradum, successorem in regno : ex Isabella Heinricum , qui rex Siciliae in infantia obiit. Inter naturales Entius Sardiniae r Manfredus utriusque Siciliae rex fuit: Fridericus, Antiochiae princeps : ut alios taceamus , quos suo loco in arborem digeremus. Divitiis amplissimis abundavit, nam praeter terras Imperii . quas tenuit, utriusque Siciliae rex jure materno fuit: Hierosolymitanus, jure uxoris: reX Germaniae,
82쪽
maniae, electione : dux Sueviae, jure patrio
Inter tot dotes atque decora , quibus divinitus ornatus fuit, habitus & dictus es h ΡERSECUTOR Ecclesiae: id quod speciem verblatis habere videtur, propter sententiam ab Innocentio IV. in ipsum latam et quae approbata, atque in librum sextum Decretalium relata extat. Convenientius ergo meliusque videri posset, de eo tacere, quam plura dicere; attamen si quantum eX rebus ipsius gestis, quae superius sunt memoratae : & aliis , apud classicos atque
probatos autores eXtantibus, apparet, ejusque
epistolae ac scripta demonstrant, judicare licet: nescio an ideo forte hoc nomine ipsum deformarint, quod nimis libere veritatem Ecclesiasticis dixerit: vel, quod vitam ac sanctitatem Apostolorum, a quibus jam longissime recesserant, in ipsis desiderarit: an vero, quia jura
imperii tueri ac propugnare Voluerit: aut quod ipsis invitis atque frementibus, nimium in Italia cresceret. Ego hanc rem censurae lectoris citra affectum judicantis relinquo. Veruntamen ubi ante oculos meos propono , a Christo pontificibus, cujus vicarii perhiberi volunt, dictum esse, uti imitentur , & se tanquam magistrum, cujus discipuli ssint & ministri, sequantur : & jussos ab eodem gladium vaginae repo nere : & hostibus non solum septies, sed &septuagesies septies ignoscere : econtrario tot insidias, technas, ac proditiones adversus Fridericum video : ac tot legatos, viros Ecclesiasticos, nomine pastorum intitulatos , in regnum, Marchiam, & Romaniam, contra ipsum emissos : tot civitates hac de causa destructas : tan
83쪽
tum sanguinis Christiani effusum : & praeter haec expendo, Fridericum nihilominus semper victoriose triumphasse : ac a pontificibus contra ipsum elechos , fortuna atque consilio destitutos misere interiisse : non aliud proferre possum, quam verum esse id , quod Ρapa Ρius in historia Austriae scripsit : NON fieri ullum insigniter grande malum in Ecclesia universali, quod non exeat atque initium sumat a presebyteris , aut certe judicia Dei esse nimis ardua
Multas equidem epistolas Friderici legi ad Pontifices, Cardinales, diversos principes Christianos, & homines quoque privatos scriptas everum in eis nihil a fundamento fidei Christianae alienum, haereticum, Ecclesiae damnosum . vel rebellionem, aut contumaciam redolens de prehendi : ast querelas, lamentationes, & as monitiones de ambitione & avaritia cleri , obstinatione pontificis, justas excusationes juris Imperii admittere nolentis, nec non quemlationes de insidiis sibi structis, inveni. Si cui ve-ritatem, magnorumque ducum virtutes indagare libet, is legat quandam epistolarum ejus,lcriptam ad omnes principes Christianos, cujus initium est : COLLEGERUNT Ρrincipes, Pontifices & Pharisaei concilium in unum , &adversus Principem Christum Dei convenerunt. Et aliam, qua collegio Cardinalium dissita det . ne discordiam inter Imperium & Sacerdotium alant , quae incipit : IN EXORDIO nascentis mundi. Et ad has, quoque eam cujus exordium est : IN FALLI BILIS veritatis testem , in qua haec verba ponuntur : Nogeum sacrosancta Romana ecclesia matre nostra. discor-
84쪽
discordiam aliquam non habemus : sed ab ejus Romani pontificis impetu justitiam Imperii defendimus, & injuriam propulsamus : nihilominus tamen pacem cum ipso semper habere de sideramus. Quinetiam altera ejus epistola legatur , ad principes Christianos scripta : in
cujus fine verba invenientur, quae huic compendio adjicere volui, non tamen propter ele- .santiam , quam Veritatem , & quo ea, utpote 1eculo nostro convenientia , ingeniosus quispiam, ad suum usum accommodare possit, ver-
.ha verti haec sunt : QU O D autem tales & Lib. t.
