장음표시 사용
291쪽
Mι C. B O. Y I. I. C. Nobis pontus aquas habet , & se mundus in orbes Flectit. In AEthiopum calidas modo currimus oras Classibus & gelidam mercantes cernimus Ursam . Huc vehimus, quo quisque tumet, mirusque vocari Promeruit, seq; ipse beat. Mihi Vesper & Ortus Frugifer in quassium venit, &, quos Africus, axeS, Quos Notus,& Boreas enet. Hinc tot millia numum Crebrius in censum damus; & lachrymantia bello Augemus multum attritis aeraria Thebis. Congeritur nobis, Dominis quod perditur aulis. Illic Pantolabos inversore'ne pecul; Sarcophagosq; alimus, Cives. Sudore Regentum Pascitur ingluvies nostro. Quae faucibus aufert Paupertas alimenta, gulis sorbentur ab istis. Quaeque domus gemit; & solo se curia luxu Explicat, iratumq; Exlex irritat Olympum. Huic uni datur esse malae. Nos jura coercent, Quae clamat non scripta sibi. Petulantia, Divum Contemptus, spretoque vorax injuria justo, Et fastus, consumptor opum, venalia rostris omnia prostituunt. Impunes undique fraudes Cernimus & scelerum numeros. Quibus, AEace, tu me Inseris innocuumque premis Calcamus iniqui Iudicis inventum, & lapis convicia linguae. Me cuncti novere pium. Se conscia virtus Ipsa sibi absolvit dominam; nec laeditur intus, Quicquid agant maledicta foris; nil spretor in illam Proficit. Incassum veluti cum turmina saxum Concutiunt, vanasque Noti solvuntur in iras; Sic se probra probis frangunt illisa potenter Pectoribus, firmaeque manet victoria menti.
Sim tibi, sim, quem tu facis: hunc dum deneget esse Alcon & impatiens Rbodope: quibus indole dudum Noscimur, & parto proavum successibus auro.
292쪽
Ηis haeres ex asse fui. & peperere Parentes Quas mihi res, auxit propriis industria curis. Alea sint marcantis opes , tremulisque pererret Divitias Fortuna rotis , comes illa labori Arrisit tamen usque meo. Si puppibus undas Sulcavi, rabidos mihi rex compescuit euros Holus & tumidae se submisere procellae Per terras facturus iter, sine crimine tutus. Illaesusque fui, dum nunc pacatior audit Nilus, inaccessique carent latrone recessus. Nec partes trux miles habet, cessantibus armis, Quas obeat. spectare licet, qua regia Memphis Imperat, ut surgant cives, dum, pace reducta, Vivitur & latis crescunt commercia regnis. Queis floret gens nostra, suumq; huc undique robur Congerit & populos vincit ditata remotos. Quaerimus invidiam, dum nos proclivior AEther Aspicit. At tu terra parens, non fingimus, istud Mercatoris habes. Istud non militis, istud Non vatis, non perdentis sua tempora Croesi, Non pictoris erit dicendum , credimus, istud Hoc nostrum est, non alterius. Nunc annue nobis, Annue, Diva favens. Alii tibi plura loquaces Et majora crepent. Ego vastos dicere pro me Auguror argenti cumulos. Tinnitibus istis Eloquar & vestras incurram mutus in aures. Hoc jus est, cunctusque viget lex unica saeclis, Dicta nihil, nihil ora juvant vel mellea, solum Sermonum rerumque gravi stat pondus in auro. Dixerat hic. Mox Croesus ait: Mihi cuncta notanti Expendentiq; haec quae nos sub sole caduci Mortales molimur, ea est sententia, quae me Inconcussa tenet. sortis tam nulla beatae Fundamenta strui, divinae motibus irae
293쪽
116 C. B o Y I. Ι. C. Quae careat sat tuta sibi; quae spernere coelum Audeat & nulli cedat secura ruinae. Cuncta suos spectant obitus. sed firmius unum Plus alio est, Formosa. Mihi, dum singula lustro, Vitanti peiora, genus, quod ducere vitae
Ne nosti, visum est merito constantius omni. Cuncta refutabo, quae nunc operosius isti Narravere, & quae post haec narranda sequenti Sunt numero. Tu, qui totum modo, miles, ovantem
Egisti; Si sorth cadas pugnator, ut aeque Evenisse potest , quid tum quae maenia victus Ascendas quas, dic, pedibus contritus in urbes
Praedaturus eas, mediis cum nudus arenis
Aut aquilis escam dabis, aut crudelior in te Unguem acuet dentemque leo Discrimina mille Bella regunt. saepe unius victoria venti est. Et fumi nebulaeque valent . cui forte triumphum Sol dedit eripuere atrae plerunque tenebrae. Eia, age, tu, dispone aciem, peditemq; equitemque ordine duc, geminasq; exercitus exerat alaSCum pugnam assultumque parat; pavor unius, omneSSaepe movet, vanaque alii formidine peccant, Et cum rege greges caussa periere sine ulla. Quid referam raro quoque & e tot millibus unum Vix efferre caput post longa pericula necdum Extolli, mereare licet dum cuncta favori Cedere, dum paucas virtuti crescere lauros Cernimus, & raras meritis assurgere palmas.
