C. Cornelii Taciti Opera, quæ exstant, integris I. Lipsii, Rhenani, Vrsini, Mureti, Pichenae, Merceri, Gruteri, Acidalii, Grotii, Freinshemii, & selectis aliorum commentariis illustrata. Ioh. Fred. Gronovius recensuit, & suas notas passim adjecit. Ac

발행: 1685년

분량: 1327페이지

출처: archive.org

분류: 로마

1291쪽

Rhenanus in Oratione Eumenii Rhetoris, qua est : Merentur cam

Galii nostri, ut eorum liberis quorum etita in Augustodu- 3. Uium opido ingenuis artibus eruditur. O c. contra veterem editionem rescribere audet Augustocliviensium . itaque edidit. Os hominis 3 Scilicet tota ea oratio in Cliviensium scholis ini laurai dis occupatur: quarum memoria snisi apud hunc dormitatorem nusquam aut nomen. Adsero tibi tuam gloriam Augustodunum: vel uno ictu, quem vitabit ipse. Scriptum ibi enim: Civitatemissam is olim fraterno Populi Romani nomine gloriatam. Qui autem e Gallis, fratres populi Romani. praeter AEduos Z quorum haec urbs caput. At enim ibidem scriptum sid nuper homo amicus mihi objiciebat latrocinio eam Batavica rebellionis obsessam fuisse. quod vix convenire putabat in I duos, qui a Batavis siti longo intervallo. Sed vito facile petitionem ejus, & discedo latere tecto. Nam corruptus locus, scriboque, Bagaudica rebeia Itonis. Batavi latronos numquam ad ea penita loca ; nec latrocinii Batavici mentio in mediterraneis, sub id aevum. At de Bagaudis. auctores credendi qui res scripserunt Diocletiani. Victor: Nam-lle ubi eo erit Carini dissessis AElianum Amandumque per Gaia

iam exit a manu agrestum ac latronum, quos Bagaudas incola vocant , populatis late agris plerasque urbium tentarer Maximi

num Imperatorem jubet. Salvianus libro v. de Gubernat. Itaque passis vel ad Gothos, vel ad Bagaudas, vel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, is migrasse non paenitet. Vide & Or itum lib. vii. ubi tamen, Laticada in manus c. codice, qui apud me est, legitur, sicut dc Baccharida in Eusebii Chronicis. Spe nimus ergo Augustoclivienses, Rhenani colonos novos: &Maeniana illa Augustodini constituimus, ut hic ex Tacito vides, vetustist ima post Mastiliam, bonarum artium sede. A D D. Ergone certamen mihi novum, pro veteribus Maenianis p novum lc magnum, cum viro magno. Tecum Stephane Pighi. qui in Hercule Prodicio nuper, ipso aditu tui operis, ita acriter & multis machinis eas oppugnasti, ut nesciam an sim re- Pugnando. Tamen quia cauilae bonitas, nisi fallor, amecst, nitar pro veritate. disponam hanc stili aciem, manus tecum conseram ; sed ut cum amico, plane amice. Vt non solum sine plaga

pugna haec sit, sed sine sugillatione aut morsu: sicut decet mistium dearum alumnos.

Quisquis haec leges, assectum in me aut pro me pone: Μικνον Γ Λ m. i. , 3ῶχεθειαι πιλυ Dixi ego nobiles illas

Oratione Eumenii scholas sMaenianas ipse appella0 Augustoduni in Celtica fuisse: tu Pighi August Clivii eλι collocas tu extrema

1292쪽

α is3 I. LIps II Ex Cunsva Belgica ad Rhenum. Ita toto solo & caelo, quod dicitur, disi domus. Tua argumenta praevidebo, subseram mea. Ais primo, ni ite sacra Constantii Coelaris epit lota ca Orationi inserta est) in qua

