장음표시 사용
321쪽
23ι C. B o T I. I. C. Immodicus nescit fluvium dolor: hic mage pectus Afficit, ille genas: undis comes hic it, at ille Intrat habetq; animum claudens. quod sentit abunde Noster Amans juvenis, simulac rediisse, peracto Funere, se videt in secreta. graves sibi, planctus Ingeminat, tremulisq; altas singultibus aedes Diducto quatit ore: silet modo: mox sua forti Rursus labra movet gemitu. periisse putares, Mox necdum periisse tamen. modo vivere, sed mox Malle mori: sic se dubios vi torquet in actus. Tandem victa levi declinans lumina somno Et requietus, inops animi vix credere functam Audet, &, an justis sua Lux demersa tenebris Sit mirabiliter dubitat: penetrasse profundum
Orphea mox recolens Erebum, mundoque revertim
Eurydicen, Stygiisque pium spectasse Creusam
Sedibus Mneam . Nobis si tartara, fatur, Elysium vetuεre nemus; si clausus Avernus Difficilisquc mihi est, nec charam cernere Rhodam Hic datur, hanc mediis cernam quibus indita bustis. Terribilemque rogum & tumulum de nocte recentem Ingrediar, roseisque dabo postrema labellis
Basia, postremos halitus, vitaque resolvar, Et moriens jungar niveae Gaurinus amicae.
Non plus haec mihi fata Sylas conjuxque superstes
Invideat. summis illi deserta recumbit Exuviis. tandem hanc medio duxisse sepulchro Dicar, & haec nobis medio nupsisse sepulchro. Dicta parans surgit, Dinuloque adiutus utroque Templa petit. multo custos persunditur auro, Ut sociam jungat dextram. fit protinus idem
Sacrilegus. Nox atra vagas induxerat umbras,
Nec Coelo suus ignis erat. Coelestia dicas Ferre nefas hoc signa, suumque abscondere Lunam
322쪽
nc nebula voluisse caput, tantumque juvare Prodigium offusis tenebris, ne terreat ullus Non ausos haec luce viros. se quilibet isti Admovet impatiens operi tumulumque subintrat, Quem vetus e solito Proavum, laquearibus altis, Marmore consterni pietas, mundumque teneri Jusserat & cunctis reditu ditaverat annis.
Admovet occultum custos E pixide lumen, At loculum pandit Corydon prior, inde MenalcasLintea convolvit manibus, faciemque sepultae Spectanti denudat hero. Qui dum videt ipsam En, clamat, tibi cerne Rhodam, Gaurine, simulque Irruit & gelidis agglutinat ora papillis,
Labraque delibat calidus, totumque procator Semianimis percurrit ebur . nec mortua sese Tangere membra putat, dum nec qum ; mortua tangit Nescius. optavit primum se volvere vivam Posse , simul vivam volvit, nec scit tamen; at mox Ut nimius cessit menti furor, & vaga leni
Stringit corda manu, du tat num sentiat id quod Sentit, & advertens tenuis spiramina pulsus Pectore, relliquias animae mirabile dictu)Colligit, obstupuitque simul.; statimque cadaver Efferri tollique jubet. riguere Menalcas Et Corydon tremulusque Phylax. negat unus, & alter
Impavidus, tollamus, ait. vesana furentis
Tertius acta scelus vocat, & si palpitat ipsam Gaurini tactam Furiis trepidare puellam Asserit. adsistunt famuli, vivumque recluso Fert tumulo Gaulinus onus, pallaeque suaeque Quam gerit involvit vesti; qua condita templis
Egeritur. portatque suas inventor in aedes, Et raptam tumulis thalamis imponit amicam. Nec latis hoc. Eurica parens huic pharmaca centum Sim
323쪽
