De SS. martyribus, Arialdo Alciato et Herlembaldo Cotta, Mediolanensibus, veritati ac luci restitutis, libri quatuor quibus historia Mediolanensis in ea tempora mirificè illustratur, multisque ab erroribus vindicatur. Nunc primò prodeunt in lucem stu

발행: 1657년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

I Ia

Ariaddi Cadatur, variis siubinde in locis humatum, emissa editus luce illustratur. Gu-rcia, iubentesimiliter Gui donis Archiepiscopi Nepte, ingentibus illigatum saxis, in profundum Lacus Maioris praeceps immittitur. 1. προπι OEnerunt de nioue illic nost haec luminaria praeclara per noctes piscatoribus apparere. Quod ut IMPIA IEZABEL audiuitsprotinus in aliam Insulam eum nocte transferri iussit. Sed cum eadem lux ibidem similiter crebro appareret; in locum tertium eumdem asportari fecit. Videns igitur,quod non posset sanctum occultare Corpus,nec sub terra , neque super terram,quia illud ubique lux eximia comitabatur sarata valde fecit saxa ingentia circa ipsum innecti, & in prosundum Laci di mergi . Verumtamen ibi, ubi est proiectum, tanta est aquae altitudo s scut didicia viris illius loci, ut vix fune cem eum cubitorum quisquam possit fundum attingere. Nam isdem Lacus pro sui magnitudine MAIOR nuncupatur, di plus quim quaginta milliaribus in longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul dubio immanesque sunt pisces , ut per tres menses facile deuorarent quot in eadem Parochia sunt pe

cudes.

II. Verum quia omnia haec occulte fuerant peracta a de illo haesitatio S altercatio ubique erat non parua. Alij dicebant, quod esset

mortuus: alij, quod in vinculis clam detineretur. In cuius amorem tunc sic omnis Populus est accensus, ut cuncti se sub iureiurando constringerent, quatenus illum aut essent vivum sue mortuum habituri, aut pro ipso ad mortem usque certatu- Ii. Sed Deus Omnipotens, cuius causam ipse patefecerat , nec illum passus est a pisce contaminari, nec in Lacu prolando occulte moraIi.

132쪽

PER B. ANDREAM , CAP. XXXI.

C A P UT XXXI. A

Ahialdi Corpus decimo deinde mensi, mirifice candidum, neque quicquam interim laseum aut corruptum, e profunis Lacus, lapidum pondere sumtum ac liberum, erga ζ N ex aqua in ripamyrotectum, per Aquilam mirabiliter indicatur. Inde ruratis, iubente Gidonis Amebiepisto' Nepte Uouea occultatur,mox in Arcem iisona noctu transfrtur, Uidemque rursus detruncatur, deturpatur.

pansactis namque mensibus decem, quidam vir BFidelis, nomine ALGISIVS, per Urbem coepit anxie discurrere, dicens: Nuper , in de Inuem tionis Sancta Crucis, mei causa ne ij iuxta litus transibam LACI MAIORIS . Et ecce Aquila eadem superuobtabal litora, carera expellens volu cria. Quod ut viderunt pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, i luc festine coepere currere. Cum quilus cucurri ego . Et ecce BEATISSIMUS ARIALDVS , ex aqua proiectus , IBI INTE- ,

GER PRAETER OCTO MEMBRA , QUAE EI ERANT CUM FERRO AMPUTATA I ACEBAT, MIRIFICE CAm CDIDVS. siuem ego videns, optime illico agnoui : Usique, qui adorant, lachrmabiliter omnibus dis: Videte sinquam) ut hic saluus sit; quia iste est BEATUS ARIALDVS , quem moestus uniuersus quaerit Populus. Dum enim ibi aliquantulum moraremur, seu Io de ARCE ARONA misi sunt strui , qui inde nos eiecerunt ; re in

quamdam, qua ibi erat, foueam leniter humauere. II. Hoc ego, qui haec scripsi, dum audissem ι sumpto comite, illuc per rexi concite. Repertosque pastore , utrumnam vera essent, quae audieram, diligenter cauteque inquisiui. Qui, cuneta esse procul dubio vera , respondentes asseruerunt. Et ego: δε verasiunt M inquam JGi ergo est ille Z At illi: Ecce sinquiunt, locus, ubi nobis videntibus siero est positus mane Uero reuertentes, locum quideminuem sue de eo autem nihil. Hoc tantum putamus, quod nocte eadem sursum delatus si IN ARCEM. His auditis, velociter reuersus, HERLEM BALDO, viro prudenti , quaecumque audieram , per ordinem cunista narraui .

