장음표시 사용
4쪽
Una cum Praefatione generali, & dua Dissertationibus praeviis in specimem
AeeeduaTIngulos eruditionis Amatore Monitum
TNIS ANGELI ROTILII, ET PHILIPPI BACCHELLI
SUP ERIORUM FACULTATE. Sumptibus Venantii Monaidini Bibliopolae in via Cursus
5쪽
6쪽
SA C. FIRMANAE CONGREGATIONI s
GUBERNATORI , AC Anumsus HAERETICΛM PRAVITATEM
SENATUI, POPULOQUE NOBILISSIMO,
I cui sorte visus sum, eruditorum hom num expectationem de mea Lactantii Fi K miani editione hactenus tenuisse suspensam , non equidem hac de caussa excusandum me arbitror , quum nunquam alicui eandema a ' sim
7쪽
sim , me daturum , pollicitus , qui aequo jam ridem jure illam a me expetere potuisset. Quod
i culpa aliqua mihi pro hac mora redimenda seret, caussas proneto maximas, ac gravissima in medium proferre possem impedimenta quibus minus promptum redditum est studium meum ad opus perficiendum , absolvendumque . quod quinque fere ab hinc annis inchoaveram Neque id adeo leve 'esse videbitur , ut potuisset citius ad umbilicum perduci, si ea sedulo perpendantur , quae mihi comparanda fuerunt auxilia ad lumen aliquod iis asserendum , quorum sincera species , & avitus decor diuturnis tenebris obvoluta jacuerant . Verum de his luculenter in operis praefatione dicturi sumus .
Heic deprecandi potius VOS estis, ΡΑΤ RESAΜPLISSIΜI, ut opus meo labore prope finem perductum, etiam de vestro judicio glorietur, a quibus id me sperare maxime juvat , sine quo Om nis labor meus vel foret frustra suffceptus , vel fritistu potiori destitueretur . Novi siquidem quam maxime arduum sit, hisce potissimum temporibus , in hujusmodi negotiis hominem invenire, qui ex perscripti operis titulo post tot, tantosque viros ex omni litterato Orbe , retro actis non
dicam saeculis , sed annis fere singulis , qui opin ram suam ad Auctorem nostrum Celebratissimum illustrandum , pristinaeque suae lectioni genuinae restituendum , sedulo navarunt , aliquid, quod
8쪽
placeat, asserri a me posse, facile sibi persuadeat iEcquem unquam, equidem saepe mecum ajebam , quum de Lactantii operibus - iterum edendis in mentem meam cogitatio suboriretur , quem , inquam , latere queat , Opera Scriptoris hujus praeclarissimi, centies jam novis cui is edita, publicam vidisse lucem , quum nulla plane sit Europae Regio , cujus inter praestantissimos vis ros ingenii sui aciem, ac vim aliquis in hanc Spartam non contuleriti Ut de Italis nostris , qui in hujusmodi ex antlandis laboribus facem semper
aliis praetulerunt, omnino taceam, nonne Hispani, Galli, Batavi, Angli, Belgae, ac Germani, scripta Lactantii nostri nitidissimis typis , summaque diligentia undique conquisitis , cum sermis
editis , tum antiqua manu exaratis exemplaribus ,
Vigilato, improbosue labore, atque incredibili studio in unum collatis ediderunt f . Quamvis ergo mihi reservatum esset aliquod iis omnibus addendum, quodque frustra fuerat hactenus desideratum , quis assertioni meae fidem esset habiturus , nisi vadem aliquem darem pollicitationum mearum , cujus grave judicium, Donti editionis meae praefixum , Lectoribus fidem
afferret authoritatemque , se irritum laborem eam lustrando non esse subituros , neque aliorum scriniorum. compilatorem reperturos Praeterea non is ego sum , qui unquam puta verim , me solum ea perficere potuisse , ac plane
9쪽
absolvere posse, quae ex tot, tantisque Viris , qui in Lactantium nostrum doctissima scripserunt commentaria, nullus huc usque est plene persesteque assecutus . Video quae undique dissicultates impendent; nosco vires meas oneri ferendo longe impares et ideoque consit tum, auxiliumque vestrum, hanc provinciam subiturus , enixe posico; in sto proposito firmissime permansurus , ut vel judicio vestro admonitus ab incaepto desistam , vel ope vestra fretus , adornatum opus brevi, ae persectissime a me absolutum iri audacter pollicear .
Ut autem vobis innotescat quid a me prae-Holari possitis , quemadmodum ad ardua rerum molimina magno ingenio viri se se levibus quisbusdam velitationibus exercent, quibus
qui erre recusent, uuid maleant humeri ostendere consueverunt: haud aliter ego, Lactanctii nostri operibus , quorum editio lucem simul optat atque resormidat, hasce duas dissertationes cum adjuncta totius operis praefatione, & idea luna praemittere ausus, ut, illorum servato more, nihil magis polliceri videar , quam exitu queam adimplere. Ad hoc vero ut notarum, castigationumque mearum delectus simul, ac dispositio vestro orna
. . . . t ria Horat. Ar. Poet. vers. 33.
10쪽
ri possit sigragio antequam oculis, manibusque
Eruditorum pertractandum committatur opus integrum , jam in hocce apparatu aliquod specimen vobis offertur', ex quo ratio operis cum a me praestiti, tum praestanai non obscure designatur . Dereliqua instituti mei ratione consulto plura praefari non vacat , ex iis enim, quae heic alligantur , eam cognosci malo . Unum tamen a vobis , PATRES OΡΤΙΜΙ, concedi mihi non solummodo vehementer opto , verum etiam atque etiam rogo, & obtestor, ut scilicet, si luce publica opus meum dignum putaveritis , summa, qua unu 1quisque vestrum pollet sapientia & eruditione , me monendo juvet, & ea suggerendo , quae diligentiam meam praeterierunt , & quae forte per imprudentiam exciderunt,
corrigendo ; quum enim non gloriae privatae, sed communis boni studio ducar , nec laudare praetermittam eorum nomina per quos profecerim, nec
unquam pigebit me , aut pudebit errata mea etiam publice, & palam agnoscere , ac emendare . Promovebitis ita antiquissimi Civis. inostri gloriam , mihique calcar addetis ad institutum meum alacrius, seliciusque perficiendum; ita ut saltem si illud non sit datum, ut crescat nostris laboribus Lactantii honor & decus ; tamen culpa mea non ammittat splendorem illum, quem jampridem constat suisse apud omnes eruditos assecutum . Sic Deus O. Μ. Amplitudinem vestram