Augusto Cliviensium oppidum diserte nominatur. Verba: Merentur se Galla nostri, ut eorum liberis, quorum vita in Augu Cliυ ensium opido ingenuis artibus eruditur: etsi adolescentes , ni eorum indoli con ulere cupiamus. Hoc, Pighi, adfers 3 vide ne Lunam hanc, quod Graeci dicunt, in te detrahas: aut, quod Latini, asciam tuis ipse cruribus illidas . Nam ita quidem Rhenanus vulgavit, fateor : sed ,quod scito te tua interest, aliter Zc a mea mente diu ante illum Cuspinianus, in quo reperies, Augustodunensium opido. ςlare. Utri credendum magis y ego huic cenicam , non solum quia

vir simplicissimae probitatis, sed magis quia libris propis δc vetuitis usus stola Editio docet ; infinitis partibus illa Rhenani melior, imo

dc auctior quos alter habuisse fatetur nullos. Igitur hoc telum anceis, aut tibi adversum: ideoque validiore jam pugnas. Exstat ipsius Eumenii, inquis, Clivii etiamnunc statua. monumentum ecScholae olim , la ejus doctrinae. Commovilli me eoaFumento, cum legi, fateor i sed idem facile in gradum reposuisti, descripti nequam addis. Qui enim evincis,aut illam talem lstatuam Eumenii esse, aut prisci omnino aevi 8 Stat, inquis, nam verba tua usurpo in vesitu sui temporis.tunica videlicet talari tectus, o calcei ex aluta pedem ac talos cingunt, supra pedem execti atque fenestrati

sunt. Comam infronte γ cervice decurtatam aqualiter constringit mitta in ut ventrem latus baltheus atque bullatus. Dextra masam

vel auri vel arg uti in patera positam praesentare videtur. sim ira tenuit ferulam demissam, magisterii in igne. Tuam fidem, Pighi. Haec insignia Eumenio Rhetori conveniuntῖ Baltheusne λ qui militum esse solet. Vitiane 3 quae sacerdotum. Ferula λ quae paedagogorum: non istorum ne id nobis suadeas qui publice dc cum dignitate docebant. Iam coma illa sic decurtata, tunica illa ad talos, recalcei: numquam a tam prisco habitu mihi videantur, quidquid adierat tua Peltho. Velim ec illud bona venia quaesitum. an nomen Eumenii insculptum in hac statua est Z non enim dicis. Si est: aliquod pro te argumentum fateor, sed fluxum ; quia plures fuerunt Lumenii. si non est; quid urges nos ancipiti conjectura 3 Sed transis ab hoc musculo ad duplicem Arietem quos intorques verbis Jc viribus Eumenii, de moenia nostra valde quatis. Primum, inquis, Eumenius ipse docet sentire se de Clivio, cum ait, urbem suam latrocinio Batavica rebel ionis obsessam, Romani Principis auxilium flagitasse. Belle hoc in Rhenanos accolas convenit, qui vicini Bat vis : in Augustodunenses qui potest Z aut quis credat Batavos ab e

tremo Oceano, per tot sola terrarum, in mediam Celticam penetrasse Z idque cum tot oppida interjecta, de praestidia ubique Romana. Ne ego quidem, mi Pighi, credo. sed arietem hunc tuum pridem baud incallide laqueo averti. Nam vitium hic verbi esse, ta

1293쪽

IN Lis. III. AN MAL iv M TAcimi. ops Paeaudita legendum, docui in Commentario meo : quem peto legas. aetolica haec audacia est, inquies. Non est. vide tempora, vide historiam: optime de Bacaudis omnia conveniunt: haud aequa de Batavis. qui Romanis tunc fidi; qui fracti, & injurias a Barbaris varias acceperunt, non ipsi aliis intalerunt. Tu ipse haeres, ta ambigue obsidionem hanc ad Taciti Imp. tempora resers: sub quo Franci aliaeque Germanorum gentes Bataviam di Galliam vallarint. Sed qui doces iplos Batavos aliena tunc vastasse λ Id enim necessum est, si proba verba Batavica rebedionis. Vocat etiam Latrocinium. quod a me est, quia Vietor aliique Bacaudas hos appet lant,