133쪽

PER B. ANDREAM, CAP. XXXII.

nius s sita nobiscumferamus, unde vivere de amus. Discurrant Aitaque nunci, circumquaque velociter, qui omnes ad bella aptos cumamus, rupti siue huc ventre hortentur cum plaustris; quatenus illi nobiscum pugnent, is vero nostra arma U' victus deportent. II. Congregata igitur post paululum tanta sunt carra, ut per septem fere milliaria vix possent per publieam S communem viam turba pedestris vel equestris incedere . Confluebat autem undique quasi arena maris multitudo innumerabilis,arma ferens & victus supta dorsum famulorum, siue iumentorum. Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum re perimus pratum, quarto fere milliario a loco, quo incedebamus, dillans, bene humectum, Bamplumque . Ibique , quia ad hoc aptum erat, castrametati

sumus.

sanctum Corpus quaesiuit. Perterriti itaque hostes a sonitu pauendo frementis multitudinis, super se venientis , prohibere quod petebatur, ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucencente , vox laetifera per castra insonuit, dicens: In litore quidem

Ticini directum est in nauem Corpus BEATI ARIALDI. Hio

auditis, certatim omnes arripuerunt cursum. Ille namque habebatur tunc beatior, qui ad currendum erat promptior. CIV. Eo igitur leuato in se retrum, cum tanta gloria & laude reuerti coepimus, ut eas nullo modo exprimere possems etiamsi vocem linguamque ferream haberem.Nam de Castellis, quibus se concluserant pro Ciuium timore, exibant senum iuuenum atque m lietum infinitae multitudines , Cruces, cereosque, atque situlas aqua plenas ut potarent aestuantes deferentes: dc unusquisque, prout valebat, voce excelsa immensas Deo gratias reddebant.

Tintinnabula quippe personabant undique. Arbores namque quam plurimi scandebant, ut ipsum saltim videre possent.

habuimus . matronas, nobiles N ignobiles, cereos innumerabiles deferentes : infantes & senes , omnesque Deo laudem dantes. Etiam ipsos, quos in vita sua habuit aemulos , scilicet Clericos, inuenimus paratos, non Ossicium cantantes Mortu

rum, sed, ut decebat, Martyrum. Et sic in sancto die Ascensionis Domini posuimus illum in Ecclesiae medio Sancti Ambiosj. VI. Tunc nobilis Helem baldus in loco eminenti progressus, haec om- P a nibus

134쪽

LIBER II. VITA S. AMALDI,

nibus audientibus est locutus. Videtis inquit) Dilectissimi,quan, Atum valet Fides, quam inter nos per decem annos docuit BEATUS ARIALDVS. Certe, ut videtis, Ese eum seruami defunctum imcolumem in profundo Laci imer innumerabiles immanesque pisces per decem menses. Hac autem coram vobis ipsium per decem hos dies altiuos co eruet, videlicti usque ad sanctum diem Pentecocte quatenus de longinquo ta' proximo sexus diuersa viatis uterque huc venire, nostram Fidem , nostrorumque Impietatem amulorum euidenter possit contemplari. Clamabant tunc,nobis audientibus, ad illum Daemonia , dicentia: Quid contra nos latras 3 Non potestantum latrare , ut te non faciamus interimere I sicut tuum fecimus BSocium: s ut pingues cae iniqui fesco', Aobates, ta Desburi non μι nostri. VIMn his quidem diebus ibidem undique veniebant maxima multitudo, plurima munera onerens Corpori sancto: quibus ad eum intuendum fas erat per dies. Per noctes velo Clericorum M nachorumque veniebat maxima multitudo : easque peruigiles ducebant psallendo. VIIIJn una autem harum noctium timens valde , ne sorte ad opprobrium Christi , Ser uotumque ipsius, ibi per aestiuum tempus diu permanens laeteret; assumpto lumine , paucis admodum vigilan- Ctibus, ad ipsum accessi ;& reperto foramine, quod eius germanus ipsi subascella fecerat, ut sciret, qualiter illius habui cntur interiora, intus prospexis&ecce eius exta vi nix erant candida s iecur vero aereum habcbat colorem . Quae cum intromissis duobus digitis tetigissem S confricassem , eosque retractos nariabus apposuissem, testor Veritatem, quae Deus est ι tantam talemque odoris fragrantiam ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quanta naue nunquam me alibi sensisse reminit cor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur, di nunc testatur: si ipsi digiti gladij bis acuti acumen habuissent; nares absque vulnere nullo omodo euaderent. Quia odoris suauitas tam erat delectabilis, ut nares valentiores essent odoriseros digitos intra se ad trahem dum, quam brachij virtus ad retrahendum. Nam quam plures dies, ut diu delectarer tanto odore , eos ab omni custodiuiliquore.