as 6 C. B o Y I. I. C. Simplicibus decocta parat, totamque pererrat Doctus amans medicam: quicquid Panacaea ministrat Occultumque latet foliis, vel Apollinis usquam est, Faemineum dat in auxilium; nil montibus altis Uallibus aut imis crescit quod non datur isti, Si valeat prodesse bono: nunc flammea cingunt Egelidum fomenta jecur, sanguisque calori Aueritur; nunc vivificas cor concipit herbas ;Queis tenuis tandem nativum spiritus ignem Induit, & priscae mulier defuncta saluti Erigitur. Dicas primas invisere terras, Nec Mundum spectasse prius. Nec se, nec amicum Aut aliquem vidisse, putes, quem nunc videt. Omnes Horret, & oppositae declinat lumina luci Ρlus tenebris addicta suis. sed dulcibus ultra Obsequiis erecta, Lares agnoscit; at inde Heteret in ambiguo rursus, qua sorte Penates Liquerit ipsa suos . raptam se, fatur, & illic Flagitiis aut arte datam. Mox noscere functam Se modo. Tunc vero, lachryn ans, proh l Iupioer, infit
Num superae sonuere tubae, summique tenendis Judiciis venere dies, rostrisque nocentems Deposcis, Pater alme, ream peccataque mundo
Plectis, & aeternis asscribor victima poenis Non, patet Elusium, Stygiisque educeris oris, A tergo possessor, ait. Stupet aegra, capitque
Se ludi. Ut siluit paulum , se junxit & ipso
Mirandos docuit casus Gaurinus ab ovo. Tum vero ingentes proclivi pectore grates Rhoda refert, veterique ignes agnoscit amanti Lacteolis rubicunda genis , fluvioque nitentes Interfusa oculos. Mox, ut reddenda marito Sit, castis orat precibus; ne crimine sanctum Commaculet Gaurinus opus, junctumque verendae Vir-
324쪽
E Tu Muto Τ Η A L. Virtuti velit esse scelus, qua sustinet arte Rhoda monet. Cupit iratos se perdere Divos Alter, inoffensam primum ni sistere Nimpham Ipse paret ; non te vitiis castissimus ullis Inficiam, Dilecta ; piis te pulvere dextris
Extulimus, nostro probitas comes adstat amori. Tu proles, tu nata recens, tu filia nobis
Progenerata venis: primi non foedera lecti
Dissolvam, quin ista feram: mori; ipsa priori Redderis dotata Sylae. Tibi teda, dapesque,
Et nova constituenda Venus. Ridere putasses, Ni mensas, epulasque, & veros ipsa paratus Aspiceret. Reducem longis Gaurinus ab oris Se vocat, & varios ad se, queis debet, amicos Concitat, ac spatiis multum gaudere peractis Instituit. Venere viri, & pars maxima scenae Ipse Sylas. Longam rutilanti stamine pallam Rhoda capit, gemmasque genis adamantaque pexis Immiscet formosa comis, & virginis instar Accipit illustrem sublimi fronte coronam. Sed primum secreta latet; dum caetera vino
Gens caleat, mediisque sonent convivia mensis. Has prior exhilarans nospes, miracula narrat
Uisa foris, ut praeruptas transmiserit Alpes Intrepidus, quali medias perfregit aceto Hannibal, indomitis Latium cum subderet Afris, Pallidaque ad captos toties Capitolia fasces Contremerent caesosque duces. Quot Gallia turres Enumeret, quae lingua levi, moresque salaci Sint populo, quales praedives regia formas Induat, intonsosque secet quo more capillos Celta, vel ut longas accingat femore braccas. Finierit quae causa viam, quos versus in hostes Inciderit, quas latro vias, pirata per undas R Sae-
325쪽
118 C. B o Y I. I. C. Saeviat ; 8c quali celebret nunc orgia motu Poculaque infundat sitiens. Insurgit in unum Omnis turba jocum; facies insignis ubique Laetitiae est. Vasto Bitias se perpluit auro , Illic frusta Vorax ingentia devorat, illic Alter in ora Paris nuruum collimat & ipsam
Eminus admittit Venerem, pars cominus ardens
Basiat, Sc socio periniscet suavia Baccho. Amphion lituo, cithara nervosus Iopas Perlonat altisona, lepidique poemata Flacci Dulcibus extundit fidibus, Graiumque disertus
ore melos canit, ut celebrem Medea renasci
Iusserit Helen. Stygias Proserpina quali
Auspicio perpessa manus, ut mortua Mundo Credita, facta Dea est. Imos ut quaerere manes Et Phlegetontaris Didonem cernere campis Dux Anchisiades tulerit. qua conjuge maestus Thracius infernas patefecit carmine portas.
