장음표시 사용
181쪽
MAGNI CONSALVIICORDUB. LIB. I. mpinquo admouendum arbitrarentur, expugnata iam Athama, contra Taiaram castra posuerunt. Id erat magnae opportunitatis & valida munitionis oppidum, ita ut Consaluo id magnopere expetenti, aggrediendae expugnandaeque Taiarae munus imponerent. Nec dubita uitiuuenis impiger quin muro succederet plurium scilicet ostiorum valuis pluteorum more ante se erectis, quod extruendae munitioni locus asper & frequentibus petris verrucosus glebam ct cespitem denegaret . Hos autem pluteos multo subere, cuius materiae copiam hortorum alvearia suppeditabant, ita protexit, ut milites egregie tecti , aduersus sagittas telaque omnis generis in oppugnatione vertarentur. ipse vero Confatuus ante omnes pericula intrepide subiret, acreque certamen omnibus in locis nusquam fatigatus instauraret; Adeo vi Mauri nouitate pluteorum S virtute confidentiaq. Consalui magno, pere territi colloquium peterent, internuncioque Consaluo de dedi tione paciscerentur. Talara eo modo in potestatem redacta, quum
Consaluus acerrimi militis laudem tulisset, industriae quoque I seli
cis eloquentiae in trahendo in condiciones suas Barbarorum duce, nomen adeptus est, atque inde castra ad Hiloram sunt traducta . Id est oppidum egregiae munitionis, Granatae intra centum stadia propin - quum , ideoque Mauris ad c5uectiones commeatus valde opportu num , Quoniam eo tanquam liatione speculaque tutissima ad quoti dianas expeditiones uterentur. Rex qui ad Taiaram Consalui promptitudinem ct nouae subitariaeque munitionis industriam vehementer fuerat admiratus, uni ei expugnandae Hilorae negocium imposuit tantaque vi tormentis moenia quassata sunt, vi murus non nullis in locis sterneretur, Maurique variis sessi praeliis S magna ex parte a Scio petiariis vulnerati animos desponderent, & Halatar praesidii praefectus faluti consulendum ratus, Consaluum ad colloquium euocaret; atque eo totius pactionis arbitro fidenter uteretur itaq. non abnuente Rege
his quas Consaluus dixit legibus oppidum magno postea incommodo
Mauris futurum, in potestatem eu redactum. Id verti Ferdinandus excellenti iudicio possidendum defendendumque virtutis causa Con- saluo attribuit , eique tum primum alae centum viginti equitum praesectura . vii antea Alson se fratri obtigerat, ad insignis meriti nomen data est. Regina porro studiosssime Consaluo fauente, ut is optime instructus ad gerendum acre Bellum magis ac magis accenderetur,
magnam laetorum & tormentorum commeatusque omnis generis copiam.& delectos subinde pedites ' equites praesidii causa impetrauit, id l. assignata pecunia ex certo vectigali, ut militibus ad certam diem stipendia praeberentur. Ab hac Hilora auspicatus haud dubie Ma -
cognomentum, uti magnopere cupiebat, indomiti corporis at l. ingentis animi vim ad celebritatem nominis os ludit;quod ante omnes
hosti proximus quotidianis praelus exerceretur, & in oculis Granat en
182쪽
sum circumiecta oppida perpetuis detrimentis aspiceret, usque adeo ut cuin Alarcone Muclini oppidi Praesecto consociatis praesidiis, ad Granatae portam usque, quam Bibataubim vocant, deferretur, disiectisque molis frumentariis, atque earum custodibus inibi trucidatis ipsas portae valvas incenderet, Rege ipso ad id facinus excito, & ciuitate ad tumultum metu consternata, quod non casu aut militari audacia ; sed dolo & tectis perfidiose prodentium insidiis, Concaluum tantam rem aggredi ausum fuisse suspicarentur. Eo enim tempore di sentientes inter se duo Reges Granatae regnabant. Nam Bulaliace Rege mortuo, Baudeles eius frater regium nomen dimidia parte Regni ad sui studium authoritatemque traducta, haud cunctanter usurparat. Erat enim re Al Zagat, sicut & nomine, quae vox Punice audacis S expediti hominis vim exprimit. Alter autem erat eodem nomine