Agrestes, ac latrones. Argumentum ultimum. Verba, inquis,Eumenii ita clare & graphice Clix tum dc finitimae regionis situm describunt, ut trahi aliorsum nulla vi possint. Videamus ponam ipsa pluscula. Nisforte non gravior Britanniam ruina depres erat,quam sperfuso regeretur oceano: qua profundissimo Panorum sita Rhenanus : tu Pictonum legis : cuipinianus, poenarum , quem sequor gurgite liberata ad conspectum Romana lucis emersit. Aut hac ipsa. qua modo desinit esse Barbaria, non magis feritate Francorum velut hausa aesederat: quam si eam circumfusa flumina se mare al-Iuens operuisset En, velut in tabula, ut ais, depictam exponit Ilataviam cum vicina Germetiata : quos ramis suis Rhenus circum fundit, di Mosa aluit, ec Oceani tinus ubique tangunt. Vii aurem AEduis mare a Dens y ubi circumfusa flumina ' Pax, mi Pighi. O cisto lanae sacco Arietis hujus linam mollio dc excipio. A duos non describi fateor: amrmo totam Galliam, in qua AEdui. Fran- ci ouae loca magis vallarunt, imo ceperunt sibi ec insederunt,quam Galliam 8 Itaque cum Francos nominet, vides quam apposite di omnium historiarum ejus aeri consensu, ad Galliam id trahamus.

Sed ubi mare, inquis, & flumina λ conspicuarc in aperto. Quid enim clarius quam Galliam mari utrimque allui' quid certiusquam Rheno dc Rhodano circumfundi, ec multis aliis fluminibus perfundi λ Itaque mi optime dc doctissime Pighi talis revera es vide ne dum nimium pro gloria Cliventium tuorum principum

cui ec nos ex animo lavemus, sed vanis rerum eam non augemus pugnas, veritatem deseras. quam nos fulcimus his etiam a

gumentis.

Primum quaero, Vbi, aut a quo scriptore idoneo & veteri nominatum istud Clivium p ad fers nullum. Nam quod Antoninus Cle-vum nominat, in Britannia scilicet id ponit, in hoc limite nus. Juam. Conjectuma aliquot recenses, dc nescio quid ex vulgi famae Iulio Caesare sed obsecro, si tam vetustum hoc opidum sive castrum : nonne mirum silentio id ab omnibus superis, mediis, imis striptoribus quasi de compacto praeteritum Z Et ferrem, si in vili loco. sed urbem Maenianis istis celebrem, Coloniam populi Rom. nam hoc quoque Eumenius tradid verbulo uusquam nominari,

quae incuria vel potiua inj uria est tDeinde l

1294쪽

rroo I. Ll P sit Excvnsus Deinde. Clivium tuum in Rheni limite situm est, in confinio tot Barbarorum. Quis acri pectore tibi dabit, Scholam institutam in ossicina illa Martis ZTcrtio. Magna di ampla ea urbs fuit, de qua Eumenius agiti templa pulcherrima habuit: Capitolium, dc Aquaeductus, &omnia more Romano. Cedo, ubi apud vos haec vestigiat Suspicione levi ea quaeris: sed re & veritate reperies Augustodunt. Rus muros spatiosi ambitus alibi Ammianus appellat: moenium Augu-foduni magnitudinem vetusam, alibi: dc clara indicia etiam nunc exstant, indice dc teste Petro San-Iuliano.Quarto, Scribit Eumenius, civitatem istam se olims terno populi Romani nomine gloriatam. Nonne verillimum & testatissimum illud in AEduis 3 de Clivio ubi tale repperis ρ Perfugium quaeris in Batavis. ec illi etiam, inquis, appellati fratres id amici populi Romani. Scio dc Commentariis meis jampridem in erui: ted hoc quoque scio, quod non vulgo. dc si Batavi s non tamen ideo vicini Galli. Alia illorum caussa est, qui tributorum immunes, semi-liberi, arma tantum de viros imperio suppeditabant. Itaque jure socios se dixerunt, fratres, amicos. In vobis quid simile ξ qui veri Galli dc tributarii, jam diu grave jugum ferebatis

Romanae servitutis.