tales, N. N. fideles nostri, latores praesentium, ep. a. Vobis retulerint, certe credatis , ac etiamsi sanctus Ρetrus jurasset, firmissimum habeatis : nec, propter hoc, quod a vobis petimus, videatur Vobis , quod propter in nos latam sententiam depositionis, nostrae magnanimitas majestatis, aliquatenus incurvetur. Habemus enim commentiae puritatem , ac per consequens, Deum nobiscum : cujus testimonium invocamus , quia semper fuit nostrae voluntatis intentio , clericos cujuscunque religionis ad hoc inducere , & praecipue maximos ad illum statum reducere : ut tales perseverent in fide, quales fuerant in primitiva Ecclesia, Apostolicam vitam ducentes, & humilitatem dominicam imitantes. Tales namque clerici solebant angelos immeri, miraculis coruscare, & sanctitate, non armis sibi principes subjugare. At isti seculo dediti di ebriati, delitiis Deum postponunt, quo
rum ex assiuentia divitiarum religio suffocatur. Talibus igitur subtrahere nocentes divitias, qui bus damnabiliter onerantur, opus est charita D vis γ
85쪽
tis: ad hoc vos omnes principes una nobiscum, dic.
His itaque de causis forte Ρraelati tunc existimarunt , Fridericum persecutoris Ecclesiae nomen promeritum esse : cujus judicium , ut diximus, aliis committimus , narrationide Friderico incoeptae finem impo
Collinutio conυers e. Sequitur formula depositionis Triderisi.
86쪽
Friderici, quae mutilatim relata est lib. 6. Decretalium, c. ad apostolitae, eX Vetusto
quodam libro integre descripta, &publicata a Simone Schardio D.
Innocentius IV. Discum , servus servorum Dei,sicro praesenti Concilio, ad rei memoriam sempiternam.
AD Apostolicae dignitatis apicem licet in
digni , dignatione divinae Majestatis assi
sumpti, omnium Christianorum curam vigili sedulaque solertia gerere , ac intimae con siderationis oculo singulorum discernere merita, S providae deliberationis statera librare debemus : ut quos justi vigor examinis dignos ostendit, congruis attollamus favoribus, quos autem reos, poenis debitis deprimamus, ap- flendentes semper meritum & praemium aequa ance, retribuendo cuique juXta qualitatem operis , poenae vel gratiae quantitatem. Sane cum dura guerrarum commotio nonnullas Christianae professionis provincias diutius assiixisset, nos toto cupientes mentis affectu tranquillitatem & pacem Ecclesiae sanctae Dei, ac generaliter cuncto populo Cliris fiano , nos ad Frideri cum praecipuum principem secularem , hujusmodi dissentionis S tribulationis autorem, a felicis recordationis Gregorio Papa s. praede cellore nostro , pro suis excessibus anathematis vinculo innodatum , speciales nuncios, &D a magnae Ista est una
Albericus de Rosate, in dictionario suo in verbo ElectioIm. peratoriS, contra jura' libertatem impe
87쪽
Nota: quod hi tres Cardinales sint
Concilio generali Lugduni fecit. magnae authoritatis viros, videlicet: venerabiles fratres Petrum Albanensem, Archiepiscopum Rothomagensem, Hugonem Sabinensem, Card. Guilhelmum Basilicae duodecim Apostolorum presbyterum Card. qui salutem gelabantur ipsius, duximus destinandos : facientes sibi roponi per ipsos, quod nos , & fratres no- ri, quantum in nobis erat) pacem per omnia
ecum habere, nec non cum omnibus hominibus optabamus, parati sibi pacem S tranquillitatem dare , ac mundo etiam universo. Et quia praelatorum , clericorum , Omniumque aliorum , quos detinebat captivos, omnium tam clericorum quam laicorum quos ceperat in
saleis restitutio , poterat esse pacis plurimum inductiva, eum ut illos restitueret cum hoc idem tam ipse quam sui nuncii, antequam ad apostolatus vocati essemus officium, promisissent rogari & peti ab ipso fecimus per eosdem : ac proponi insuper, quod iidem pro nobis parati erant audire & tractare pacem , ac etiam audire satisfactionem, quam facere idem princeps vellet de omnibus , pro quibus erat Vinculo eX- communicationis astrictus: & offerri praeterea. quod si Ecclesia eum in aliquo contra debitum laeserat quod non credebat parata erat corri- ere, ac in statum debitum reformare. Et siiceret ipse, quod in nullo contra justitiam laeserat Ecclesiam, vel quod nos eum contra justitiam laesissemus : parati eramus Vocare reges, praelatos & principes tam Ecclesiasticos quam 1eculares ad aliquem tutum locum , ubi per se
vel per solennes nuncios convenirent: eratque
parata Ecclesia de consilio Concilii sibi satisfacere, si eum laesisset in aliquo ac revocare sen
88쪽
tentiam , si quam contra ipsum injuste tulisset.& eum omni mansuetudine ac misericordia
quantum cum Deo & honore suo fieri poterat) recipere de injuriis & osse is ipsi Ecclesiae,
