Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

161쪽

scortum adolescentis armigeri habitu, circuntonsa caesarie, liabebat in castris, pudenda ludibrii poena affecit, quum muliebri veste indu

tum, per castra armato in equo circunduci, ostentarique iustisset.

Vum Ioanna Regina Alphon si Regis repentinis armis circun-uenta, obsessaque in arce Capuana, cohortante demum, deducenteque Ssortia Auersam se recepisset: Gratianum Faventinum custodiae arcis proposuit,commendante eius virtutem,ac fidem Ssortia. qui illum magnis beneficiis,ac praesecturis ornatum ab humili mi litiae loco ad primos honores extulerat. Is beneficiorum oblitus, ut militare decus auaritiae simul, atque perfidiae scelere foedaret, corrumpentibus eum multo auro Catalanis, se proditurum arcem pepigit. Verum Sanctoparente interceptis literis, & detecta perfidia, non dubitauit Ssortia, quin seuerissime in eum ageret, qui sacramenti religionem, & priuatae fidem amicitiae, nefaria proditione violasset. Atque ita eum apud Sciliceum Glanii amnis pontem, Auersana via, praealta in arbore suspensium,agitandum vento,& volucrib carpendu reliquit. De mansuetudine erga Frandolinum comitem. 6ap. LXX. On defuit in eo qui in suos supra aequum seuerior habebatur, huN manitatis, ct candoris eximii laus erga hostes. Brandolinum Comitem, cuius manu Uiterbiensi in praelio sauciatus, & pene intersectus fuerat, expugnato Capitone oppido, captum, quum in eo

tumultu inimicum pariter, ac hostem facile, ct quidem procul ab inuidia tollere posset, adeo humaniter apud se habuit, ut ex conscientia

magnopere sibi metuentem, effuse laudaret in conuiuio, atque omni penitus metu liberaret. In hoc etiam gloriatus, quod in tanta fortu nae iniquitate, neque a gregario, vel ignavo milite, sed a nobilissimo, atque fortissimo duce vulnus accepisset. Erat Brandolinus Braccianae factioni vehementer addictus: smilemque animum Tiberius filius aduersus Ssortianos semper cxercuit, ne a paterna disciplina disce deret: Unde illi demum fatale exitium. Francisco enim Mediolani adPrincipatum tanta selicitate prouecto, quum Braccianas opes undique fractas, deletasque conspiceret, sese turbido ingenio , vetere inuidia odioque ad perfidiam vertit. Atque ita deprehensus,& custodiae traditus, ut imminenti supplicio se eriperet, praeacuto ferreae lucernae manubrio, sibi iuguli venam perfodit, & interiit. Ne inuidia ex nece Tartae parra. cap. LXALNerauit autem eum inuidia maxime ingenti, supplicium de O Tartalia sumptum : quanquam ille meritas conceptae per

fidiae poenas luisset: qubd nequaquam synccra fide ad amici iselam, iunitatemque vocatum, circunuenisse diceretur, occulta scilicet in id tempus, ct mox detecta naturae malignitate, ut sublato belli cae virtutis aemulo, eodemque sortissimo duce, veteres iniurias vim

162쪽

iμ PAVLVS IOVIus diearet sed id Martini Pontificis iussu factum fuisse scriptores saten

tur: Ipseque in primis Campanus in historiis alioqui S sortiae infensus

passim, & contra Braccii glori ae impudentissime semper fauens, cuncta reticendo . aut eleuando verbis, quae S sortia consito, manuque feliciter gessisset. Reducebat in regnum Martinus Ludovicum Tertium Andegauensem, Ssortiae ductu, ut Ioannam omnibus impudici tiae flagitiis coopertam, expelleret. Illa vero Alphon sum ab Hispania adoptatum in filium euocarat: bellumque gerebatur asperrimum, S sortia tantam belli molem aegre sustinente: quum Braccius dux ea aetate clarissimus magnis praemiis, atque stipendiis conductus, Reginae partibus adhaesisset. Sed aequatae demum sunt vires Tartaliae aduentu, quem superiore anno ab amicitia Braccii diductum, Martinus cum mille S quingentis equitibus ad Ssortiam auxilio riniserat. Eo