Quinto. Vetustissimae sunt illae Eumeniae Maenianae. Colligas vel ex his verbis: Maniana illa schola quondam pulcherrimo operect studiorumfrequentia celebres. Quod de A ugustoduno certum :ubi Scholam a nobilitate omni Gallica frequentatam , Tacitus jam inde sub Tiberio agnoscit. De Clivio nihil tale habemus, praeter suspicari. Sexto. Maenianas illaes inter Apollinis templum atque Capitolium Eumenius ponit. Atqui Apollinis quoque templum in Flavia T- duorum sive Augustoduno inclutum futile, alius Panegyristes te natur in Oratione Donstantino dicta. Postremo. Eumenius, Art ces Transmarinos, ct ex amplissimis

Provinciarum ordinibus incolas novos indultos suae civitati ab linpp. scribit Alius Orator in Panegyrico ad Maximinum : Civitas si duorum, inquit, ex hac Britannica facultate vi toria plurimos. quibus ilia provincia redundabant, accepit artifices. Nonne eadem de re

palam atque urbe loquuntur 3 Et quid verba facio 8 citius pili nascantur in hac manus vola, quam opinio tua, Pighi, in mea mente. ex iis quidem, quae adhuc dixisti. Nam firmiora si adfers: facile ego Plancus aut Deillius, nec morabor transfugii dummodo in veritatis castra ullam notam. Haec candide a me scripta. homo candidissime, sine ulla frontis nubecula, sic leges.

κ. . Cestem De Beneficiis: Video uniones non singulos singulis auria: - comparagoii enim exercita;a aurei, onera fereno

1295쪽

IN Li n. II1. Anu ALi v M TAciet t. Dorfunt:) junguntur interse, e, insuper alii binisupponuntur sorte. suppanguntur.) Non satu muliebris insania viros subjecerat, nisi bina ac terna patrimonia singulis auribus pepenatissent. Tertuli.

acute, De habitu mul. Graciles aurium rures Calendarium expendunt , ct in istra per singulos digitos sacrissingulis ludit. Augustinus hoc amplius queritur, suo aevo insanisse in turpi isto aurium cultu etiam viros quem vide , si lubet, Epis . Lxxx t v. Eum luxu riae ritum referre quidam conantur ad aevum priscum, ex Valerii

verbis l. v. cap. II. de Martio exorato a seminis: In quarum honorem , Senatus matronarum ordinem benegnissimis decretis adorna

vit. Sanxit namque uti feminis semita viri cederent, confessus plus salutis re . instola, quam in armis fuisse s vetustisque aurium inmgnibus novum vitta discrimen adjecit. legunt enim, inaurium insignibus. Non probo. & fortasse nec notae quidem tunc italiae gemmae. Scripserim , vetustisque crinium insignibus t Crinibus enim posituque comarum , matronae antiquitus discretae ab innuptis. Tertullianus, de Virginibus velandis: Simulquese mulieres intellexerunt . vertunt capillum , ct acu laseiviore comamsibi inferunt,

erinibus a fronte divisis apertam professa mulieritatem. Plautus Militer

Vtique eam ornatam adducas matronarum modo,

Capite compto, crines, vittasque habeat. Mostellaria e Soligerundum morem eenseo, ct capiundas crines. id est, nubendum. Festus: Senis crinibtis nubentes ornantur, quod acte. Senis crinibus, id est, sex crinium orbibus, sive sertis. Implexi igitur capilli matronales, ut exemplum petere licet a statuis nummisque: virginum puerorumque, cirri, dc cincinni. Ammianus lib. xiv. Et licet quocumque oculos flexeris, feminas agatim mu tas spectare cirratas 3 quibus si nupsessent, per aetatem ter jam nixus poteratsuppetere liberorum. Cirratas, capio innuptas: uti Persius eodem epitheto de pueris, Ten cirratorum centum dictata fuisse. Valerii ergo mens, praeter crinium discrimen, adjectam illis & alteram vittam. De qua Capellam accipio lib. i. de nupt. Philol. Iuno quoque ex purgatioris auri splendente vena addiderat crinibus

sociale vinculum. Propere. Vinxit is acceptas altera vitta comas.

Vbi legi in vet. cod. aspersas; dc placet. referoque ad aspersionem 'aquae nuptiis solennem De qua idem :Et Stygiosum sparsa lacu, nec recta capillis Vitta data es. Sed redeo ad nostrum. I v a et

1296쪽

I. Lipsit Ex Cunava

ANNALIUM

EXCURSUS.

