장음표시 사용
301쪽
et 34 C. B o Y I. I. C. Obruit obscurisque latent pereuntque cavernis, Dumque arces soliique ruunt, omnisque fatiscit Maiestas, atque ipsa sibi jam decolor audit Purpura, perstabunt nostrae praeconia famae Et non deficiens hederae decus. ista perennat Laurea florentesque comae. marcescere nescit Ille vigor, roburque ipsis sibi sumit ab annis Atq; aetate valet. vivo decedat honorum Qui mihi debetur cumulus; comitabitur ille In tumulum, supraque meum monumenta sepulchrum Eriget & nostros signabit marmore manes, Quos Patriae iactabit amor. Si moenia certant Maeonio de vate, meo de nomine gentes Decertare velint. saltem se patria Memphis Tollet & in nostro celebrabitur inclJta versu. Tuque diu formosa mihi ducenda nitebis. Si faciem pingent isti; quae vita tabellis Haec erit una tibi brevior; te tinea, vermis Blattaque consumet. nostris inscripta papγris Et famae commissa dies perstabis in omnes. Ergo, Diva veni , & reliquis contraria vati Vade peroranti comes, atque involve papillis Ardescentem alacremque virum quem duxeris unum. Sic fatur gestumque facit. Quem dexter Apelles Interrumpit, & ora movet non segnia sextus. Et tandeifi dixisse meum est. si peccat amator ordine, peccarunt alii quos bilis & ira Concitat audacesque facit, primoque loquaces oravere loco. magni non istud habendum Verum animi signum ignavi. quo quisque minori Candescit moderatus eo constantior aestu Noscitur, & plus inde sapit. tu cuncta sarissae Subiiciens vultuque domans, imbellis & excors Non falso dicere mihi, dum primus in omnes
302쪽
RHODOPE. 23FInsurgis, postreme. loco cur nescis eodem Hic, quo stare soles dandae cum tympana pugnae Signa movent tunc tardus ades; nunc ora resolvis Prima furens; & vix pateris, quos scommate crebro Laesisti, concessa loqui. haec ignavia certe
Non virtus dici meruit . nec tu tamen unus
Dedecus hoc subiisti ; at qui non impare culpa
Ante suas dixere omnes hoc impete partes.
Hacus hic primas habeat splendore senatus Sed non ipse suo. post illum nostra secundas
Ars sumat. vestras reliqui componite lites, Aut estote pares. Me dum meus accipit ordo, Quem ratione probo . Decori dat certa vetustas Argumenta meo. cum nondum jurgia, nondum In terris Rhadamanthus erat, qui perdere pravos Et servare bonos poterat . cum nulla carinae A quora sulcassent, nec foetas mercibus alnos Intra Niliacos duxisset navita portus.
Ante loqui quam doctus homo, pedibusque ligasset Uerba suis, flectique suos docuisset Homerus
In numerOS. terras cum necdum abiisset in imas Fossor amans auri, nec qui securior annos Duceret, a curis procul, est inventus egenum Tortor & excussor Croesus . cum numina Martem
Nescivere Deum, nec belli nomina Mundo Nota forent, nullusque ferox invaderet urbes Miles & imperiis semper crescentibus instans Ambitio; sed cuncta suo tranquillius ortu Starent pace nova. mea tunc, sed numine in ipse, Ars micuit. Pictor Deus est, candentia prima
Lilia qui tetigit dextra, violasque rosasque Murice distinxit proprio, qui gramina glebis Arboribusque comas varias, qui lumina Soli Fulgoremque dedit stellis, qui turbida coelo
303쪽
136 C. B O T I. I. C. Nubula composuit medio , claroque prosundum Marmore conspicuum. atque oculo impenetrabile nostro Condensare solum voluit, qui fulva leoni Vellera, qui primo pecudes volucresque colore Pinxit & humanos perfudit sanguine vultus. Sic authore Deo positique ab origine mundi Pingimus. a nostra chaos imperrectius arte Pulchrius accepit formam , indigestaque rerum Exulat e terris facies. imitabilis illa Nunc oculisque patens, nostris augusta tabellis Clauditur , & quaecunque polo praeclara sub alto Peniculi sunt cura mei. Sublimia quisquam Si sequitur, sequor unus ego. subtile Tonantis
Ingenium mirosque noto quos rebus honores Indidit. in minimis, quae vos calcatis inerteS, Summa lego pingens. volucres per inane volantes Aeraque & motum ventis mare, stantiaque undis Marmora, lucentem findentes aethera montes,