suisque per eum irrogatis satisfactionem ab eo volebat, & omnes amicos suos sibique adhaerentes in pace ponere, plenaque securitate gaudere : ut nunquam hac occasione aliquod possent subire dilcrimen. Sed licet sic apud eum pro pace paternis monitis , & precum curaremus insistere lenitate : idem tamen Pharaonis imitatus duritiam , & obturans more aspidis aures suas, preces hujusmodi & monita, elata obstinatione, ac obstinata elatione despeXit. Et licet processu temporis in die Coenae Domini proxima nuper praeterita praecedente coram nobis & fratribus nostris , praesentibus
charissimo in Christo filio nostro Constantinopolitano Imperatore illustri, coetu quoque non modico praelatorum , senatoribus populoque 'Romano , & maxima multitudine aliorum
rui eodem die propter solennitatem ipsius de
iversis mundi partibus ad Apostolicam sedem Convenerunt , quod staret nostris & Delesiae mandatis per nobilem virum comitem Tholosanum, ac magistros Ρetrum de Vinea, &Τad- deum de Suessa, Curiae suae judices nuncios S procuratores suos, speciale super hoc ab ipso mandatum habentes, praestiterit iuramentum: postmodum tamen quod juraverat non implevit. Quinimo, ea intentione ipsum praestitisse frobabiliter creditur, sicut ex factis sequentuus colligitur evidenter, ut eidem Ecclesiae ac vobis illuderet potius quam pareret. Cum an
no & amplius jam elapso , nec ad ipsius Eccle- . D 3 siae
89쪽
siae gremium revocari potuerit, nec sibi de illatis ei damnis N injuriis fatisfacere curaverit: licet super hoc extiterit requisitus. Propter quod non Valentes alisque gravi Christi ostensa ejus iniquitates amplius tolerare, cogimur Urgentenos conscientia juste animadvertere in eundem. causae de- Et ut ad praesens de caeteris ejus sceleribus Positionis, taceamus , quatuor gravissima , quae nulla posse sunt tergiversatione celari, commisit. Dejeravit enim multotiens , pacem quondam inter Ecclesiam & Imperium reformatam , temere violando. Ρerpetravit sacrilegium , capi faciendo Cardinales sanctae Romanae ecclesiae, ac aliarum ecclesiarum praelatos & clericos , religiosos , & seculares venientes ad Concilium . quod idem praedecessor noster duXerat convocandum. De haeresi quoque non dubiis & levibus , sed difficilibus & evidentibus argumentis suspectus habetur. Ρlura siquidem eum commisisse perjuria satis patet. Nam olim cum in Siciliae partibus morabatur, priusquam esset ad Imperii dignitatem electus , coram bonae memoriae G. sancti Theodori Diacono Cardinale, Apostolicae sedis legato , felicis recordationis Innocentii Ρapae, perinde ut & praedecessoribus nostris Ecclenaeque Romanae, pro concessione regni Siciliae ab eadem Ecclesia sibi facta , fidelitatis prystitit juramentum. Et sicut dicitur illud, postquam ad eandem dignitatem electus extitit, di venit ad urbem : coram eodem Innocentio , suisque fratribus , & aliis multis praesentibus in ejus faciens manibus se innoda-Ligius ho- vit ligium hominem. Et deinde cum in Alamo dici- mannia esset, Innocentio & ipso defuncto, Ho-xux, qui norio Papae praedecessori nostro, di ejus suc-
90쪽
eegoribus ac ipsi Ecclesiae Romanae, praesentibus Imperii principibus promisit atque juravit, jura & possemones Ecclesiae Romanae, pro posse suo servare, ac protegere bona fide: & quod
quaecunque ad manus suas devenirent, sine difficultate restituere procuraret , nominatis expresse dissis possessionibus in hujusmodi juramento : quod postmodum confirmavit coronam Imperii jam adeptus. Sed horum trium juramentorum temerarius eXtitit violator, non sine proditionis nota, & crimine laesar Majestatis. Nam contra praefatum praedecessorem nostrum Gregorium & fratres nostros . comminatorias literas eisdem destinare : ac D. Gregorium apud fratres suos , sicut apparet per li--teras ab eo tunc diresias eisdem , Oc etiam prout fertur, per universum fere orbem terrarum, multipliciter diffamare praesumpsit. Ac venerabilem fratrem Othonem Portuensem , tunc Sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconum, Cardinalem , & bonae memoriae Innocent.
Praenestinum Episcopos , Apostolicae sedis legatos , nobilia & magna Romanae Ecclesiae membra, corporaliter capi fecit, & bonis omnibus spoliatos, ac per diversa loca non semel ignominiose deductos , carceribus mancipans. Privilegium insuper, quod beato Petro, & successoribus ejus in ipso, tradidit desus Christus, videlicet : Quod quaecunque Iigaveris super terram , eruatigata in coelis : re quodcunque solveris super terram, erit solutum in coelis rin quo autoritas & potestas Romanae Ecclesiae consistit, diminuere, vel ipsi Ecclesiae auferre satagit: scribens, se praefati Gregorii sententias
nori. Vereri: utam ab eo excommunicationem
iurat fideis litatem suis per laudo,
hominem mundi, nullo excepto: dictus, quali domino suo plane alligatus,