Militis haec sors est. Tua quae sit 1cire, Senator, Anne cupis par est isti, nec certior ullis, Qua spectes a parte, modis. A principe solo
Dependes, miserande, tuo. tibi norma voluntas Illius est. ratione licet nec legibus uti
Nec pro cive loqui; quaavis aeraria plorent
294쪽
RHODOPE. 227 Excussaeque gemant nimio sub pondere Gentes. Vitreus est Regnantum animus, cum splendet abund. Frangitur, oblitusque sui mutatur in horas, Cum rerum sic scena jubet, cum commoda captat Quae fuerit sperasse nefas. peccare potentes
Ignorant, peccant soli qui regibus adstant Et mandata ferunt. Quicquid ductoribus istis Sedulus exequeris, bene si succedat, iisdem In famam titulumque redit. Si corruat, in te omne redundabit scelus, & plecteris acerbe . Quid, quod agant, landare tuum est si rideat, est quod Riseris, atq; omnis placeas in imagine vultus Ante fores, ut verna, mane, dum quid sit asendum Longius expectes. graditur tu dirige gressum Ut fert ille pedes; sed ne praeverte, nec illi Iunge gradum, sed terga viae. subsistit idem tu
Fac facias, dum rursus eas cum cernis euntem.
Si te turba colit, vili4: assurgere plebi Non dignaris; habes studio quibus ipse minori Haud placuisse paras. Afro bis murice coctae
Te circumvolvant lanae; tibi serica utrumque Subcingant tegmenta latus: dum pectus onustum Ponderibus curarum, atq; undique circumseptum
Tot formidinibus gestes, quibus ipse ferendo
Esse nequis. Nunc inconstantem in pluribus horres Psammetichum sceptrique vices. Nunc aemula volvis Nomina tot. totam metuis, dum tolleris, aulam.
Quam sequeris de sorte times. Apis insidet istis, Quas ardes gustasse, favis, & spicula monstrat Tentanti libasse. Rosas, quas vellis, easdem Spinae pungentes retinent; has sanguine tinges Si tangas. En haec rerum fortuna tuarum Mace, & hoc est rege frui, cui consulis uni. Quas merces, Mercator, habes, ego fluctibus omnes
295쪽
118 C. B o T I I. C. Assimulo, quas hora dedit, quas hora reposcet. Dant dictis exempla fidem. quaecunque movetur Tempestas, passim sparsas per littora classes Exhibet illisasque rates ablorbiaque fluctu
Corpora nautarum: queis, dic mihi, quis vetat ut te Mox etiam annumerem, dum saevum per mare crebro
Volveris & fragili nescis dissidere puppi.
