장음표시 사용
311쪽
.244 .' C. B Ο Υ I. I. C. Illic anxietas, Rhodope . quin arripe quem sors Caeca dabit, dum caecus amor. procul ista libido lUtere consiliis potius, monituque Deorum Accipe tu vitae socium . . sed , Icilicet, ista Di curant. te junge cui te jungere mens est. Sed de mente feror dubia. moderabere menti Tune tuae, quae mente careS agitata per istas
Nunc, modo per flammas alias sine mente quid ergo Exequar & mentem quis jam dabit Anne senator
Macus an vates an promptus ad omnia miles Vel reliqui furor unus habet cunctosque potenter Possidet, & tetigere suo, quo vulneror, aestro. Quo nunc tacta ruam patremne incensa perorem Et quod nolebam, cupiam levis anne repugnem Quod praestare prius volui num spretus amator Hos feret amplexus Croesus, niveisth lacertis Ηis niger involvetur homo corpusque pudicum Hoc mercator emet num vilis imagine pictor Illa se pascet nostra Calaphusne tapetis Inseret hos vultus moriar, Libitina, rogumque Exstrue & hoc, generosa, veta. sic dicar Amori Opposuisse latus tenerum . decerne triumphum Caste pudor, nobis. & dum licet, exime flammis. Sed quae me tangunt flammae non mentiar horum Aut nullae aut omnes, Rhodope. si ferrea perstas Sperne omnes. sed jam molles in viscera lenius Admisi, nec plus mea sum, sed victima trador Vincenti. mactanda igitur num victor & in me Irruet impatiens Veneris lacerandaque nobis Corpora sunt peream satius tedaeque sepulchrum Illustrent loculumque meae & mea splendeat urna. Sic haeret nescitque pati, quibus aestuat, ignes. Nec praeferre cui cupiat quem novit, & in se Vulnus alit, quod grande negat, crescitque negatum Saevb
312쪽
RHODOPE. 2 FSaevius. immensa nullum QIamen in urbe est. Rus amat algentesque lacus clarosque fluentes. Illuc se confert sola comitata Corinna, Incertum socia famulane per omnia fida. Fons erat in patriis aliquis secretior arvis, Clarus aqua dulci, quem nullus adire viator Sueverat. Ammoni sacer & Iove notus ab ipso.
Illum virgo petit, solitus namq; ille puellis Virginibusque peti est in hic se denudat & artus
Mox lavat excellens Rhodope. dumq; aere in ipso Emicat & radios jacit, en i Jovis ales ab alto Aspicit hanc nam missiis erat tunc forti superne A Jove Junoni infenso) simul attrahit alas
Lentius & descendit, ubi ornamenta pucitae Exuviasque videt niveas, ipsamque lavantem Se Rhodopen, dignam Superum rectore rapinam. Nec mora, quo sistat NImpham fontemque relinquat Tardius haec, rapitur mira spectabilis arte Calceus in sublime aquilae, quo certa repertae Signa ferat praedar. volat illa per aethera clarum Nuncia , sed coeli volucris dum pendet in ipso Limine Iunonemque timet, gravis excidit ungui Praeda reluctanti. ruit irrevocabilis illa In terras, quas alta suis pomoeria Memphis Alligat urbanis campis . ubi rostra forumque Aere in aprico, sic ut tunc fata volebant, Psam melichus rex stare dabat. quod more vetusto Struxerat observans justi, quo, teste Tonante
Et spectante, serat leges, & curia nulli Clausa sit, atq; aditu facilem designet asilum. Simplicitas veteris fuit haec laudabilis aevi,
Cum nondum venalis erat toga, nec pia longae Impatiens Astraea morae consumeret annoSLitibus, & tardis traheretur passibus aequum,
313쪽