Mox primus qui duret amor. Iuvenilia longas Cur teneant pia corda faces; Et qualia constans Det rerum portenta Venus; Mortalia qualis Corda sopor febrisque liget; Quae pectore in imo Palpitet, δc clausis animae vis restet ocellis; Quid Delix medicina queat, mistisque decenter Quae lateat virtus soliis. D'in qualia possint
Plus verae servire rei commenta, movere
Tibicen docuit scaenae ludique magister. Hinc medii nox facta poli facietque futuris opportuna iocis. Dubia praeludit in umbra Holpes, & insigni rogitans primordia lititi se movet. Quid iuris, ait, si servus, iniquo
Expositus Domino, dum longis corpora morbis Lenta trahit, solitisque aeger parere recusat
Imperiis, alium, quem sors vel gratia Divum
326쪽
E TvMvLo. THAL. 2I9Mox offert, exorat Herum , qui dira misertus Fata fugans, curet scabiem propriisque Menalcam Alliget obsequiis; primi num vincla putetis Tanta ministerii, ut pellentem apnoscere vis sit
Sanantemque abolere virum atq; obtorta tyranno Colla det invitus juvenis , mitemque voluntas
Nulla sit ut servet Dominum Properata secundo Primus Hero dat vota Sylas , simul omnibus idem Iudicium est, tectamque juvant suffragia causam. Tunc aliud Gaurinus ageas, sententia, justi, Haec data sit nobis, Proceres; Nos crimine dicto, Nos hodie aequali insontes solvamur ab actu. Hoc ait, & tacuit ; totique silentia turbae Incubuεre. Simul patulam pulcherrima portam Ingreditur rediviva nurus, cunctisque patescitos humerosque Deae imilis. velut ignea clarum Fert nebulis Aurora caput, primisque serenum Mane comis dat stare diem. Stupuere stupendam Elingues. Prior attonito moribunda marito Mens cecidit, novitque suam timuitque fatiscens
Ipse Sylas Rhodam; sed noscens non timet ipsum Rhoda Sylam; ridet gradiens, tangendaque labris
Labra parat, laterique latus . fugit ille, fugacem Haec sequitur, manibusque virum lepidoq; caducum Excitat affatu. Timeas nihil, en tibi, conjux
Chare, placens uxor venio, non umbra pavorem Incutio. ' tumulis surgo, thalamisque supersto. Rhoda recens nascor. tactas toties mihi tangas oro manus, donesque meis de more lacertis
Corpora: conspicias pristae rutilantia fronti Lumina, lacteolosque sinus & eburnea blandis
Pectora contrectes manibus. Venus ista redonat
Quae rapuit Libitina tibi. simul addit inerti Basiolum dum viva patet. Nihil ille , nisi altum
327쪽
x6o C. B o Y I. I. C. Ingemit. Excepit tantos laeundior actus . Hospes, & insolitum longo molimine casum Edocuit. Quantum primis dilexit ab annis
Hanc quam restituit Dominam . quas Orbis in oras Irit, eam plorans, alium cum, vellet amantem Dura sibi. Geneale Sylae cur cernere festum Non potuit. Quantos urnis impenderit imbres. Quae tumulum, quae causa rogum manesque sepultos Impulerit penetrasse. Suis qua nocte tepentem
Spirantemque Rhodam loculis invenit. & arte Qua sanam vivamque dedit. Convivia quonam Scripta modo. Cur facta suis haud dissona factis Mandatae cecinεre tubae, lituisque sibique Vox eadem fuerit. Simili cur quaerere liti Vota vafer voluit; mediisque adstare tenebris Fecerit ipse Deam. Vario ter maximus audit, Ut siluit, strepitu. simul acceptissima cunctis Res nova Sponsa fuit. dicas, Cythereia rursum Festa dari inalamosque. Acto sua membra levabat