autem anno Tartalia his artibus operam nauauit, ut contra naturam

ingenii cunctatior, ct segnior factus, Ssortiam vetere gloria spoliari,

profligarique, quam Braccium omnino vinci . malle videretur. Ad Sarnum enim separatim sibi castra secerat, collegae praesto nunquam adfuerat, cessarat ab excursionibus. quibus Campani, Neapolitani l. ab Auersa, uti S sortia praeceperat, facile posse vexari, premique acrius infesta populatione viderentur. Auxerat & eam suspicionem Braccius, per eos dies inusitato militiae more, Ssertianos milites bello ca pios ad triremes Catalanorum relegare, Tartalianos vero benigne remittere solitus. Commeabant & kequentes nuntii, praeconetque a Tartalia ad Braccium, adeo, ut iam nemo esset, qui repetitam cum Braccio amicitiam, ' ob id Tartaliam ex occasione ad hostes transii turum non putaret. His ad Pontificem perscriptis, venit ab urbe Roma Colaus Squarcia Romanus Iure coni ultus, ut ex indiciis in reum iure ageret. Hic Tartaliam inopinato Ssortiae aduentu oppressum,

captumque quaestioni subiecit:& de consesso post tertium diem, Auersano in sero, capitale supplicium sumpst. Teriaturam ni'. fa . LXXII. lX disciplina, totoque vitae ordine, & successu rerum . manu,

E quam consito potior censeri potest: quum incaut sacilitate .

vel contumacia subagresti, in ea conssa plerunque adigeretur, unde nullus pateret felix exitus, propter sinulatas multorum voluntates, & neceste esset a fatali virtute, vel diuina ope, subsidia compara re. Maximas enim iniurias quum aequo animo saepius ferret. leuem demum contumeliam tolerare non poterat: ita, ut iracundiam plerunque exerceret imparatus: quum mori praestare diceret, quam iniuriae indignitate minime commoueri. Uersavere itaque hominem, occulto astu, ct in maxima vitae pericula coniecere, Paulus Ursinus, Alo pus demum, & Sergianus. Sed Dii immortales eius viri virtute, ac

innocentia adducti ita nequissimorum hominum insidiis obuiam iere,

ut ultro

163쪽

DE VITA MAGNI IPHORTIAE M

ut ultro eas demum iniurias vindicasse viderentur. Nunquam transfugit, nunquam discessit ab officio, nisi magnis de causis rita , ut nunquam improuiso factus hostis arma conuerteret, nisi renuntiata pri us amicitia,remissisque vexillis : ut eo facto, dissensionis causam in alaterum reiiceret, & se ad tuendam dignitatem bellum nequaquam insidiis, & dolis. sed vera virtute gesturum testaretur.

Vum ad multa connivendum esse cenieret, nec exactissimus dein lictorum ultor esse vellet, ita institutum domi erat, ut contem plores diuum, ac hominum limine penitus arcerentur, fures nocturnos, & interdiu exposita ioci modo carptim inuolantes, maneret poena; nemo impune specularetur. Abhorrebat vero plurimum ab

insanis, S morionibus, qui atra bile laborarent, quod ancipiti ioco risum pariter, S luctum mouere possent: Suo scilicet periculo admonitus , quod ad Collem Senensis agri oppidum insanus quidam, dum ioco militari intemperanter lacesseretur, ct ob id irritantem saxo petere vellet, ipsi Ssortiae tegumentum capitis summo cum vitae discrimi ne decussisset. Omni autem vitae tempore in castris aleam perosus, vii Duci pariter, ac militi maxime pestilentem, ita otii tempora transigebat, ut in usum militiae ad palaestram cunctos ordines exerceret. Tum enim mos erat multa arte luctari: ingentis ponderis saxum iactare: serreum vectem iaculari: teretem palum, in terga conuersis manibus, evibrare: saltuque, & cursu plurimum contendere. Quibus in ludis ipse multum lacertosus, ct industrius facile validissimum quemque superabat. Pluuiis,nocturnisque temporibus,qubd nequaquam