Omuli lege, matrona adulteri rea , marito pe missa cognatiique. Ii, uti visum, multabant, puniebant: Sed utrum ne morte 3 Puto, verecun

de contra virum doctum , licuisse. Ex Dion io. qui lege regia maritum consticuit κυεμον ζ μεμ σψ θωω - , arbitrum magnitudinis poena. Ex jureipio. quia mulier quae juxta sacratas Romuli leges nupta, ita in manu viri, ut proles in patris. Ex Tacito: apud quem Plautius, prisco instituto, de capite famaque conjugis , propinquis coram, cognovit .'insontem nuntiavit. Ait, capite iam aque: Si in superstitionis crimine marito id juris: credo ec in adulterii: In eas quae sacris Bacchanalium incestu usae, cognati maritique intra domo, animadverterunt, ajunt Livius δοῦ Valerius: nec dubito, quin ea animadversio ad caput pertinuerit. Denique Egnatius quispiam uxorem, quod vinum bibillet, fusti interemit idque factum non modo accusatore, sed etiam reprehen re caruit: quidni idem juris in graviori culpa sit 8 Argumentum a Catone non petam, qui ait: In adulterio uxorem tuam si prehendisses. impune necares. Vanum enim. & pertinere tantum videtur ad deprehensam. Tamen hoc fateor: eo scvero jure perquam raro maritos usos: moribus Jue receptum videtur, ut adulteram apud cognatos convictamomo saltem e Xigerent, multarentque dote. Id jus sive mos fuit Plautus indicat Amphitruone: ιιidsi adduco tuum cognatum huc, a navi Naucratem, Gi i mecum una vectu'st, una naxi: atque is si denegat Facta, qua tu facta dicis , quid tibi aequum es era 'Numquid caullam dicis , quin re hoc multem matrimonio i

Et respondet mulier, G deliqui, nulla caussa es. Et clare Valerius lib.

1297쪽

lib. v III. cap. ii. Cum C. T linius Minturnensis Fanniam uxorem . quam impudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam spoliare dote conaretur. Portius Latro, contra adulteram a

Illud. judices, mihi tormento es, quod notata jηdicio vero, ut multiplicatam dotem perdat; plus tamen ex quaestu habet, plus h bitura est, quam quantum damnata perdendum est. Haec antiquitus obtinuisse videntur. quibus addo: Si mariti cognatique distimulabant, aut, ut Livii verbis utar, idoneus in privato supplicii exactor nemo erat: non raro, publico judicio, per sequebatur id crimen magistratus. Et praesertim AEdilis. ac damnatos damnatas Jue apud populum reperio pecuniaria multa, imo exsilio intemum. Exempla adduxi supra, de Vistilia: Zc nunc non repono.

Nec plura reperio prisco aevo. Lex Iulia seeuta est, ferente Augusto. Poena ejus in volumine Digellorum, quod miremur, non cX- pressa: dc ideo serram inter se reciprocant viri docti. Capitalem eam fuisse plures senserunt, deterioresque: Relegationem tantum, pauci bonique. Et hercle non fuit mors. Ex Taciti verbis libro iii. de Iulia filia. neptique: Adulteros earum morte aut fuga punivit. statimque addit, culpans Augustuna: clementiam majorumo qua

ipse leges egrediebatur. Nam intellegit Iulias leges. Ne exsilium quidem , ex eodem loco: sic enim interpretor, fugam. dc ex hoc, qui in manibus: ubi Tiberius contra legem Iuliam, severitatem l ervicaciter amplexus. Aquiliam exsilio damnat. Ex silium intel- ego,perpetuum,quod sit vice deportationis. Esto igitur Relegatio. Facit huc illud Taciti de Vistilia. Eaque in infulam Scriphon abdita es. id est, in insulam relegata. dc paullo clementius de Manlio, relegatione simplici: Adultero Manlio Africa atque Italia interdictum. Iuvat aliquid illud Ovidii. qui ob adulterium damnatus:

Namque relegatus , non exsul dicor. Et rationes quaedam ex jurestripto : quas pete a Cujacio l. v I. Observat. cap. xl. Nodus aliquis

esse possit in iurisconsulti verbis ad i. Iuliam : Adulterii damnatam si quis duxerit uxorem, lege eadem tenetur. quod tollere videtur relegationem. Et in verbis Portii Latronis, quae supra: e quibus mulcta dotis saltem erui potest, a infamiae nota. Portius autem pollerior Iulia lege. Dicam vere, parum certa res est: dc exempla relegationis quae in historia in personis eximiis, videri pollunt a severitate Principum, non a lege: aliudque servatum fortasse in hominum vulgo. Ni fuisset; non illae tam frequentes essent de adulteriis apud scriptores id aevi querelae. Seneca audet scribere : Numquid iam usim adulterio pudor est y postquam eo ventum es, ut nulla maritum habeat, nisi ut irritet adulterum. aliaque passim reperies in eam 1 ententiam ; parum probabilia, sit relegatio Jc fuga. adulterii poenae. Quidquid ejus eli: capitale postea id crimen factum, ut ex Apuleio uotat idem Cuiacius: cui adde Arnobium

libro

1298쪽

ωrro I. Lipsit Excvnsus libro IV. Adulteria tamen legibus vindicant, o capitalibus ad erunt eos poenis, quos in aliena comprehenderintfoedera geniatisse lectuli expugnatione fecisse. Et gladio animadverterunt non in adulteros modo, sed omnes impudicos stupratoresque, Wandalicae leges, ut legi apud Salvianum l. vii. Addiderunt quoque hoc ad libidinem comprιmendam, semeras pudicitia sanctiones decretorum

ANNALIUM

cta senatus vocabant , commentarios υπιυνης, vertunt Grieci) quibus breviter inscipium quidquid apud patres diceretur , agereturque. Tantum apud patres. Origo eorum, ut videtur. a Iulio Catiare: qui consul, Inito honore, primus omnium instituit . ut tam Senatus. quam populi diurna acta conficerentur. publicarentur. Consectio maniit: publicatio abrogata ab Augusto. Suetonius cap. XXXVI. Aucstor aliarum rerum Senatui fuit: in quis ne acta Senatus publicarentur. Conficiebat ca quispiam e Senatu : scilicet ne arcana patrum sciret non E patribus. Colligimus ex Tacito hic, qui Iunium hunc Ruilicum Senatorem ostendit infra: a uod fraude unius Senatoris elusa majsas imperatoria esset. Et Spartiano. qui Hadriano munus hoc tribuit post Quaesturam. Post a uasturam, ait. acta Senatus curavit. cumque vocabant A cuin Actorum , vel, ab Actis

To R. An.' ACTI s. C E N. Conficiebat dixi Senator: sive praeerat conficiendis. cui tamen adjuncti scribae censualesque, quos axe Actuarios item dicebant. Capitolinus Senatusconsultum Taci- . tum

1299쪽

I M. Lia. v. ANNA LIvM TACITi. ortum ita describit, ut non scriba , non servi publici, non consuales illis actibus interessent : Senatores exciperent, Senatores omnia incia censualium scribarumque complerent, nequid se re proderetur. Centuales illa aetas dixit, librarios, stribas, tabellionesque. Inde titulus in Codice l. X. concertus, De tabulariis, scribis, logographis, censualibus : inde & Centuale ossicium, haud absimili sensu, l. xv m. C. ne testamentis. Eaque mente Tertullianus Apol. cap. xx. Gracorum censuales conferendi. Actuarii qui excipiunt scribuntque, ut Iulio Suetonii cap. Lv. Senecae epist. xx m. Non quidem haε qua alienis verbis commodatur, is Actuarii vice fungitur : ec Glosiis Graecis , Ἀπομνεμ . ρος , Actuarius , Memoralius. Qui non in urbe solum, sed in provinciis militiaque. Actuarii in militia. lib. v. c. De crogatione militar. annonae. Et Spartiano : Ipse quod matrimoniis militum is militiarium corrumpendu operam daret, a quodam Actuario, cujus uxorem supraverat, percussus est. Quos eleganter & cum adfectu deicribit Victor in Gallieno : Adtuarii, inquit, genu hominum nequam . venale, callidum, seditiosum. habendi cupidum , atque

ad patrandas fraudes velandasque quasi ab natura factum.