Bulanacis filius patre uiuo a possessae urbis ditione, rex Gaudix appellatus. Hunc Hispani Ciquit tum hoc est paruulum, quod aetate sta
turaque patruo minor ellet. appellabant. Is Albat Zina arce se tenebat; Ille autem Alambra potiebatur. Urbs enim Granata quae ex antiquae Illiberis ruina creuit, mali Punici ex maturitate perrupto cortice sese aperientis formam refert. Nam duae ex aduerso exurgunt Re giae oppositis in collibus aliquanto maiore amoenitatiS quam munitionis studio a delicatis Regibus aedificatae. Odoratis enim Citriorum arborum viridariis, S perennium fontium scaturigine, vermiculatis q. passim pauimentis admirabiles existimantur; Ita ut imagine quadam sicuti in naui haec urbis proram, illa vero puppim obtinere videantur . Media nanque vallis domorum frequentia celebris urbem disterminat. Porro Populus regionatim in contraria studia diductus contentiones primo de Iure Imperii peracerbas, mox S arma atque intostinum bellum attulerat, ea consuetudine, ut regionum compita ad prohibendos incursus magnis trabibus atque repagulis obserata, ar maiorum statione firmarentur. Auari nanque heditiosque homines,
ct supra quam credibile sit natura suspicaces, atque ideo fluxa fide Regum discordias dum enixe alerent, opimae praedae loco habebant; itavi utrunque propter Regni aemulationem ab aequo S bono desciscentes ac deprauatos, atque ob id suorum quisque perfidiam timentes, ad caedes atque rapinas incitarent. Quibus de rebus tumultuosa Ciauitate diductaque in factiones in serior opibus rex iuuenis aegre dominatum retinebat, praeualente seniore qui maiore astu constantiaque regere ac temperare suorum animos solitus, eo cunctis artibus serebatur, ut unus tantum in Bethica rex foret qui par externo bello rem Punicam ab Hispanorum iniuria defendere tutarjque Regni caput & Bethicae fines integri ς viribus posset. Augebant quoque metum apud iuuenem Regem importuni auarique milites qui stipendia labefacta tis vectigalibus aegre prouenientia, flagitiosis vocibus postulabant, atque
183쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. Latque ideo non obscuro minarum genere ad Alzagalem studiosum multitudinis liberalemque,uti ad legitimum Regem se transturos diactitabant; adeo ut indignatus contumeliam & perfidiam timens .accersendos in auxilium Hisipanos potius quam patruo parendum este decerneret . HuiuS iracundiae consternationisque Regia a speculatori abus di captiuis certior factus Conlatuus per idoneos homines Regem perpulit , ut ipse acceptis obsidibus in urbem accerseretur, contraque inimicum Regem N patruum Hispanorum auxiliis uteret tir. Atque ita rebus occulte compostis, quum fratres obsides Rex dedisset, Consaluus cum Martino Alarcone sibi amicissimo atque fortissimo viro hic enim asperis in rebus fidus ei atque acer adiutor extiterat Granatam intrauit: valida scilicet sagittarioru & selopellariorum manu duarum alarum equitibus adiuncta, Qua inter angustas regiones S in quales urbis anfractus barbari ex occulto peterentur; A ttulitque se acum pecuniam quam stipendii nomine Mauris militibus diuideret. &supra eam sericae quoque S laneae vellis opportuna dona aulae Principibus Regis monitu largienda , ut scilicet dubios S nutantes in si de contineret. His fretus auxiliis Rex iuuenis commisia saepe pugna in mediis plateis & regioni b. magna Al Zagali patruo detrimenta intulit; oppressitque omni ex parte sectionis suae tumultus. Nam ex liberali late Concalui Hispanorumque societate Populus in uniuersum ex moerore diuturno se in laetitiam repente conuerterat, tanquam externo