Latinas literas attigisset, vernaculis conscriptae versibus Heroum, &Galliae Procerum historiae pariter, S Fabulae legebantur: unde illi exempla peterent, qui se duce virtutis famam clarissimis iactis extemdere decreuit sent. De cultu eius, ct crevictu. 6 p. LXXIIII. Rat in cultu, vestituque moderatus potius, quam elegans, vel E'sumptuosus. Oderat vestis munditias. Sagulorum autem, &armorum nitorem ita exigebat, ut maculam, & eruginem contumelia, & nonnunquam verbere vindicaret. Equiti ex hybernis eruginosa gestanti arma, in conspectu hostium seuere imperauit, ut ada perta casside in aciem prodiret: scilicet, ut cum periculo nosceretur, si parum gnaviter dimicasset. Caeterum in pompa, ct cum lustraren. tur exercitus, saga serica, argento, atque auro bracteata conspiciebantur et Auratae item, & egregie perpictae Bardae, quibus equi Persico more tegebantur. Is vero eques sibilo notabatur, qui decoras in casside Cristas nequaquam ostentasset. Mensarum vero honos non in delicatis ,& exquisitis dapibus , sed hilari simplicitate, perenni copia, comitateque, α Dequentia conuiuarum ceruebatur.

164쪽

PAVLVS IOVI V sm et ne eius erga Superas. 6p. LXXIV. Eum optimum, Diuosque omnes syncere potius, quam religio D se coluit: ut pote,qui a rationibus bellicis procul esse existimaret, ineptis caeremoniis, & simulatis precationibus Deos fatigare: quum necesse foret bella gerenti cuncta rapinis,caedibus, ac incendiislsermiscere: neque vel insanda scelera poste puniri, corrupta iam mi-itari disciplina. Qua in re ducem belli, Praefectumque a severitate urbani Preaetoris plurimum differre oporteret. Sed palam earum rerum agnoscebat culpam,& veniam secreto precabatur: quotidiana iacra audire, aut si instante negotio impediretur, postridie ea repetere, ct quotannis pio, poenitentique animo expiare sese, maximeque sacramenti hostiam rite suscipere solitus. Id vero demum probi, & verecundi ducis esse praedicabat: honestiorem belli causam sequi: inuiolata templa praestare: in captiuis pudicitiam tueri: nunquam abuti sanguine militum , aut hostium caede laetari. Ne pietate erga Fatiriam. 6ap. LXXVI. Didit S insigne pietatis exemplum erga patriam Cot ignotam: AB quum fortuito incendio absumptam, priuata liberal tale inllaurandam suscepisset, singulos ciues cohortando, ut aedificare laculentius vellent: quando ipse lateres, materiam, calcem, se gratuito collaturum profiteretur. Factumque subinde est , ut celeriter restitiitis, adornatisque domibus, ct directis regionum viis, priuatim,&publice magnificentissimo Principi gratiae ingentes agerentur, quia opportuna liberalitate, & priuatae commoditati, & elegantiae publicae consuluisset. Ne pietate erga tropinquos. 6 p. LXXVII. Ietatem quoque cum incredibili charitate erga propinquos, &P rarissimo quidem exemplo ostendit. Bartholum etenim, S Frauciscum fratres, euastante Perusinum agrum lue pestifera; apud Martianum exitiali correptos morbo, adeo constanter inuisit, ut veli deprecantibus amicis ab his diuelli nequiverit: quin desertis, & mo rientibus venas tangeret, sementaque praeberet. Quibus demum celeriter expirantibus, sepulchrum extruxit, addiditque aram, & face dotem, qui certis diebus inter sacra eorum manibus parentaret. Pari quoque officio, amoreque Bosum Patruelem complexus, ad Spoletum ex castrensi per hyemem fatigatione neruis conuulsum diligentissime fouit, elatumque insigni pompa seatrum sepulchro intulit.

