Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

ss FORMULA DEPOSIT.

in ipsum , non solum contemptis Ecclesiae clavibus, non servando : verum etiam per se ac ossiciales suos, & illam, S alias excommunicationis vel interdicti sententias : quas idem omnino contempsiit, cogendo alios non servare. Possessiones quoque praefatae ecclesiae videlicet Marchiam & ducatum Beneventanum , cujus

muros & turres dirui fecit: & alias quas in Thuseiae ac Lombardiae partibus, & quibusdam

aliis obtinebat locis, paucis exceptis, Occupare non metuens, eas adnuc detinet occupatas. Et tanquam ei non suffecerit, quod manireste contra juramenta praemissa praesumendo talia, ve

niebat, per se, vel suos ossiciales, earundem possessionum homines dejerare compulit : ipsosa juramento fidelitatis, quibus Romanae tenebantur ecclesiae de facto cum de jure non posset) absolvens, & faciens eosdem fidelitatem nihilominus abjurare praedictam, sibique fidelitatis juramenta praestare. Ρacis vero ipsum violatorem existere plene constat , quia cum olim tempore pacis inter ipsum & Ecclesiam

reformatae jurallit, coram bonae memoriae Jo- 'hanne de Abbatis villa Episcopo Sabinensi, &magistro Thoma de Capua , titulo sanitae Sabinae presbytero, Cardinale, praesentibus murulis praelatis, principibus & baronibus, quod staret di pareret praecish , absque ulla conditione omnibus mandatis Ecclesiae, super his pro quibus erat vinculo excommunicationis astrictus, causis excommunicationis ejusdem expressis , per ordinem coram eo tunc omnibus Teutoni

cis, hominibus regni Siciliae, ac quibuslibet aliis qui Ecclesiae contra ipsum adhaeserant, omnem

remittens offensam & poenam : & quod nullo

92쪽

tempore offenderet, vel offendi faceret ipsos , pro eo quod Ecclesiae astiterant, praestari in anima sua per comitem Acerrarum faciens juramentum. Ρostmodum pacem & juramenta hujusmodi nequaquam erubescens, fidem periu-vus non servavit. Nonnullos etiam ex ipsis hominibus tam nobiles quam alios praeterea capi fecit, & eos bonis omnibus spoliatos uxores eorum & filios captivari, ac terras Ecclesiae, contra promissionem, quam idem Iohanni Episcopo, & Thomae Cardinali fecerat, irreverenter invasit , licet ipsum extunc in eum praesentem , si contra veniret, excommunicationiῖ sententiam promulsarunt. Et cum iidem Apostolica autoritate tibi mandassent , ut nec per se, nec per alium impediret, quin postulationes , electiones & confirmationes ecclesiarum , & monasteriorum, in regno praefato libere de caetero fierent, secundum statuta consilii generalis : & quod nullus deinceps in e dem regno viris ecclesiasticis , ac rebus eorum imponeret taleas vel collectas : quodque nullus ibidem clericus vel persona ecclesiastica de caetero in civili vel criminali causa, convenirent

coram judice seculari: nec super nudis questio eiviliter haberetur : ac templariis, hospitalariis S aliis personis ecclesiasticis , de damnis & injuriis irrogatis eisdem satisfaceret competenter,cipse mandatum ejus contempsit. Liquet nam

rue plures Archiepiscopales & Episcopales se-

es abbatiasque, ae alias Ecclesias ad praesens in regno Vacare praedicto, ipsasque procurante ipso, sicut aperte patet, fuisse diutius praelatorum rem

gimine destitutas, in grave iplarum praejudicium, di periculum animarum. Et licet fortε

93쪽

in aliquibus ejusdem Ecclesiis , regni elactiones sint a capitulis celebratae : quae tamen per illa ejusdem familiares clerici sunt electi, probabili otest argumento concludi , quod facultatem iberam eligendi non habuerunt. Ecclesiarum autem ipsius regni non solum facultates & bona fecit, prout voluit, occupari : sed & cruces , calices, & thuribula & alios sacros earum thesauros, & pannos sericos, velut cultus divini contemptor, auferri; licet, ut dicitur, ipsis Ecclesiis, exacto prius pro ei S certo precio, in partem fuerint restituti. Clerici quoque collectis.& taleis multipliciter assiiguntur, nec solum pertrahuntur ad judicium seculare: sed ut asseritur, coguntur subire duella, incarcerantur, occiduntur , in patibulis cruciantur, in confusionem & opprobrium ordinis clericalis. Ρraefatis autem templariis & personis ecclesiasticis, non est de damnis iisdem illatis vel de injuriis satisfactum.