Sed lucri studiosus abis qua duceris aestu Undarumque animique simul; quem nesciet ullus Castigare dies, dum vastos pandis hiatus
Et nunquam satiatus eris. plus poscere, morbus,
Febris, avaritia est; quae, quo plus semper habere Nititur & persistit, eo plus semper habetur. Nil de vate loquar, nec de pictoribus; illis
Cura sit assinxisse suos de more colores
Artibus, & quicquid Naturae vultibus absit Addere, defectusq; aliquo supplere paratu. Hic illos labor unus alit. laus ista miselli Peniculi & pennae est. Quin tu, dignissima virgo, Vincla tibi potiora subi. & dum tempus & impar optio stat, mihi nube viro, cui prodiga dites Effundit Fortuna sinus, & copia plenum
Cornu offert. Aliis partitis vivitur horis; Illum rostra vocant; tenet hunc exercitus, istum Merx trahit, & vestris volvendum separat ulnis ,
Utere me, roselin halantem fise labellis
Et molli compone sinu, cui lassus & excors Immoriensq; haesisse velim. dum nulla per undas Fert classes gravis aura meas; nec castra sequenti Sunt visenda mihi; nec, qui praescribere legem, Gestiat, observandus adest ante omnia princeps. Ipse comes lateri assiduus, dux ipse futurus, Ducere seu duci mavis. Si vivere ruri Te juvat, ostendam tua, quae, me dante, pererres
296쪽
Praedia . in exemplum Fauni per pascua nostrum Agmina Hamadryadum cumulabunt densa sitarum. Flore caput pectusque tegam, poterisque iub umbra Basia complexusque pati. Tibi mittet ab antris Casta feras Diana suis, canibusque citatis Ipsa propulsabis. Tibi poma tumentia ramis Sponte fluent, hortusque suos dabit omnis odores. Urbem habites quae tecta tibi pulcherrima rident Intrabis; vestesque dabo, ornatuque superbo Te cingam , totis splendebis culta diebus
Ut cupies . nec erit quae te nocturna tenebit Cura fatigatam . mihi qui non currere cessant Stant reditus. aliis pereunt, sed tempore crescunt
Divitiae cunctasque venit mihi scenus in horas. Anxietas istos premat. hoc in pectore regnat Libertas aut nulla usquam . mihi conserit arva Agricolae messemque facit labor, otia donat Dum res lauta mihi. sub primum somnia solem Carpere & in mediam concessum stertere lucem. Quaerant censum alii. partis incumbere rebus Dulcius est tutumque magis. quod quisque laborat, Atq; indefessis intendit brachia nervis,
Aut mentem varias exercet fixus in artes,
Lucrandi spe totus agit . quam quisque quietem Assectat, mea, Diva, mea est. Licet usque beato Esse mihi; licet esse tibi; nisi tristis utrique Invideas. Deus hoc nostros avertat in hostes Augurium; dumi ipsa potes, te judice, serva. Talia jactantem demita vertice Vates Excipit, ingenuumque oculis testatus amorem Sic ait : Hoc quis digna queat proferre theatro Nomina quis tantae mer1tis placuisse coronae Uersibus & coram Rhodope, quam flectere nostrum est, Verba loqui motura Deam Da, Phoebe, poetae,
297쪽
aso C. B o Y I. I. C. Da, Venus, ardenti vires Sc robur amanti , Da mihi vim , Rhodopaeque animum qui spernere fluxas Res cupiat, terraeque satur caelestia spectet Culmina, maiorisque petat fastigia famae: Atq; hominem quodcunque ultra sublimibus haeret Principiis, nullique potest concedere sorti.
Haec bona sunt vatum, quos nec mortalia tangunt
Fata nec humani casus ; quae coelitus infra Seque Iovemque vident, mediis dum nubibus illi Mens habitat, divumque illic se numine complet. Rideat has qui nescit opes. Non barbarus ensis Non praedatrices rapient haec dona farissae, Non flammae saevaeque faces. Quit nudus egensque
Talem finge) ferar, sola ditissimus arte
Extollam & virtute caput. securus honorum , Si privata placent vitae solatia, vivam AEtherea satur ambrosia, q9re pascere mentes
Suevit & exhilarat pastas. Regale poetae Scribentes sibi dant solium, quod gentibus alte Praesidet; hoc animi regnum est, quod ab impete nullo
Externo internove quati, licet omnia nutent In terris trepidentque, potest. Permitte, puella, Et faciam ut credas. tecum per castra domosque
Semideum aspectusque ferar. quo cardine Titan Se rotat & Lucina soror . quem Iupiter orbem observet, quod Cypris iter. cur Pleiade natus Ambulet inconstans. cur dirum Falciger audit Sidus M arma gerit. tardi cur stella Gradivi Sanguinea rubicunda coma est. quid singula monstrent Sidera, quid conjuncta simul. cur blandior illic,
Tristior hic astri facies. quo vertere crinem Dicendus, stragemque ferox inferre cometes.