ε 6 C. B o Y I. Ι. C. Totq; per ambages iret Themis. ipse tribunal I lc statuit princeps confirmatque omnia praesens. Dumque sedet caussasq; attentus ventilat ; ecce Calceus in gremium cadit illius. ipse repente Attonitus stupet & casum & mirabile pignus Virginis anne Deae dubitat. sic fecerat istud Ipsa manu propria Rhodope. Aumnoeius illic Cornua sumebat, nec se Titania cerni Passa fugit post terga Hyales , laticesque nepotis Projicit in vultus Cadmi . cervumque fugacem Disrupere canes satiati sanguine herili. Vivere cuncta putes, ipsimque Actaeona nomen Saepe reclamantem, dominumq; agnoscite vestrum Dicere, & Ichnobatem socio mordere Melampo. Rex tantum miratus opus, circumspicit unde Decidat . at nihil inveniens, oracula sumi . Mandat, & exponi tali quid numina casu Significent. haerebat Isis, nec quid sit Osiris Istud ait; tantum dubia respondet in umbra. Facturos quid grande Deos, gressumque pedemque Altius illaturum aliquem, cui regia plaudat Purpura, quem foveat gremio rex ipse potenti. Forte senatores inter consederat ardens Abacus in Rhodopen, qui, postquam virginis artem Novit amatricis, primum siluisse putavit Tutius ignotae flammae ; mox prodere, magnum, Charae aliquid tam grande Deae. Rex, iste puellae Calceus est Rhodopes, inquit, quam ducere septem Ex aequo molimur, & huc devenimus usque, Ut dicat quem nupta velit. sententia jam nunc
Haeret in extremis. nos nostro munere iuncti. Diximus in numerum, atq; orantes audiit omnes Inconcussa viros. poterat regina videri
In solio speciosa suo. non dispare ritu Hic
314쪽
RRO Do pS. 247Hic ut es, illa suit judex augustior illic. En I rubor in vultu regis pallore senatorem Inficit immemorem prius, at nunc denique fati Conscium inexpliciti. taedet secreta loquutum Et regi & juveni, coeloque in talia verso. Nec mora, dimittit proceres, Thebasque Camillum Ire jubet Rhodopenque altam deducat in aulam ;Conjugis at nondum titulo, sed nomine tantum
Artificis, videatque simul, quod cogitat in se, Praeterea quid virgo queat: quis vultus in illa;
Gratia suae. mandata ferens ruit Ocyor austro Ille levi Rhodopenque alta mox sistit in aula. Ambigere est, utrumne Phari regnator, eandam Aspiciens, prius aspiciat, sic totus inhaeret, Anne amet. augusta tantum est in virgine lumen lAspicit. imo amat hanc. amat & simul aspicit illam, Conjugis at iam nunc titulo. Sic vana repente Absolvit se scena prior . septemque procantes Certavere pares, & adhuc 1ub judice pendet Decidendus amor. sed quae se miscet amori
Una triumphanti detur reverentia coelo.
315쪽
Equiti, Sulichemii Domino , Celsissimo
Auriaco Principi, Belgarum Foederatorum terra marique Imperatori a consiliis& secretis, &c.
I ri e Vis, quem fama μὴ sublimius alis
Tollit, in summo vertice Pindus habet, Orbis amor docti, quem totus Dirat in unum Mundin, Ο mundum, te duce, nomen amat, Distii s in θής quondam nune cedere catthis , omnes noyra Uvere gente Dein, Da vemiam Booque vaca, dum cortice nosmScriberis, tanto praesule Musa furit, udet oe ignot- tutam se credere terri , ras ineon so pectore stare domi. Mira cano, mira de virum. Otherea sepulchro Prodii s Idalias parturit tinna faces. Bina thorum faciunt, gelidis Venus ae suat antris, Ei Libitina suo pellitur ipsa rogo. Mors vitam devicta stupet, tumuloque resurgit Hemina viventem compositura virum, Et primo nubenda proco, quem rara furentem Vis agis εν vanis ignibus init Amor. me mihi mureia est, at m fidueia fandi. Quo sine nec cupiat nec queri alia loqui.
316쪽
Urgentes tumulo thalamos , natumque sepulchro Foedus, & implicitas myrto viri- 'dante Cupressos, Ac Venerem mediae redivivam faucibus urnae In Latio nunc , Lector, habes.
Si prisca secundum Dat quicquam, nihil illa prius,
. qua respicis, aetas Commemoret. Laetare, parenS amplissima tellus.