Entius ab aliis Henis

ctusa

Eum quoque certum est fore sacrilegii patratorem. Nam cum 2raefati Ρortuensis N Praenestinus Episcopi, oc complures Ecclesiarum praelati & clerici, tam religiosi quam seculares , ad Apostolicam sedem, pro celebrando Concilio , quod prius ipse petiverat convocari, per mare venirent, viis terrae ipsis de mandato ejus omnino praeclusis : item destinato Entio filio suo cum multitudine galearum , & per personas alias complures, longe antea serio Praeparatas , iri partibus Thusciae maritimis insidiis positis contra eos , ut gravius posset virus vomere praeconceptum, ipsos ausu sacrilego capi fecit : quibusdam praelatorum ipsorum & aliis

in .

94쪽

in hujusmodi captione submersis : nonnullis etiam interemptis : & aliquibus in servitute hostili fugatis : reliquis autem bonis spoliatis omnibus S de loco ad locum in regnum Siciliae opprobriose reductis : ac ibidem diris

carceribus mancipatis : quorum aliqui macerati squaloribus, & inedia pressi, miserabiliter defecerunt.

Merito insuper contra eum de haeretica pravitate suspicio exorta est. Cum postqUam eX- communicationis sententiam a praefatis Iohanne Episcopo Sabinensi , S Thoma Cardinale prolatam incurrerit, & dictus Gregorius Ρapa, anathematis vinculo eum innodarit, ac post Ecclesiae Romanae Cardinalium, praelatorum, &clericorum , ac aliorum ex diversis partibus ad sedem Apostolicam venientium captionem, claves Ecclesiae contempserit & contemnat, sibi faciens celebrari, vel potius quantum in eo est prophanari divina : O conssanter asseveraverit, ut superius est narratum, se praefati Gregorii Ρapae sententias non vereri. Ρraeterea conjunctus amicitia detes fabili Sarracenis, nuncios S munera pluries destinavit eisdem , & ab eis vicissim cum honorificentia & hilaritate recepit : ipsorumque ritus amplectitur : illos in quotidianis ejus obsequiis notabiliter secum tenens, eorundem etiam more, uxoribus, quas ha-huit, de stirpe regia descendentibus eunuchos , praecipue quos , ut dicitur, sero castrari fecerat , deputare custodes non erubuit. Et quod execrabilius est, olim existens in partibus transmarinis. facta compositione quadam, imo collusione verius, cum Soldano Mahometico nomini

95쪽

mini in templo domini diebus ac noctibus publice praeclamari permisit. Et nuper nuncios Sol dani Babyloniae , per quos idem Sol-danus Terrae sanctae, ac Christianis habitatoribus ejus, per se ac suos damna gravissima &inaestimabiles injurias irrogaret, per regnum Siciliae cum laudibus ad ejusdem Sol dant e cellentiam, sicut fertur, honorifice suscipi fecit.& magnifice procurari. Aliorum quoque infidelium perniciosis & execrandis oblequiis , contra fideles abutens , & illis qui damnabiliter vilipendentes Apostolicam sedem. ab unitate Ecclesiae discesserunt, procurans amnitate S amicitia copulari, clarae memoriae ducem Ba- variae, specialem Romanae Ecclesiae devotum , . sicut pro certo asseritur, Christiana religione Batta*iu neglesta per Assassinos occidi. Et Battacio Dei triuςxim Ecclesiae inimico, a communione fidelium per

gener de . . t r.