Quae pluvias quae caussa gelu testetur, & unde Ventorum immanes furiae, tactusque veneno Aers
298쪽
R Η o D O P E. 23 IAEr, & pressis jaculati nubibus ignes Horrendumque malis tonitru . cur frigidus axis In boream, Zephyrusque levis, moderatius euri Ingenium, maaidasque noto quis junxerit alas. Quin etiam secreta poli totque abdita rerum Ostendam studiosus. erunt quae pectora flammis Implebunt fomenta suis, nobisque futuras Res referent. Non in vanos praecordia flatus Exserimus ; sacer hic Genius. qui spiritus in me Irruit, hic Deus est, aut quae me gratia saltem Participem facit es. Dei. cum concutit illa, Eripior velut ipse mihi, totumque vagatur Ebria & extra me mea mens, Supeiumque frequenti Colloquio interstat. cernit quae longa dierum Tempora post venient; & quam sint lubrica nostro omnia terrarum spatio. quodcunque videmus Hic, illic capit esse nihil, sanctissima, quod sit Auribus aut visu dignum. tam grandia coelo Gaudia sunt Vatique tuo, cui juncta marito A ternis jungere bonis. quae caetera spondet Turba, caduca fluunt ipsique innata ruinae, Et vitiis famosa suis, quorum agmina secum Densa trahunt. certa atque inverti nescia rerum Conditio est; praeeant istae, cumuloque leventur Immodico; peccata sequi, virtutibus omnem Intercludi aditum; sperni sublime Tonantis Imperium in terras; tumidoque insurgere luxu omnia & in vastos hominem procumbere lapsus Cernere erit. stamus docti, quos ista bonorum Non cruciat perversa fames, quos numina parvo Contentos haerere suo voluere perennes Amplexu, non passa rapi pereuntibus Orbis Illecebris. Age, tu. studiis te, perdite, cunctis Croese, Nega; totusque tuam petulantior auge
299쪽
Et cura de more cutem. cum corpore sensus Intumeant , mentemque preme , & me vince bibendo.
Cedimus haec fuginiusque; mihi quod sufficit aether Dei parce , dum largh alibi effundenda reservet
Praemia, quae non ampla capis. Tibi vita vocetur Mors, quae vita mihi melior. Quem potus & esca
Otiaque exercent tantum, ratione carentem
Dicimus & brutis similem. si corpore praefert, Abnegat hic hominem ingenio; quo quisquis abundat Erigitur, sursumque levat, quae deprimit iste,
Corda Creatoremque notat ; quem sanctior unum Mens spectans, nescit terras, Coeloque potitur Et semet contenta beat. Quam tu quoque ab ista, Miles, sorte procul distast cui funera, caedes, Totque serae scelerum facies, incendia, raptus,
Pluraque, quae ploro referens, in commoda cedunt .
Horreo & haec horres, Rhodope mitissima, cuius In vultu pax ipsa sedet. Te, magne senator, Te cupis ut perstringam etiam, ut perstringere cunctos lAusus es; haec si jura sinant, tibi longa referrem Scommata, dentatisque darem convitia dictis. Carminis hoc est, crede . Mihi pugnator jambus Auxilio scazonque venit. vel quicquid acerb4Pungenti decurrit acu. famulantur ad unum omnia verba mihi; propriis quae flectere gyris Et telis armasse meum est. sed parcimus illis, Et ferimus maledicta, neges dum consona nobis, Ut facis, & spernis, mea lux; quae rebus inhaeres Et curas quod pondus habet; quo maxima jactans Hacus insurgat; nisi vanis ludit in umbris Impostor. Mihi crede, parens & Nata, patroni Fungitur officio hic judex, causamque tuetur Injustam pariterque si iam. Sic dicere rostris Suevit & inconcinna loqui. mendacia crebro
300쪽
RHODOPE. 33, Audit & ista probat. majora minoraque veris Iactantes imitatur & hos jam vincit agentes. Imperat in lites, fateor; sed carpere spinas Est istud. te malle rosas, lepidissima, vates Queis tegimur, nullum dubium est. Si praesidis aulae Jungitur illustri numero, sorte agmina claudit, Duxque gregis caper est quem vasta armenta sequuntur. Psammelicho comes est . quid tum si principis arcem Scandere fert animus; scandam, dum gratior illi Per titulos per & arma vehar; quae, qua modo victor Dirigit extollam vel vero celsius ipso. Exigit a vulgo censum, tondetque popellum Plus solito stantem mulcebo carmine plebem l Et perserre jugum faciam, damnoque ducique Mentire suo, sine me quem spreverit unum.
Sed non ista moror; nec tu, privata, morari S Servum aliis vitae morem. liberrima mavis Vivere regnantumque procul secedere curis.
Sanctius in placidi gradiemur collibus Hemi, Aut Pindi nos pascet apex; unde omnia Mundi
Taedia despicies mecum, plorandaque vere Gaudia terrarum; quae, si qua parte placebunt Uxori, praestare tibi non segnis amator Sustineo . teneris si quisquam vincula membris Basiaque amplexusque suas formabit in artes , Hoc vates facturus ero. tibi suavia Graio More fluent, latioque rudis tractabere ritu
Mollius, & quaecunque genis figentur in istis
oscula, mox leges facient, quas conscia nostri Posteritas lasciva leget. dictator amantum Te fiam moderante. Pharos, te Conjuge, tota Ibit in amplexum melius. me vate puellae Candescent , thalamisque mei inscribentur amores, Dum dudum post fata colar. Dum terra potentes