Interea terrore Sylas ; quem murmure suavi Paulatim exercent alii , mentique Rhodaeque Restituunt. Hunc erecta cervice sedentem
Ut videt, admotis placidum sibi praestat amicis Hospes, & in summos implet carchesia potus, Queis exhausta salus. bibit omnis turba volenter Se satians, solusque negat praegrandia S3las Pocula; Qui proprias pompa deductus in aedes 3 More proci Sponsique redit. Sed mox, ubi, solus Pectora concutiens, variis sese arguit ipsum Seu sontem de morte modis, vivamque sepultamque In se damnat agitque Rhodam . iam vindice coelo Persequitur Mundoque scelus. iam vivere moestus Nescit & assiduo properat sibi sunera luctu. Quae mox certa paran Gaurinum accersit & ultr1
328쪽
E Tu Muto Τ H A L. Deficiens toti haeredem justissimus assi Inscribit , legatque suae connubia Rhodae Servanti delata viro: cui tanta voluntas, Rhodaque, Fortunaeque seges, rerumque superba Congeries fatis longum possessa peractis. 26r
329쪽
Et in Hollandiae Zelandiaeque Curia
Senatori. xini toties mediἡ dixi, te praeside, ro tris, Et potui blando durior ese viro, inccipe nune molles, tibi quos inscribimus, hymnos, Ei placitis aures versibuς adde tuas. sint eausae litesque ρνοωι, dum mitior instat Phoebus se audiri se quoque Musa cupit. Illa suis, inquit, dedit ineramenta Batavis, Ei nostraue socia Pallade fruxit opes. Iam dolet a sum deeus o se cedere retro, Barbariemque suos accelerare gradus. Et nihil his super e sti dum vile poetae Nomen oe ipsa decens erimina Iamin habet. Dicimur has, clario quas raro tradimuι, horas Perdere, hoe euris tempus obese meis PIM hominum quam vulgus ait. Defende camoenas , Et te nune insens judice Phoebus eat. Imperii iis ista tui es , qui seandere Pindum Stas quoque emes principis arma ranis, Forbonisque notas titulos, quibus alitin extar Isse 'rene. eessor ipse jugis. Inmomus absolve Deas, absolve poetas. AElemum hoc judex nomine justus erἡ.C. B o T v S.
330쪽
At flammas lethale gelu, medioque calescens Frigore Mattiaci Venus incunabula ponti Et Patrias agnoscit aquas, gelidoque fluento Proludit geniale caput. Mirabile Mundo Prodigium t Ja stabat hvems,& proximus Austro Sol procul AEquoreo calidum de climate currum Ignivomosque agitarat equos: jam grandius astrum Clauserat exileis numeris brevioribus horas . Marmoreum iam Bruma fretum , duramque profundi Per glaciem solidarat humum, Vestamque Thetinque Junxerat insolito Boreae inclementia nexu. Stat pelagus, nescitque mos in flumine fluctus.
Nomen aquae mutant, non mutant aequora nomen.
Nereides mersere caput. Tritona secutus, Dure Pater Neptune, lates . Commercia desunt Portibus. haud ullas retinet gravis anchora puppes; Sponte rates perstant, medioque tenacius haerent Oceano. Valachro jam quaeritur insula tractu. Continuum glacies terris mare nectit, & ipsi Dat terras nexisse mari. Qua cimba natavit Pes fruit & latis ultra spatiatur arenis . . Ars viget in Belgis illis non agnita regnis,