Nepraeceptis Franc sta filio datis. 6ap. LXXDIII. Vb hac disciplina educatum Franciscum filium, quum ab se

S Sfortia in Brutios ad dotales urbes profectu tum dimitteret, ei attribuit eximiae virtutis duces,& milites, qui bello pacdque aeta tem eius regerent: Diu iuuenem cohortatus; ut pietatem, S iustitiam coleret, nobilique animi decreto existimaret, virtute potius, quam . malis

165쪽

DE VITA MAGNI SPHORTIAE . h

malis artibus ad opes, & gloriam contendendum. Illud etiam graui se

sinis praeceptis adiecit, ut etiam atque etiam caueret, ne amici, aut

imperio subiecti uxorem unquam impudicis oculis intueretur. Neminem vulnere, aut duro verbere puniret; aut si id casu, aut ira praecipiti accidisset, extemplo lenitum, donatumque digno munere lon gius ablegaret. Postrenab nunquam indomiti oris equum ascenderet: nunquam eo uteretur, qui ab virgula molliore facile soleam excutere consuesset: quod se ab equo alioqui longe optimo, sed infrenum contumaci, cui Draconi ob id nomen erat, quum suborto ex insidiis Bracciano hoste, irrita habenarum contentione abreptum se, & in Auersae fossam praecipitatum memoraret: In Umbris autem tumultuaria in pugna, quum ex equo, cui a colore auis, Picae nomen erat, depugnaret eo inter colluctationes omnibus soleis discalciato,vix ipse pedibus eo relicto e manibus hostium essugisset. Quibus praeceptis maxime usus Franciscus, quod nemini sere contigerat, omnibus consiliis felix, ct praeliis victor euasit,ut spem de praeclara indole, patris iudicio conceptam , fataque, & vota hominum impleret. Ne prudentia ex abenu i iri s quaesitit. sap. LXXIX. Vm vero prudentiae,iudiciique militaris tenorem usque ad vitae C exitum constantissime tenuit,ut non temere quicquam in rei bellicae negotio decerneret, nisi accito, vel infimo quoque centurione , R milite veterano, ut exquisitis separatim omnium sententiis. quod patrandum foret, multorum iudicio probaretur. Sed id tan ta dissimulatione expetebat, ut semper alienis exordiis, & fabulis animi propositum celaret: atque apte demum ad id, quod vellet, instituto nouo sermone deserebatur. Quoniam eo pacto nunquam prolato interiore animi decreto, authoritatem suam egregie retineret: nec ob id persuasione prudentiae animi mi horum Ducum inflarentur . Quando ii alia semper de causa vocatos, & fortuito demum sermone in grauiorem consultationem incidisse humanitate ducis facile existi marent. Verum illos confecto negotio iucunde potius, quam grauiter in corona laudabat, qui feliciter in disputatione diuinassent: & id quidem iucundiore gratia, quod liberaliter ,& nullo fastu gloriam

communicare videretur.

Te candore ingem , O memoria eius. Ip. LXXX.Ngenio enim natura suit candido, adapertoque potius, ouam laI tebroso, ct callido. Vnde quum dolis, occultisque aulae arti bus parum valeret, facile in insidias praeceps daretur: sed statim inde alleuatus fatali quadam virtute resurgeret. Stata autem aetate,propter occultas hominu voluntates,at q. ora initia, itemq. ad eludendos speculatores cohibere linguam, iram frenare, ac opportune, apteq. Varia persona uti didicerat, Ita tamen , ut siquid simulatius faceret, aut

diceret, 1 familiaribus, atque domesticis facile nosceretur. Natura λ

166쪽

quidem eos oderat, qui animo ancipiti essent, multosque recessus, &varios anfractus haberent, dissentiente praesertim fronte, in qua pra clare apud generosos, ac probos, ct fides, & pudor habitarent. In eo

etiam supra, quam credi par est, admirabilis rerum, ac nominum memoria viguit, tanta felicitate, ut quum nullis commentariis innitere iatur,non modo militu suorum,veru S equorum nomina a multis annis

repeteret, Nec in persoluendo stipendio ulla in re unquam falleretur. sudis literarum Hetrusicarum. 6ap. LXXXI.