Montibus & junctas valles, demissaque longh Flumina stagnantesque lacus, quin gramina campis obvia, frumentum sulcis, & collibus uvas Assequor . Excepta quaevis componere vita Possum ego. sic Superos imitor sortemque Decrum Humanus dextram tangit labor. aspice, virgo, Aspice quid possim sub1to. Dum tota calescit Scena pi cum , auditorque fui, sic duceris a me Pictaque es. s& ostendit Rhodopen in imagine pictam)En vultus en, Diva, tuost sic exprimit illos Cujus in haesura es gremio, nunc sensibus haeres. Sic tibi sic frons alta micat . sic lumine splendes Sidereo, labiisque tumes exilibus. ecce, Colla pyrenea nive sic candentia recto Attollis, Formosa, modo. sic pectore clarum V ncis ebur, collesque facis. sic vertice flavae
304쪽
RHODOPE .. 23 Dependent luduntque comae, ciliique verenda
Majestas assurgit. & has, spectabilis, umbras
Accipis a tergo, dum totum caetera solem Praeripiunt. stupuere omnes totiqne coronas
Motus erat, Rhodopenque suis e sedibus isto Poene trahit visu in Dic nunc quis dignior horum Me fuerit claudant alii quae munera forte Non capiunt artesque suas. ego spector agendo Unicus. ampullas & sesquipidalia jactant Verba rudes isti. at minimum est quodcunque laboris Vidisti, mirata, mei . te pingere quanVis
Artis erat summae, dum nullos candida naevos Ora gerunt, rugisque cares. expressimus Isim
Quam sacram agnoscis Divam. mihi pictus Osiris, Quem Jovis & Niobes natum, Typhone peremptum
Fratre pii columus cives, Abatoque sepultum Credimus ereptumque solo cognoscere Numen Majores voluere & nostris addere templis. Attonitos teneo spectantes undique vultus
Proque Deo me turba colit, dum non Deus illic Ast ego sum pictor, qui mentes ista notantes Abripio sursumque levo, ignarumque magister Audio. quae nequeas doctis perfringere dictis Corda hominum, moveo historiis, licet aenea, pictis. Aula meis fulget studiis. laquearia per me ' Alta micant, radiat paries, postesque reluceisy Arma virosque noto, quaque haec victricia Memphis Signa tulit, paria ipse tuli, sed sanguinis insons Et caedis . mercede alia quam pauperis usquam est Militis, aut vatis miseri, Calaphique tenelli.
obruor argento; pretiumque ars clarior omne
Transgreditur; quantum valeat ditissima nescit. AEstimor affectu . sapientum assurgimus ultra Iudicium. cunctos superamus imagine sensus. '
305쪽
Auribus applaudas, vates, sonituque cadenti Surgentique canas. tali quoque tibia cantu Tollitur & declinat . ego tua lusibus istis Carmina compono quae componuntur ubique In triviis . alet haud miseros insania talis Infantes foetusque tuos . nec te tua cinget Purpura praesidio tali. tu vate marito Esuries, satianda mihi. laudantur abunde Carmina sed frigent, Rhodope, dum pluris emuntur Artis facta meae. memini cum nuper in aulam Ascendi tecum, vates. tibi laurea cessit In pretium . sed torque mihi circumdata grandi Colla refulserunt, multoque onerosior auro Egredior. quod habere tuum, pulcherrima rerum,
omne potes . tot plena suis & scrinia gazis Quae tibi mox pandam, modo nε tua gratia nobis Clausa sit, atq; istis pateat , qui serre repulsam Debebant. certe, nescis, castissima, nescis Quid valeas nuptura mihi. frons ista Dearum Fronte prior Iovis uxori Venerique decorem Detrahet. hoc nostrae, Rhodope, debebitur arti, Glis eris nobis. tua si praeconia vates Tollat, erunt qui ficta putent dum fingere vatum est. Ars mea mentiri prohibet perfectior, & se Comparat ad vivum quicquid facit. ille poeta Dicitur audaci calamo. pictoribus unus Est labor in vero Naturam ponere Vultu. Ergo tibi si forma placet tua, porrige dextram Et placeam quoque pictor ego, cui sola potenter Curete eris, illustris virgo. si forte tabellas Et peritura times pictorum tympana, poscam AEs tibi, durantique mihi pingere metallo. Charta suum consumat epos scriptumque papyrus Vatis opus. pereant contextae stamine sermae.