IX Congregata igitur est iterum in die sanisto Pentecosten tanta Vir rum ac mulierum diuersae aetatis multitudo de proximo S lom ginquo,

135쪽

pER B. ANDREAM , CAP.s XXXII. ET XXXIII. ii

ginquo, ut nunquam se unam tantam vidisse etiam senes dico Arent : ET SIC CUM MAGNA GLORIA LAVDEQUE INEFFABILI AD MONASTERIUM DELATUS EST SANCTI CELSI.

X. Ibi namque in locum mirabiliter aptum traditus est sepulturae. Siquidem ex una parte HABET ECCLESIAM, IN QUA SAmi

CTI CELSI VENERABILE NUNC ADORATUR COR PVS: ex altera vero ECCLESIAM , UBI QUONDAM UT FERTUR ) DIU SANCTUS PERLATUIT NAZARIVS.

Exhinc quippe ibi a multis Fidelibus adoratur 6 colitur; ab infidelibus autem nec Christus Universorum Dominus . nec ARI gALDVS ipsius famulus. 1 V

c A P V T XXXIII.

Ol OZ VVD . , α, Io isti Denarias numerus Obseruatione dignus in Arialia rebus 2 Quandonam si ustra fueris hac Mart is Vita, ae luce se occubbent i sicui spostea Heriembaldus, itidem Mart r. Ecem igitur Annos BEATUS LEVITATET MARTYR ARIALDVS duxit pro Christi Lege Cviriliter certando. Decem membra eidem post haec per manus obtulit iniquorum doctor cum occideretur. duo , ne agnosceretur. Decembuero menses in profundo Laci incolumis iacuit. Decem autem milliaria illum nobis proximiorem Lacus proiecit, quam acceperit. Per dies enim decem aestiuos ipsum in E clesia Sancti Ambrosj, videntibus cunctis, Christus construauit.

Eique post haec decimo Anno HERLEM BALDUM FLDELEM SOCIUM ASSOCIAVIT UT VERACITER CREDO θ IN REGNO CALORUM , peremptum sei licet Pper eorumdem manus iniquorum . IN QUO DECIMO

ANNO HAEC SCRIPTA SUNT AD LAUDEM CHRI, TI , EIUSQUE FAMULI ARIALDI. II. PASSUS ERGO EST BEATUS LEVITA ET MARTYR CHRISTI . ARIALDVS. QVINTO KALENDAS IVLII, . AER ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO Qv RTO. SEXAGESIMO-SEXTO, Praesidente Sedi Apostolicae Secundo Papa

136쪽

LIBER II. VITA S. ARIALDI,

Papa Alexandro, Regnante Domino nostro Iesu Christo cum Apatre & Spiritu Sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

Andreas, huius Auctor Vira, hanc ipsam Sacerdoti, nomine Syro , - rerum Arialia quam optime conscio, oe antehac Scri' tori, transmittit examinandam, o pro rei veritare tectandam.

ALDO SCRIPSISTI; reperi, vos multa praeterisse , quae dici oporteret. Vnde factum

est, ut, IUBENTE BEAT AE MEMORIAE RODULPHO PATRE, CUIUS ANIMA IAM CUM CHRISTO GAUDET, multa tam de his, quae Comisistis, quam quae dixistis, exprimere conatus sim. Quae ad te mittens, obsecro per charitatem, ut diligenter inspicias:&. si vera sunt, testimonium feras . Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem , praeceptorem; sic te habere volo, ut vera sint, assertorem s quatenus , si iure pro inculto sermone eius putredinis & vermis, qui composuit, contemnitur; pro reuerentia duorum Sanctorum Sacerdotum , unius praecipientis. alterius asserentis, suscipiatur. Tu enim tanto tempore eius

esse frater familiaris meruisti ; ut pene quicquid de eo dixerim , proprio intuitu insipiceres : immo, quia Sacerdos es; Dmentiri non vales . Ideoque digne iusteque te elegi fore tesitem huius rei.