Iteras Latinas nequaquam attigerat, sed admirabatur, secutus L Hetruscas, atque vernaculas, quae ex usu militari commodio iares viderentur. His necessitate quadam totu in id otium, quod ex negotio superesset, vehementer addixerat, ut historias calleret;quas

e Graecis, Latinisque scriptoribus traductas lectitare erat solitus, inuitatis liberalitate ad id munus suscipiendum literatis: in queis fuit Porcellii Poetae pater, ob tralatos Caesarem, & Salustium, honesta domo cum hortis donatus. Quod autem literas nesciret, perurbane sese excusabat: quandoquidem una, atque eadem manu librum simul, &gladium tenere minime didicisset. Neque etiam sua manu epistolas, nisi tumultuariis, ridendisque literis unquam perscripsit: adeo, ut ipso dictante ab amanuensibus exaratas , quodam symbolo potius, quam descripto nomine subnotaret, & mitteret. Vsus est in literario, scri- litorioque munere Theologis cucullatis: Quo genere hominum ad onge, lateque speculandum, nihil aptius, atque securius asserebat: quandoquidem pretextu religionis omnibus rerum diuinarum, ac humanarum negotiis libera ubique, & semper impunita sinulatione

miscerentur.

Negenorsitate animi erga inimicos . sp. LXXXII. Adisiao Rege magnis viribus Tuderium oppugnante, quum L Braccius repentina, & graui eruptione Paulum Ursnum veterem inimicum suum adortus, ita copias eius caecidisset, ut statione, & totis denique castris ipso Duce pulso, & fugiente pelleren tur, non dubitauit S sortia, quin circumuento, ct pene capto opem ferre maturaret: quum sibi in sua castrotium parte designatum locum tueri. ac inimici cladem otiose spectare,optimo militiae iure licuisset. Descendit enim ab acclivi loco instructis turmis,at q. cohortib. tardavit se impetum insequentis, atque Victoris hostis: adeo, ut longo, ac acerrimo certamine aedito, Bracciani intra portam compulsi non mediocri accepta clade,terga dare cogerentur,vociferante, at l. irridente Brac-cio : qu od Ssortia communem inimicu, quem interficere deberet, clementiae,& stultae lenitatis nomine c5seruasset. At Paulo inter metu,&pudorem Ssortiar gratias agenti, ille alta voce, ut omnes exaudirent, respondit: Non est, Paule,quod parem reserre gratiam cogites, quo

niam hodie cum signis, S copiis meo insgni beneficio sis conseruatus:

Quando

167쪽

D E VITA M AGNI SPHORTI AE. 119 Quando id, quod strenue, & peropportune factum videtur, id totum Regiae,& publicae omnium dignitati sit datum: ne scilicet in oculis Regis ac meis inexpiabile dedecus admitteretur. Tu vero nihilo secius insectari, & persequi, venenatis etiam telis me ipsum perges: Ego certe immeritas acceptas abs te iniurias probe,& strenue ulciscar: quum te mihi fortuna, quae nunc socium facit, aliquando hostem obtulerit. Id factum dictumq. Ladictaus magnopere commendauit, Ssortiaeque dono dedit equum phaleratum, at q. item laciniam ex purpura,auroq. insignem, argenteis squamosam bracteis, qua ille uti in praeliis soleret, vi palam in Ssortia rarae virtutis simul, & clementiae decus testaretur . Ne fortitudine eius in dolore tolerando. sap. LXXIIII. Iram quoque animi fortitudinem , & patientiam in tolerando M omni dolore in aduersis semper ostendit. Neque enim frangi, aut demitti animo, ullo ue lachrymarum vestigio foedari, virile putabat: ut tum accidit, quum uno simul tempore multarum con cursu calamitatum pene obrutus, nulla omnino vel subtristis, vel perturbati animi fgna praetulisset. Ipso enim in aedito colle supra Campanam portam Romano opere vallatis castris Neapolim circunsdente, atque oppugnante,prius quὶm LudovicusTertius classe in eam oram adueheretur Franciscus filius grauiore veruto maioris Scorpionis per duplicem ferreum thoracem penetrante letaliter vulneratus, ac item Foschinus ex sorore nepos simili telo ictus pene desperata ope iacebant. Ipse quoque Leonatus gener, tantae indolis dux ex prouocatio iane ad ostentandam equestris disciplinae peritiam virtutemque, cum Carassello Carassa nobilissimo equite, nulla intercedete simultate congressus, recepta per cassidem hastae cuspide, lugente toto exercitu ceciderat. Quem moerorem mirum in modum adauxit, funestus ex Brutiis nuntius, qui Polyxenam nurum, ac item eius filiolam ex Francisico neptem , veneficiis amitae acerbissima morte sublatas attulerat. Suborta & tum Sergiani arte, doloque exitialis fama totis disseminata castris insolitum pauorem, S magnam consternationem inuexerat. Ferebatur enim Ludovicus intermisso ad Massiliam nauali apparatu aduentum suum atque eius conflati belli maritimam expeditionem ad

prima veris signa distulisse: ita,ὐt milites iam plane desperatis auxiliis, ct aduentante Alphon , quanam belli arte incepto obsistere, seque incolumi exercitu in pacata loca recipere possent,insigni concepta sormidine cogitarent. Sed his tantis priuati luctus ,& publici moeroris

incommodis conflictatus, ea magnitudine animi,ac patientia compressit dolorem, ut neq. in tabernaculum se abderet,neque ullo,vel tacito

gemitu, vel exili suspirio aequabile illud frontis decus immutaret. Eo

enim oculorum vigore edque eloquentiae spiritu militum animos erigere sustentarequ e existimationem erat solitus,ut tum maxime,quum

I sortuna victus esset, eum proculdubio vicisse crederes.

168쪽

iso PAVLVS IOVI Vst Te urbanitate eius. 6 p. LXXXIVI. On caruit urbanitate in dictis: Plerunque susus, & apte, scit N que remordens, squis prouocando lacesseret. Ut tum accidit, quum a Sergiano magno Senesebaiclao,ad exprobrandam generis nouitatem , ligonis fabula obiectaretur: In hoc, inquit Ssortia, uti video, stirpis origine pares sumus,quum Adamus mortalium primus, terram & ipse sederit. Sed ego certe quod iure dissileri non potes illo meo ligone, multo nobilior euasi, quam tu tuo pene, & penna. Quosco in inate lepide admodum hominem transfixit: quum in eo tanta cum inuidia dignitatem stupro quaesitam, S patrem eius ad Praetoris tribunal, ignobilem scribam, adulteratoque testamento, falsi damnatum, scitissime notasset.

Uum transfuga Nolanus eques ingenio infami, ut sibi gratiam cum Ssortia compararet, Tartaliam omnibus maledictis in conuiuio Ssortiar famam lacerasse detulisset: deque ea re, ut fides sibi haberetur iureiurando saepius affirmaret: Non opus est, inquit, sodes, ut multum in persuadendo mecum labores : quum Tartalia nunquam verbum de quoquam sit elocutus,quin maledixerit: & tum multo quidem atrocius, atque liberius,quum locum ad id maxime opportunum nactus, ut dicis totum maledicentiae impetum effudisse credendum sit: Peracute delatorem auertens simul,& sua vitia Tartaliae obiectans, titubantiam scilicet oris, unde cognomen acceperat, ct temu lentiam, quum ellet omnium, dc quidem natura potius, quam aetate bibacissimus.