dulius. Vi: bus, consiliatoribus & fautoribus suis, concilio detur au- solenniter celebrato, separato, filiam suam tratem is esse, didit in matrimonium. Catholicorum Veroqui Latinis principum actus & mores respuens, salutis, fa- mpς tum mae, & pietatis operibus non intendit : quinino polita mo ut iae nepnariis dissolutionibus sileamus. num obti cum didicerit opprimere , non curat oppreta

nentibus, misericorditer relevare , manus ejus , ut decet Theodoro principem, ad eleemosinas non eXtenta , cum

Laseari in destructioni Ecclesiarum insistat, religiosas ac ζgno Η - alias ecclesiasticas jugi attrivit assiictione per litam suta sonas : nec ecclesias, nec monasteria, nec hospicessit, filia talia, seu alia pia loca cernitur construxisse. ejus Irene in matri- Non ergo levia , sed essicacia haec sunt argu-monium menta, de suspicione haeresis, contra eum. Cum

accepta: haer

96쪽

haereticorum vocabulo illos Ius civile contineri asserat, & latis adversus eos sententiis debere succumbere , qui vel levi argumento a judicio catholicae religionis S tramite detecti fuerint deviare. Ρraeter haec regnum Siciliae, quod est speciale patrimonium beati Ρetri, & idem princeps ab Apostolica sede tenebat in nudum, jam ad tantam in cleriςis & laicis exinanitionem servitutemque redegit, quod eis pene Penitus nihil habentibus & omnibus exinde fere probis ejectis, illos qui remanserunt ibidem sub servili quasi conditione vivere , ac Romanam Ecclesiam , cujus principaliter sunt homines &vasalli, offendere multipliciter & hostiliter im- Pugnare compellit. Ρosset etiam merito reprehendi quod mille Squifatorum annuam pensionem , in qua Pro eodem regno ipsi Ecclesiae Romanae tenetur , ξer novem annos & amplius solvere praetermisit : Nos itaque super praemissis , Squampluribus aliis ejus nefanuis excessibus,

cum liatribus nostris & sancto Concilio deli- heratione praehabita diligenti cum Iesu Christi

Vices, licet immeriti, teneamus in terris, nobisque in beati Ρetri personam sit dictum : Quodcunque ligaveris super terram , ligatum erit inccetis memoratum principem, qui se Imperio S regnis , omnique sonore & dignitate reddidit tam indignum : quio ue propter suas iniquitates adeo ne regnet, vel imperet est abjectus :suis ligatum peccatis & abjectum, omnique honore ac dignitate privatum a domino ostendimus, denunciamus, & nihilominus sententiando Ab aliis

quoque Diplohata-etius diis eius, de quo Cuia spinianus stub vitam Friderici III. in cae sati buS.

Caeterum

de filia Friis

delici Batin laetio deia sponsata ,

nullum eo rum, quos

mihi legeis

re contiis git, autori

rum, quid

prodidisse

memini. Quare conjicere

est, id n- istum post

mortem Irenes.

97쪽

do privamus : omnes qui ei juramento fidelitatis tenentur astricti, a juramento hujusmodi perpetuo absolventes r autoritate Apostolica firmiter inhibendo , ne quisquam de caetero sibi, tanquam Imperatori vel Regi, pareat, cic intendat : decernendo, quoslibet, qui ei deinceps velut Imperatori vel Regi, consilium vel auxilium praestiterint, seu favorem, ipso facto excommunicationis sententiae subjacere. Illi autem ad quos in eodem imperio Imperatoris spectat electio, eligant libere succetarem. De praefato Siciliae regno providere curabimus , cum eorundem fratrum nostrorum consilio , sicuti viderimus eXpedire. Data Lugduni I 6. Calend. Augusti : pontificatus nostri anno tertio.