137쪽

PER B. ANDREAM , CAP. XXXV.C A P U T XXXV

II s

Syrus, ad Andream rescribens, omnibus ab ipso in hac Arialia Vita narratis luculentissime amquam testatissimis veri si sique subscribit. At enim dolet, quod multa fς praceu fuerint omissa . Ex bis pauca quadam recenset: nimirum, de Concione in inpido Varisii prius, quam Med olani, ab Aria do contra Cleri cor prelas ha-AM : de duobus extens Sapientibus , s evno ex nostratibus, quem cui do Archiepiscopas m serat , imo disputante superatis: de Saeerdote quodam Simoniaco θ' G adultero ab Altari per ipsium repulse , s binc orta Bcorura eum seditione , mox autem ab eodem

sedata: de ipsius apud Laicos Es Monachos

reuerentia: de tenuare erga peccamres ρί

il nitenus, s in semetipsum

ANDREAE , CHRISTI FAMULO. mIror, Chatissime, quod de illis requiras rebus Cunum testem, quas testari possunt non solii mmulta millia Fidelium, sed etiam infidelium. Et si nullus supetesset alius, qui harum rerum existere posset testis idoneus ; quis tam vecors inueniretur, qui diceret, te scripsisse falsa si Riret , te ideo reliquisse Saeculum , ut non solum a verbis vaca res mendacibus, sed etiam ab otiosis . praesertim cum non ciuilia Monasteria&dissoluta petisti, sed famosum ci celebre Vablis Umbrosae Caenobium,itinere die tum quinque a naturali solo seminum. DII Porro de obitu eius clam peracto quis te certior existit - qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti. Etenim semel utcunque incaptus euasisti. Alia vero vice, quia dicebatur', quod IN'TRAVALLIA ARCE INEXPUGNABILI occulte detinetetur; eius desderio accenssis longo itinere confecto , multis montibus transactis, te ante eiusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere es ausus; quis esses, cognitus, ideoque captus , atque in alti L

138쪽

r Io

LIBER II. VITA S. AUALDI,

altissimam eiusdem Turrem deductussper foramen cum lanibus Ain ipsius es depositus profundum, quod magis videbatur esse sepulchrum, quam habitaculum. Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occubtaretur ι nec desuper tectum, a quo pluuia pelleretur. Ibi quippe prae nimio horrore vultus tuus S stomachus sic elanguit &emarcuit, ut cibum per funes tibi dimissum gustare minime posses. Ideoque nocte media te subtraxere , & sic semiuiuum dimisere. Altera autem vice Lacum transfretasti s iterum cognitus & captus, donec te pretio non emisti , euadere nullo modo potuisti. Quae cum ita sint: quis tam crudelis erit didurus,ut Bluis sermonibus existat incredulus

sunt vera,& aedificationi utilia a tamen valde doleo, quia omis sti praecipua, tibique notissima; S cur hoc seceris, sic admiror, ut velim ex his aliquantula coram te prodere,&,quare dimiseris, addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum ad praedicandum , publice AD VARISIENSEM PLEBEM Clerico.

rum multitudinem conuocauit; eisque, sub quibus essent erroribus, indicauit ue &, ut ab eis recederent, benigne admonuit. Qui eius verba spreuere, dicentes: Nobis enim ideo haec loqueris, C quia ineruditos cognoscis. Caeterum si Doctor haberi cis credibilis suade,s in Vrbe haec loqui noli timere . Euod si agere ausius fueris,

sua dicis, credenda comprobabis. Et tunc Vrbem ingressias, S P pulum, sicut tu dixisti, est allocutus. Nam in ipso exordio suae praedicationis tamdiu cum aliquantis Fidelibus per venerabilia loca , Sanctorum flagitans suffragia, nudis incessit pedibus , d nec sic intumescerent, ut super eos nullo modo existere posset.

quis regionibus ad eum venere; ut cognoscerent, quomodo ipse scientia polleret. Quorum unus ei se in altercatione obtulit, MN a mane usque ad horam fere nonam, altero penitus silente, utcumque restitit:&tunc sic est deuictus , ut nec quid insolubilo Obijcere, nec posset obiecta ex soluere. Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die eodem deuincere non potuit; sed in altero prostrauit. Quos, licet deuictos; quia valde doctos inuenit, multum dilexit, eisque omnem benigne humanitatem impendit , di sc tandem abire permisit. V. Accidit

139쪽

PER B. ANDREAM, CAP. XXXV.