Vum insidiis, armisque Pauli ursini exterritus excessisset urbe Roma, ct in Algido castra posuisset, ad eum a Pontifice Cardinalis Sancti Angeli legatus venit, ut fidem interponeret, confimmaretque hominem, in urbemque reduceret. Inter multos autem

sermones, Cardinalis quum dixisset: An Ssortia ursum timebis p quum sis sub columna tutissimus t Extemplo respondit: An non tibi Pater, omnino insanus videbor, si dum frustra li surdo marmore opem im ploro, bellua ingens, dente, ac unguibus ferox, ac humano fui e gressu incedens. mihi minime sit formidanda Z Non illepide remota, & parum expedita Columniorum auxilia desgnans, dc Pauli Ursini ingenium, praesentesque vires aptissime depingens . Deflatura corporis eius. 5ap. LXX II. Tatura fuit corporis erecta, excelsaque supra mediocrem,ma S cro habitu potius, quam succoso. praeualidis artubus, , firmissimo quodam neruorum nexu: sed cruribus ad suram maxime torosis, de parum teretibus : Manu autem ampla, δέ pra onga, digitorumque compage adeo firma, ut distractam in diuersum utraque mauu 2-

169쪽

nu toleam ferream facile disrumperet, S praelongam equestrem ha stam , calce sublatam attolleret. Inerat autem lato pectori, patulitaque humeris militare decus: Adeoque restricto,& decenter castigato fuit ventre, ut angustis si me cingeretur et quandoquidem in medio ad zonam duobus primis ab utraque manu expansis, lunatisque digitis

ficile comprehendi, atque praecingi pollet. Erat facie subagresti, parumque hilari,uti a plumbeo quodam pallore subfusca, quum & oculi

colore caesi minaci specie intra cauos orbes multum recederent, Rsupercilia maxime pilosa prominere viderentur. Sed nasus a medio elatus, nec aduncus tamen labra decentia,& candidissimi dentes illudos probum effingebant. Tonso autem capillo, S derasa barba semper incessit: quod ita conclusa casside utentibus expediret. Coccineo capitis tegumento semper insignis, quod duobus gradibus in praealtam, striatamque pyramidem exurgebat. Tanta autem specie ad exprimendum militare decus in hoc homine, dissimilium rerum partes ratione, atque ordine respondebant , ut i rudibus, rusticanisque, qui

eum nunquam vidissent, pari inter multos cultu, ct saepe sine comitatu uti omnium princeps, ac imperator nosceretur. Te agone membrorum eius. LXXAT PLA erat agilitate, ut nullo adiutante, ac impellente, quum sini-E strum pedem hemicyclo serreo, quem stipedem vocant, induisset, vel omnibus contectus armis,& galeatus in ephippii sellam eleganter insiliret, progredereturque Ope ad multa passuum millia cataplaractus, duratis scilicet membris ad omnes vel iniqui laboris exercitationes , frigusque praesertim . Neque enim in tota vita peregrinis pellibus est usus, quisus aduersus algoris iniuriam vestes fulcirentur. Torquebatur autem facile siti, quum in magnis a satis seruorib. equitare, pugnareque Oporteret: Adeb, ut se armatum, sti potius, quam ferro confici posse diceret: atque id mortis genus maxime vereretur. Qua de causa armigerum puerum instituerat, qui lagenas aquae, vinique, & alia ex saccaro,stis subsidia, valido equo praeferret, nec a se unquam vel in extremis pugnae periculis diuelleretur. Caeterum ad ebrobusta, ac indomita corporis temperatura semper fuit, ut facile morborum initia exercitatione discuteret: ct si quae febres incidissent, eas incredibili patientia ad ciendum sudorem lodice coopertus, ct inedia Praesertim, repudiatis pharmacis , felicissime superaret.