Annona dominans : eoque utilia curantibus is fortunis aratorum infestum e prudens in tempore his largienaei, quorum vecordia damnoque opes contraxerit. Satis de Actis Senatus: v

nio ad populi. Ea dicta Publica acta, Suetonio in Tiberio cap. v. dc alias passim. Idem Diurna, quia in dies conficerentur, Tacito lib. xvi. Zc x m. Item Vrbana. Saepius etiam Acta, G τ' ἐξοχίω. Iis continebantur res rationesque populi. judicia publica, supplicia, comitia, aedificia, nativitates, illustres mortes, matrimonia, divortia. De judiciis supplicii que admonvit Ammianus libro xxi i. Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium : Consulatu Tauri is Florentii, inducto sub Praconibus Tauro. Vbi lc formam aliquam scrvabis conficiendorum Actorum. De aedificiis, Tacitus lib. x m. Nerone Ii. L. Pisone Cos. pauca memoria digna evenere. nisi cui libeat laudandis fundamentis is trabibus, quis molem Amphitheatri Caesar exstruxerat, volumina implere r eum ex dignitate populi Rom. repertum sit, res illustres annalibus , talia diurnis urbis actis mandare. De nativitatibus Suetonius saepe :qui plerumque argumenta sibi sumit de die cujusque principis natali, ex Actis. ut Tiber. cap. v. Cal. cap. I x. Origo ejus instituti a Servio Tullio, qui ut numerum sciret nascentium , morientium, virorum, adinvcnit. Vti Propinqui nata prole certum aliquem nummum in m arium Iunonis Lucinae inferrent : iidem aliquo mortuo, in Veneris Libitinae : dc sum cn- quopiam virilem togam , in Iuventutis. Exolevisse is mos

1300쪽

ILot; I. Lipsit Excvnsus videtur, sed in pueris natis retraxit Augustus : eaque adnotatio in Aetis cum cura habita, utique post Iulias Papia que leges. Iu-Venalis Tu libris Aectorum spargere gauder

Argumenta viri.

Apulejus : Pater natum sibi filium ceterorum more professus es. Scaevola l. xxvi ii. De probationib. Mulier gravida repudiata , absente marito filium enixa , De spurium in Actis professa est. Capitolinus in Gordianis : Filium Gordianum nomine Antonini signo issifravit, cum apud Praef. aerarii, more Romano, profestu filium . publicis Actis eius nomen insereret. Non fallet te idem Capitolinus in M. Aurelio, qui ita de hac professione dii terit, quasi ille invenerit primus. Inter haec , inquit, liberales caussas ita muni:it , ut primus juberet apud

Praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri , intra tertium diem nomine imposito i Quod aliter est: sed addidit quaedam, immutavitque. De matrimoniis divortiisque, clarum est in Acta relata fuisse propter praemia poenassique legum. Imo etiam ante Iuliam, Papiamque. Caelius ad Ciceronem , Pauli a Valeria scribo Valerii, id est, conjunx soror Triarii divortium sine caussa fecit. Nuptura est D. Bruto: n mdum rettulerat. Rettulerat, scilicet in Acta. Seneca De Beneficiis : E' Diero nusia jam siue divortio acta sunt, quod f penudiebant. facere didicerunt. Et ad matrimonia pertinet versus Iuvenalis,

Fient ista palam. cupient se in Aecta referri. Haec Acta a scribis tabellariisque confecta videntur. 8c ad Atrium

Libertatis in Tabulario adservata. Livius xLiri. Censores extemplo in atrium Libertatis ascenderunt. Gribi signatis tabellis publicis, clausoque tabulario, is dimissis publicis servis. Cui vetusi criptio Curatores tamen quosdam adsignat.

At ex Taciti xiii. colligas curam eam Quaestori b. suisse aut aerarii Pro sectis. Princeps, inquit, euram tabularum publicarum a b assoribus au Praefectos transtulit. Eoque facit quod M. Aurelius Professiones infantium rettulit ad Ararii praeinctos. Tabularii mentio etiam Ciceroni, pro Rabirio perduellionis reor Vi gitioque ii. GcOrg.

-- -aut populi tasularia vidit.

Vbi Servius quaedam. Lampridius in Alexandro reserre videtur Actorum consectioncm ad Praelach. urbis : Fecit Roma, inquit,

SEARCH

MENU NAVIGATION