V. Accidit etiam, ut semel transiret per plateam quandam , iuxta Dor Arnum Pontificalem sita in . Aliquantos autem viros, quos ibi reperit, admonere coepit. Erant enim tunc Guido , oc ordinariji, multique alij Clerici in eadem domo pariter congregati. Quod cum audissent; sapient iorem omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere 3 quatenus ei refisteret; &, quae dicebat, sore vana diceret. Nam in paucis sc protinus verbis conclusus est , ut retro turpiter rediret velociter . Quem cum sui interrogassent, quid egisset ς ait: Scitote , aut ipsium non esse hominem , aut ab rum fre, qui ab eius loquitur ore. Haec omnia, quamuis non interfui iti, Bono uisino narrante pleniter didicisti. svI. Illum praeterea famosissimum zelum, quo Haereticum quemdam ab Altari repulit, cur non dixisti λ Timuisti forsitan, ne in eo albqui scandalizarentur 3 Scito Charissime , quia dicta factaque ARIALDI, immo & Christi, incredulis & peruersis plena scand lis; p ijs vero sementa sunt ardoris & lucis. Ea igitur istis pandae. mus ; de illis vero Saluatorem dicere audiamus: Sinire sinquit eos; quia caeci siunt, si duces cacorum. Transeunte ergo per Muiorem Ecclesiam cum fratribus ARI ALDO, Christi famulos audiuit, quod in eadem hora quidam adulter oc Simoniacus ad quoddam ipsius Basilicae Altare accesserat, ut se simularet ibi ca- Cnere Millam. Eamus sinquit) illuc. Ad quem cum peruenisset; a iiDCum enim tu sis talis, quati Ecclesia valva parere minime dei rent.s cur sanctum Altare prae sitimis pollutus contingere 2 s illa noctem agere, qua solummodo innocuisis castis sunt commiga, refugere Τ Aufer te hinc quantocrus putride.. Qui cum inde se

non amoueret; Vir Dei manum ad Planetam misit , eamque ab eius tergo extraxit; Nipsum ab Altari expulit. Erant enim tunc in circuitu eiusdem Ecclesiae causa negotiandi tam ciuiles

viri quam suburbani pariter congregati. Qui exijt , & per sin Drum querimoniam fecit. Commoto itaque Populo,dimissisque inegotijs, ac sustibus eleuatis, per,oltia irruunt ; ut ipsum quae

rant, di perimant.

VII. Ipse vero, sciens quae ventura erant, non fugerat, sed gradum ascenderat, ibique Populu m expectabat. Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque manu innuentem , omnes deponebant fustes , ic se ad audiendum parabant, super ipsos innitentes. Facto denique silentio magno , praedicationem sic mellifluam Q com-

140쪽

I 22

LIBER II. VITA S. AMALDI,

composuit, ut corda, quae fuerant commota di conturbata per Asalsi verba Sacerdotis operante & instigante Aduersario, sed Drentur&dulcorarentur per verba veri Christi Famuli operante Et flante Spiritu Sancto. Et ora, quae intrando vesane proclamauerant. Manatur, moriatur: exeundo dicebant orando, Faciatu Christus per multa tempora etiuere , qui huic loco te pro nostr salvite est dignatus dirigere .

audebat Ecclesiam ingredi, in qua morabatur ARIALDVS , sa- mulus Christi 3 Nam tales ex ea personas pro hoc pepulit 3 ut non solum fecisse, sed etiam aestimasse,obstupendum sit. Monachos Bautem, consortium Simoniacorum Abbatum falsorumque fratrum fugientes, benigne suscipiebat. Sed numquid eorum aliquis in eius praesentia erat ausus vacare 3 quatenus aut non legeret , vel non Oraret, aut aliquid non ageret. Nam si interdum in eius vacarent absentia; sic pauide , illum sentientes venire , ad praedicta recurrebant opera ; quemadmodum solent in scholis pueri vacantes ad lectionem recurrere , magistrum sentientes venire. Quis enim, dum praedicaret, in eodem loco mutire audebat Nam qualiscumque persona esset illicd audiebat: Sive tu tacebis, siue ego. Quia scriptum est: Nolite mittere margaritas C

vestras ante porcos.

IX. Sed licet tam seuerus esset contra delinquentes squis mitior erat in suscipiendo poenitentest cuin enim viri, qui dicebantur pres byteri , in adulterio deprehenderentur , & a facie populi per se quentis locus eis tutus minime pateret alibi ς ad ipsum confugiebant . Quos si pure confessos cerneret ι protinus eos in omnibus omnino locis, excepto Altaris Oiscio , suos faciebat participes; nec deinceps apparebat quisquam, qui dicere contra eos praesumeret quicquam. X. Die vero Parasceve in cubiculo clauso nudus confitebatur coram Dcaeteris fratribus, quicquid a cunabulis deliquerat, di pro culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime . Nemo enim id facere cogebatur inuitus , sed permittebatur, si quisquam hoc agere vellet spontaneus. Haec quia tibi sunt nota, & aedificationi utilia ; cur omisisti , obsecro, ne sileas, sed mihi super hoc nimis admiranti prodas.

SEARCH

MENU NAVIGATION