306쪽
RHODOPE. 23' Rostra senatoremque time, cui torva secures Praesert turba suas I toti qui saevior urbiImminet, & captat sontes quos puniat atrox. Illum lictor amet; vel qui se lite tuetur Saepius infami Pilamus, cum tradere merces Detrectat, vel habere negat. tibi miles in iras Promptior horrorem incutiat. sed blandior uni Te mihi te tandem blande concede precanti.
Dixit & expectat Rhodopen, num pronuba dictis
Annuat. Ast constat solitis, ut & omnibus ante, Gestibus. hoc gaudens Calaphus sic protinus infit. Ultimus accedam, nihil est . modo primus inermi Militet hic pro me Divum favor. inclyta quorum Creditis, & vestris, Iuvenes, praesagia dictis . Certior antefero. scitis, quod rupe cavata Numen, inaccessisque habitet convallibus extra PHrtam urbis sacer alloquiis Deus. unde futuris
Quaerimus augurium rebus. sua templa verendus
Illic Ammon habet, Lybiae qui sanctior omni Praesidet AIg3ptumque resit, venientiaque infit
Saecula progressusque hominum . quo ungula casu Constabunt vel sorte cadent. quis terminus aevi
Cuique datur, quod & auspicium, quae regula vitae, Quod fit mortis iter. thalamos & foedera lecti Quae sibi quisque paret, vel coelo authore pacisci
Audeat. haec certis nobis oracula plaudunt Vocibus. audivi fantem e penetralibus aedis.
Ipse Deum. responsa dedit mihi clara roganti Quis tibi sternatur, Rhodope, torus, & cui nubas Diva , viro potius. pingenii quaerat honorum Foedus acu tua Lux, dixit, flbi doctior arte Progyieiet tali solioque Ioeabitur alto. Nube pari, Phrygio. Sacris sic dicitur antris
Cortinaeque jubent. Vos jam, si numina veri
307쪽
24o C. B o Y I . I. C. Praescia eensetis, Socii, si sistra specusque
Responsore Deo rata sunt. perpendite, nostrum Quis propior tali monitu, nili talia doctus Solus ego vestris non ista vocabula quadrant Muneribus, quae certa mihi. nosti, optima virgo , Arte pares stuὸioque manus, aequataque nobis
omnia, consensum & concentum praeter amorum.
Vivimus a teneris similes . vicinia flammis Fundamenta struit nostris. mihi parva tibique Res & tecta patent. & sic tranquillius aevum Ducimus. artifici soli licet esse beato. Ille suis constat pedibus nescitque ruinam. Fortunae moderatur. habet quod mente quieta Semper agat. sedet uxori comes usque tenellae Et natis, quibus auget opes quas quaerit honestas. A Iove nil sperat magni, quem staminis unum Aspicit expertem . metuat sibi curia Divos Ultores, injusta bonis quandoque, malisque Mitior aut corrupta favens. hoc horrida miles Spiret bella metu. innocui constamus, humique Serpimus, atq; animi secura in pace latemus
Nos inopes istis, quos nil nisi grande crepantes Riseris egregie, Rhodope, si spreveris, & me
sumpseris aequalem verbis. quaecunque poeta Cum pictore refert, haec illos longa potestasQuidlibet audendi docuit . mendacia vendunt Pro vero. Superos quos contestantur, eosdem Crassius ignorant. animus tenebrosior illis In sacris. Baccho Venerique altaria ponunt. Istis thura serunt, Divum 11 ferre cuiquam Credibile est. ventri incumbunt, quem largius implent. Haec illis est cura Deus. quae nubula vates
Trajicit, insani vapor est fumusque cerebri. Nos, si qua est mundo pietas, nos noscimur illa.
308쪽
RHODOPE. 24 ISumma scatent vitiis. Nimias largitur Olympi Regnator, cum damnat, opes. Despectior orbi Paupertas, propiora polo fastigi tollit Quanuis spreta casas habitat . reverentia Coeli Major in exiles cadit, atq; inimica potentum est. Quae, pictor, miranda notas, non dispare testu
Ista noto Phrygio; nisi quae tibi pinguis adumbrat Peniculus, mihi pingit acus, sed purior illo.