bello subleuatus erectusque ad non dubiam spem summae commoditatis & lucri; quod ex eo Consalui scedere permulta emolumenta mercatoribus obuenirent; quoniam Mauris qui in partibus iuuenis Regis essent, vendendis & cOcmendis undique mercimoniis tutissima facultas daretur, usque adeo stabili Hispanorum fide, ut inuiolati benigneque apud Hiloram ct passim caeteris in oppidis recepti ad Cordubam ct Hispali in usque penetrarent, Quum in unos tantum Al Tagalis ini perio subiectos, Chrillianorum frua arma verterentur . Dum haec Granatae pgitaret Concaluus in id omnem ingenii curam intendit, ut Al Zagalem extra urbem eliceret, prouectumque longius ab urbe interclusumque opprimeret. Erat in proximo Athendinum magnae opportunitatis Castellum quod Aleta galis praesidio tenebatur; ut hoc oppugnatu irent , proximos praesidiorum praesectos Conlatuus admonuit diemque constituit gerendae rei scilicet ut rex Maurus laboranti bus suis opem ferre, in aciemque prodire cogeretur. Verum Fortuna coepti consili successum ita direxit, ut quum ex condicio Alfon sos Penna uela a Loxa oppido,& Sancius Lopes ab Athama ad Alliendinum cuncta vastantes excurrissent, idque Al Eaga lex fuga suoruni
cognosceret, ne in oculis luctuosa calamitas acciperetur, contineri nequiverit, quin auxilium suis laturus erumperet. Iamque in suburbanum Alimprauae sut aiunt) campum peruenerat, quuna Principes
184쪽
MAGNI CONI ALVI CORDUB. LIB. I. v
etiam Mahalam ubi Consaluus constiterat obsessurus. pro certo existimans eo oppressi, captoq.obsides statres qui penes Alarconem in arce
Porchunna erant facile recepturum . Sed Baudelem ab eo itinere re pentinus nuncius auertit asserrens Hispanos ad Salobrenna obsessos.& quoniam eis aqua deficeret, ex siti de oppidi defenso ne desperates;
si ipse aduentaret nullam deditioni moram allaturos. Verum Baudeale obsessis supplicia comminate & Hispanis extrema pati potius quam
dedecus admittere paratis quii frustra tempus tereretur,Tedilius atq. Cisontius cu valido equitatu multi'. cohortib. superuenerunt, subsequente eos ex propinquo cu reliquis copiis ipso Ferdinando; quorum aduentu cognito perspectoq. Baudeles inustatis tramitib. per Serram quam Nivosam vocant,ad Granatam se proripuit,tata perturbatione, vi amissis impedimentis multi no ignobiles ex postremo eius agmine Cederentur. Haec molientem Baudelem S magna vi cuncta aspera tentantem,Fortuna ingrati perfidiosiq. hominis ultrix, in insidias praecipitauit. Ad Lucennam enim quum excurrisset commisso tumultuario certamine susus captusque est a Didaco Corduba Caprae comite gentili & Consalui consanguineo . Is fuit paternus auus Ludovici Cordubae, ipsius Consilui generi, qui Romae legatione sunctus interiit . Baudeles quum se Praesectum non Regem esse mentiretur , λMauro equite captiuo,qui ad eius pedes osculabundus cum ululatu se prouoluerat proditus est, at q. ita eum Comes ad Regem Ferdinandii deduxit, promeruitque ad insignem pulcherrimi facti memoriam, vein gentilitiis insgnibus imago cathenati Regis & vexilla barbarica ad x x i i i i quae ex praelio relata fuerant, perpetuo deferrentur. Nec
inultis post diebus Montem Frigidum Castellum oppugnante Rege.