AEneadum, si bruta gravem transfuderit Arctos Barbariem, domitique decus venerabile mundi, Et fractis pessum dederit Capitolia sceptris, Raraque virtutis fera Gens vestigia priscae Liquerit illustri populo rerumque fruenti Imperio: grandes hoc uno nomine naevos, Ac detestatas Ρroavis melioribus artes, Oblitamq; in amore fidem , fraudesque dolosque Ablue, & hoc fastis facinus superadde vetustis. Praecipue sibi visa pater miracula jactet Eridanus, Venetisque tumens despumet arenis Nuncia, & Hadriacis patulo mox prodat ab undis Oceano, totasque juvent praeconia Gentes In tantos avidas casus. Dilexit amicam Gaurinus petiitque Rhodam . par nobile castae Mentis, & eximiae facies pulcherrima sormae
317쪽
rso C. B o Y I. I. C. Cuique fuit. cunctos varia superaverat arte Ille viros, haec ore Nurus. Coeleste vocasses Conjugium fatoque pares animoque procantes. Unicus aere Silas gravior, sitiensque Parentum Vincula avarities vetuit qua terga puellae Vertere jussus abit, praesumptaque foedera moestus Intermittit amans. illum doluεre madentes Flumine Naiades, & agrestia numina Fauni Saltibus Ausoniis, dum, qui non moribus ulli Cedit, inaequali discedere cogitur auro. Hinc sibi nil quod speret habens, gemituque piatum Quod satis est lachrymisque ratus, mox aemulus ultra Ipse Sylar, duraeque procus malegratus amicae Esse negat, solas rivali mancipat aedes, Illius & cunctas tribuit successibus horas. Nec mora, conveniunt animi, x quae vovit avarus Festa parens celerata fiuunt, dum murmure nullo De facili dites jungit concordia dextras. Scilicet hoc auro precium, tantumque metallo Pondus inest. Quondam primi sub fioribus aevi Virtuti virtus latus addidit, & pia vinctas Fax manibus dedit esse manus, faustumque putavit Mens menti coiisse pari, sacrosque verendo Amplexus vovisse Deo. Nunc ista nocenter Deficiens cano pietas evanuit Orbi. Jam placet implicitum sceleri scelus, & malὸ partis Nubimus infames opibus, nostrique Deique Crassius immemores solo committimur auro. Non facies, castove comes pudibunda pudori Simplicitas animis proprios juvenilibus ignes Conciliat, veraevh damus praecordia nuptae. Non habitat terras prior has Venus, aut sua nobis Tela puer pharetratus habet. submisimus istud Numen & extorrem ignotis transscripsimus oris.
318쪽
E TvMvLO THAL. 23 Hoc mundo commune malum est, doluitque repulsus Multum animi Gaurinus inops, cum festa parari Cerneret & solitas Hymenaeum tollere tedas, Ρraesumptamque sibi dominam, famulante Dionε , Immerito parere Sylae; qui munere fungi Se ratus antiquum mensis inscribit amicum Accirique jubet; ne , quam petiisset uterque, Seductam putet alter Heram. Levis undique gaudet Ire salutatum juvenum chorus , & sua sponsis Vota canit. sacras alii suspendere myrtos Virgineisque parant postremas ferre coronas Verticibus, totasque rosis & frondibus aedes Egregiis ornant studiis; e rure putasses Invisisse domum Dryadas , roseasque Napaeas, Panaq; Hamadryadumque genus . viridantibus herbis Conspersere toros alii, summumque dedere Et Thalamis nuptisque vale. pars magna futurae
Praecinit auspicium & castae primordia luctae, Terroresque fugat timidae lachrymasque puellae. Quilibet ossicio calet, & se lusibus 1llis Participem immiscet. Solus, cui gaudia luctus Abstulit, ardentemque movet malesana salivam Invidies Gaurinus abest, nec juncta vidEre Labra Sylae Rhodaeque valet, propriique dolendum Foederis interitum & charae dispendia Nymphae. Ergo ego dilectam potero spectare puellam Alterius caluisse foco, libandaque nobis Ora peregrinis, infit, compressa videbo Basiolis, niveosque sinus & eburnea volvi Invisa mihi colla manu foedaeque repulsae Spectator pudibundus ero Quin altera menti