Omne meum laudas quod tu pictoris haberi Uis tantum; mea sunt etiam quae praemia jactas. Stamina Planimetichus quaerit mea. jungor & idem
Parjetibus . latus omne aulae thalamosque superbo Instruo contextu. atq; etiam mihi cedit Apelles Inferior. cives vestris sua tecta tabellis Exornant. mea magnates pictura regentes Textilis attonitos tenet. & venalia vulgo Non mea sunt . mea sublimes ars regia dextras
Vindicat authores. pia quae dilexit Ulyssem Est operis reginae mei. quae lusit amantes Penelope, filum tetigit. Si Iupiter Orbem Depinxit prior, & varios induta colores Exstruit natura caput, quae mersa tenebris Nullius ante fuit formae; atq; hane pingitis ipsam Pictores: eadem nostris inserre tapetis Nitimur inferimusque pares; sed pluris habemur Diva, tibi, quae pingis acu, crassumque repellis Peniculum. pingues tabulas maculasque vereris. Tersior in lana manibus labor, atque puellis Mollior est, quae molle genus, quae auctile dictae. Consona quae tibi sunt, habeas; atque artibus istis Quas ealles, capiare. Ducem, quae cuncta secundat, Naturam accipias decet, & rationibus uti, Quas ego do ; fingunt alii, quos compta furentes Garrulitas exercet inops & nescia veri.
309쪽
142 C. B o Y I. I. C. Nil horum, quae promittunt, praestare laborant. Istis bucca tumet, torpet manus. omnia verbis Illustrant, & quisquemo dictator in ore est. Flectere quo credunt Rhodopen. hinc altius istis Assurgunt commenta, gradusque audacius omnes Exsuperant' Venus haec patitur, cum conscia falsi Imponit, fraudemque parat . famulantur amanti omnia. Queis tacite premitur, commendat aperth-In speciem . spernit quae non imitetur & in se Quaerat egens. ego me nullius justus honori opponam. hic orator habet quo quisque probetur, Et quo spernatur. media quicunque locatur Sorte, aliis meliore praeest. tollaris in altum Celsius, est gradus unde cadas declivior illic. Metiri se quemque decet. Nemo improbus ultra Natales scandet sapiens. prudentior a se Non distat. cunctas faciunt contraria partes. Dissimili lis, nata pari concordia lecto est. Hoc charae recubant Charites, dum tristior alter Eumenides dirasque fovet. quas efiugis omnes Una mihi nubens, tot conditionibus aequo, Et fatis, quae sancta colis sequerisque libenter. Mis fretus finem facit & spem sumit inanem. Mox iterum assurgunt omnes, rursusque moveturAEmula turba procum, multoque ardentius instat Quisque suae victor Rhodopes . exordia credas Sumere, nec dixisse aliquem. cum filia judex Sic ait γ rostris: Iuvenes quae cuncta diserti Dixistis mecum genitor perpendet & uni
Sum nuptura viro. tantum concedite nobis
Temporis exigui spatium, quo nata parentem Consulat authoresque Deos in foedus habendos. Sic memorat, missosque foras educit amantes Alcon, & in paucos suspenditur alea soles.
310쪽
Ambigit interea Rhodope, dubiaque vacillat
Mente diu. modo magnanimas in milite vires Et proavis magnum genus excellentibus aequa Lance notat. modo praeclaras in judice partes. Nox vatis miratur epos mirasque canendi Illecebras. modo pingentem veneratur Apellem.
Et Calaphi responsa, suis & consona fatis Fata stupet . placet & Priamus quod dixit, & istud
Quod Croesus crepat & placidae tot gaudia vitae. Quemvis victa virum capit, atque invicta cuivis Nox iterum obsistit. spernit quae singula laudat
Nomina, non constans animo nec motibus aequis.
Hacus ante omnes & doctus plurima vates Corda movent illi. hic aulae splendoribus, alter Ingenio. mallet conjunctis nubere donis,
Nec distincta sequi; tristi miscere poetam
Aesaco, & austeris hederam connectere rostris. Aut vatem donare toga, doctoque tribunal Exornare viro. metuit concludere, falli
Formidans. tamen hoc agit, & se distat ab ipsa. . Tandem ait. alii miseram Iuvenum cui plurima cedit Optiol cur uni nequeo placuisse procanti Cur me turba colit nec certo fluctuat aestu Pectus inops animi cur non hic diligit illam Iste aliam laetae multa sunt virgine Thebae. Expectat Lusippa virum, quaeritque Lycoris Non quaesita aliquem cui te lassiva maritet. Una ego devovi thalamos, & sponte sequumur. Vis est noster amor. mallem deformis haberi Quam formosa nimis, quae sum . sed cur tamen istud Imprecor ipsa mihi poteram cum Pallade caelebs Vivere Pieridumque choro . quin nubere possum Et servare decus. sed non iam quaeritur istud. Nubendum est. sed danda cui metus omnis in illo est.