Te infelicitaue metriis euu. ap. LXXXIX. Nno demum aetatis quinquages mo quinto, quum iam in eo vir A tutes omnes, qua summum ducem decerent, pene persectam maturitatem cepisse viderentur, fortuna insolens , & victoria rum , vita cursum pariter abrupit. Braccio enim fatali pertinacia

Aquilam urbem obsidente, & Alphonso demum Rege, qui opem an fictis rebus suis ab eo frustra postularat in Hispaniam reuerso, Ssortia

170쪽

maximorum in Italia Principum Imperator essectus,ex Apulia mouit, ut Martini Pontificis , Reginaeque, & Philippi Vicecomitis auspiciis Aquilam obsidione liberaret,atque inde demum spe gerendarum ingentium rerum in Hetruriam proficisceretur. Erant in eius exercitu septeni millia equitum,& valida peditum manus. Itaq. Anx ano urbe,

ct Buccianico, Millioni coque deiectis Braccii praesidiis, Orthonam peruenit. Ibi duodecim diebus ad quietem militi concessis , quum

insigni religione Natale DEI CHRISTI celebrasset, ad Aternum amnem est profectus: Is hodie a Piscaria oppido nomen habet. Peruenerat in Marucinos Braccius, dimidia parte exercitus ad obsidendam Aquilam relicta, ut Ssortiam transitu prohiberet. Defixis enim in ripa frequentibus, & praeacutis arborum ramis, hisque deligato magnis funibus nauigio, imposisque sagittariorum manu, certioris vadi locum tuebatur. Praesidio quoque duarum cohortium ,& quadringentorum equitum lapidei pontis propugnacula ad oppidum Piccariam firmata erant. In ea transtus difficultate, Ssortia in dextram ad ostii fauces, quibus in mare vadosum amnis effunditur, signa destecti iubet. Ibi vado pertentato, Michaletus, Sanctoparens, ct Franciscus S rtiae filius, armati, galeat que cum sexcentis equiti b. amnem tranarunt, subsequente mox Ssortia. Franciscus cum Braccianis, qui e Piscaria ad prohibendos ripa hostes aduolarant, prospere conflixit, ita, ut multis caesis, captisque, reliquos intra oppidi portam compelleret. Eo spectaculo nihil Ssortiar animo, atque oculis iucundius fuit. Ex admiratione etenim virtutis in filio incredibilem ceperat voluptatem, quod summam spem ex matura indole antea conceptam, feliciter adimplere videretur. Interea perflante coro, allidentisque ma ris aduersis fluctibus, intumescere flumen coepit: adeb, ut cuncta nimum, dubitantiumque equitum turmae in aduersa ripa viserentur, neque ulla fgnificatione adduci poterant,ut praealtum amnem intrarent. Tum vero S sortia, urgente fato, in amnem rursus equum adegit, ut exemplo timentes inuitaret. Ibi dum armigero puero periclitanti, protenti dextra, opem ferret, coenoso subfdente vado, eius equus ,

quanquam insignis , posterioribus cruribus desecit: atque ita grauantibus armis est submersus. Bis sustulisse fertur, armatam dextram , neque tamen quisquam opem tulit, quum hora fatalis aduenisset. De Macri' uri ο, m liniae erga Aefunctum, o ciae in. sap. XC. Erunt, Braccium, qui e Theate ad primum transeuntis hostis F nuntium, maturata prosectione, praemissisque impedimentis.

iter susceperat, ut magnis itineribus antecedens Aquilam con tenderet, alio atque alio renuntiante Ssortiar interitum, nulla omnino conceptae laetitiae sgna praetulisse; sed contracta fronte, defixisque oculis sortissimi viri casum humaniter indoluisse:adeo, ut defunctum. postquam inuidia decesserat, tum primum exquisitis, verissimisquet

SEARCH

MENU NAVIGATION