Stant cohsulta meae. patrios sprevisse Penates, Ire per externos populos, Alpesque nivosas
Scandere & in gelidas juvat irrupisse pruinas. . Dii ta
319쪽
as a C. B Ο Υ I. I. C. Dicta placent, aufertur equis, Latioque relecto Margine Gallus habet juvenem. constantius illi Pectus erat; Patriique potens servasse Magistri
Continuo documenta gradu: non tecta Parentum
Desertamque domum Dominae, vel quicquid amarat Creditus inversis semel asspexisse quadrigis. Hinc domitus subsidit amor, violentaque grandi Desaevit scintilla facie mox ausus habenas Flectere, Romanas iterum transmisit in oras , Et patrii stetit urbe soli; totiesque superbum
Limen adornatasque comis genialibus aedes, Quas peregre fugisset, eas nunc flebile Mortis Indicium praeferre videt. stat triste feretrum, Feralesque rigent soribus de more cupressi. Pro cithara, festisque, dolens quos fleverat, hymnis Squallida funereos extundit praefica cantus. Palluit attonitus, mox quae sint fata requirit. Audita tremit ore Rhoda. quae tam fera lethi Causa repentini, quales experta dolores Anxius inquirit. nec enim locus exterus omnem Hauserat affectum rigido num pressa marito Ignea mens, num dissidiis agitata nefandis Traxerit insontes obitus, durove recessit Functa puerperio. Nullus satis esse roganti
Dum potuit, dubio sibi circumvolvitur ipsi
Credulus augurio. nescit num prima calores
Imbiberit dilecta suos . num fervidus olim Assiduis lassam precibus, validoque tenellam Ingenio, fortique levem percusserit ictu. Tale quid interdum putat a ertisse, parentes Ruminat adversos tantum sibi; quos vocat omnem Dum thalamis Nuruique luem, fallacia volvens Nomina, dat sibi vera: sua tristata repulsa Pectora defunctae cecidisse resolvit Amicae,
320쪽
E ΤvMvLO THAL. 213 Et necis intra se damnat scelus. inde sepulchrum Erigitur, jussusque atrae se jungere pompae Atque ipsum spectasse rogum Gaurinus & urnae Demergi tam dulce caput, subsidit & inquit Hic iterum. Ahi vestri potero spectacula fati Ferreus asspicere alii tristi te stare feretro Tartareaque domo & nigro Telluris hiatu Sorberi te, Rhoda, feram niveumque papillae Marmor & illustres filii radiantis ocellos
A ternis claudi tenebris, tumuloque locari, Gaurino superante, sinam si pronuba nuper Numina, nec laetam potui tibi serre Dionem,
Iam saevam perferre necem, pOxeroque nocentes
In te jam tonuisse Deos, cinerisque videre Busta tui non tanta mei constantia vultus Non animi vis tanta mei est. Sunt ista marito Justa Sylae, nobis propriae pereuntibus hae sunt
Exequiae. me, me functum comitetur amantem
Turba dolens, potiusq; isto locer umbra sepulchro Exanimis . nostris ferales postibus herbae Conveniunt, mea pallentes sibi janua taxos Applicet, & largo ploret mihi funera fletu
Praefica, nec vestram lachrymis anus imbuat urnam.
Talibus ille diu multumque miserrimus angens Se studiis, tandem summo ne desit honori, Nec jussae pietatis opus, vel negligat ipsum Rhoda cui mandanda, locum, se jungit eunti Queis decuit pompae gradibus, vulnusque potenter
Dissimulat. Portatur onus, sequiturque feretrum ordinibus distincta cohors, tumuloque cadaver
Depositum. flevere Sylas, & quisquis iisdem
Adfuit exequiis . at tunc riguisse, ted una Non valuit plorasse prior lachrymans, sibi jam tum Flumine deficiens. Plorat minus anxius, omnis