98쪽

CUm epistolae Gregorii Papa noni ad Frias

ricum exemplum ex vetuso quodam codice transcriptum, ad manin esset, etsi id, ut V p cedentis excommuvicationis, nutri episeolarum Petri de Vineis exemplo adjunctum viderimus , tamen formula excommunicationis in Tridericum Imperatorem ab Innocentis III. po time promulgatae subjungere libuit et cum quod ab argumento episolarum aliarum non penitus es alienum , tum ut eo perlecto ac cognito, quantum Gregorius pontifex , dum Friderico

amicus Dit , et ob praefantusimas vereque dia vinas ingenii dotes detulerit , lector perfficiat, quae 'manistarum judicia esse soleant : nimiarum ut bos , qui sese ad pedes ipsorum subjiaciunt, ament, colant, praedicent, atque in caelum ferant e contradicentes autem , vel in minimo adversantes, culpent, insectentur, vituperent, pr scindant, condemnent, tandem anath

matis sui fulmine percussos in imum

inferni detrudant. S. S. S.

99쪽

Papae noni directa anno sui pontificatus, Fria derico Secundo Romanorum Imper tori , ac Hierusalem & Siculiae Regi. GRegorius Episcopus servus servorum Dei.

charissimo in Christo filio nostro Fride-derico, Romano Imperatori, & Siciliae Regi, semper Augusto : salutem & Apostolicam benedictionem. Ad ostendendum viam ligni vitae errantibus , in invio mundi hujus , posuit te Dominus quasi Cherubim, & versatilem gladium. Cum enim diligenti meditatione pensatur ratio in te illuminata dono intelligentiae naturalis, & imaginatio discreta in rei comprehensione sensibilis : quae, quasi versatilis, una facie respicit rationem , alia naturam sensibilium intuetur. In te virtus motiva m nifeste conspicitur, qua possis inconveniens a conveniente distinguere : & comprehensiva , qua facile valeas conveniens & licitum obtinere donum. Sane tibi scientiae desuper attributae , & virtus perfectae imaginationis in manu opificis resultantis, quasi duo luminaria magna, duo dona coelestia, viam ligni, in qua vita nostra Rependit, & terram promissionis offendunt. Ista duo vexilla , quae Dominus erexit in animae tuae corporeis instrumentis , tota sequitur militia Christiana : quin potius sequitur totus mundus , a paradyso purae conscientiae , merito suae prevaricationis exclusus. Et ideo est summopere praecavendum, ne Vexillum quod habes commune cum angelis, intellectus vide-

100쪽

licet & affectus, deformet delicati corporis nintrimentum : ac per haec, quod absit luminaribus cognitionis & dilectionis extinctis, & in terram victricibus Aquilis sic prostratis, & voluptatibus terrenis implicitus, commode non poteris, te sequentibus viam demonstrare sal tis. Absit a te hoc fili charissime, a quo videtur modo vita hujus mundi sensibilis dependore. Illius itaque recorderis historiae, quod incolumna ignis & nubis, de jugo Pharaonis populus Hebraeorum eduinis, in terram promtiationis inducitur : quam in gelo justitiae, & in nube quae refrigerat misericordiae, coneris Vise tute divina, superatis interioribus hostibus obtinere, ut haec in archivo memoriae valeas jugiter intueri. Quinque insignia Imperialis Celsitudinis culmini deputata, cum eorum mysteriis cupimus stylo ferreo in cordis tui ungue adamantino depingere , quod nulla posset oblivione deleri. Crux ubi est lignum Domini, S lancea ubi clavus ejus existit, ante te in processionibus solennibus deportantur. Coronam auream cum lapidibus preciosis gestas in capite : sceptrum in dextra : pomum tenens aureum in sinistra. Crux, ut Dominicae passio-liis memoria, S acerbissimi cruciatus, sint semper ante oculos mentis tuae, in contumeliis verborum in injuriarum opprobriis, flagellis & plagis, laceratione spinarum, transfixione clavorum, prudenter attendens in quantum te oporteat Domino respondere. Lanceam considera diligenter , cujus acumen latus ejus perforavit

S aperuit, de quo Christus largiter sacramenta tuae salutis effudit. Ista est porta angusta quae te ducit ad vitam , de qua non substantia

SEARCH

MENU NAVIGATION