Consaluus muralis coronae decus promeruit; nam quum frustra redintegratis aliquot praeliis fessi milites languidius murum subirent. vulneratorumque S cadentium ex alto exanimata corpora ad pedes iacerent; ipse intrepidus alios ad promerendam laudem accendens, scalam muro appositam conscendit scuto pedestri oblongo in terga reiecto, & murali galea caput munitus, quo deiecta saxa & tela con temneret,comprehensaque muri pinna & consesso propugnatore per coronam deiectis Mauris deferretur. Sed haec fere innumera & proesus strenuis imitanda, quae Baethico bello ab ipso vel milite, vel unius tantum alae equitum praefecto gesta sunt, tanquam celebrata hiispanorum annalibus omiserim; vel ob id quod alienis auspiciis ea gestit, quado Rex ipse Ferdinandus praesens, S uxore quidem castrensium laborum virilis animi comite io bellum administraret, aut quum ipse abesset. Indicus ante alios Mendoctus Tenditiae comes vir grauissimus in castris cum Imperio relinqueretur. Ab hoc duce omnibus cum ciuilis tum bellicae laudis numeris absoluto non minusquam ab ipse antea
Alsonso Cardene primo solertissimoq. Magristo exactae militiae docu
185쪽
menta praeceptaque, qui b. postea suo cognomine Magnus euasit, accepisse fatebatur; us'. adeo grate studioseq. ut eum non secus ac parentem singulari cum veneratione percoleret. Caeterum Consaluus qui ab initio belli uti incensum spe laudis decebat)aduersus omnes diuturni laboris asperitates indomitus nunquam castris abscesserat,quum ad finem laborum esset peruentum, persecti belli supremum decus tulit.
Quando uni ei insiperato arridentis Fortunae munere contigit ut paratae sed aegre obuenienti victoriae limen aperiret. Protulerat Rex Femdinandus castra in conspectum Granatae urbis, eaque adeo egregie &sumptuose muro circumducto munierat, ut in nouae urbis formam cum summo hostium terrore consurgerent; eorum q. ambitus religioso sanctae fidei Ciuitatis nomine vocarentur. Constabat enim Mauris nulla iam alia re qukm insana animorum obstinatione se sustentanti b. nunquam inde abscessiarum Regem,nisi patrato ultimo belli opercidecem annorum labores deletae Granatae ruinis expiaret. Cuncta enim iam Mauri antiquae ditionis oppida &urbes vi Hispanorum deiectis trucidati'. praesidiis amiserant; Ita ut exigua tantum suburbani agri parte, eaque quotidianis incursionibus euastata, variis praedurae obs-dionis circumuenti malis, potirentur. Non resederant odia inter Reges Mauros, apparebatque Baudelem iuniorem nequaquam ex ani
mo, sed pudore religionis & optimatum obtestationibus ab Hispan rum amicitia discessisse, consensileque cum patruo nequaquam syncera fide, quum utrinque noua occasio ad struendas insidias, & ad facinus maturandae mutuae neci S ,non obscure expectaretur. Dum eo
modo ciuitas diuisa in veteres factiones firmi consilii expers , S multarum rerum inops, tanqu&m in diuerso aestu extremis periculi fluctib. iactaretur, Baudeles iuuenis merita supplicia timens, neque sibi ite
rum clementiae locum apud Regem futurum existimans oblata dedi tione Ferdinandi animum, an eo munere promereri veniam posset, experiri constituit; meminerat enim se paucis ante annis quum ad Lucennam a Regulis Cordubae familiae praelio superatus & captus suisset in-sgni cum laude Regiae clementiae & liberalitatis a Ferdinando dimis.
sum in tutelamq. aduersuS patruum receptum scilicet ut demit ingrato animo acceptae salutis S libertatis obliuisceretur, rursusq. cupatruo communi hoste in amicitiam red iret. Hae quum essent in Rege anxio nocturnae diurnaeq. cogitationes,neminem,qui fidelius tantae rei consilium explicaret, Consaluo potiorem ratus ad eu ex fidi sis imis Mauris hominem idoneu misit,qui magnis precib.oraret,ut sub fide secretbvebe intrare & secta de grauissimi negocii deliberatione colloqui vellet. fore ut eius officii benigne praestiti eu nunquam poeniteret, magnam q.
ex eo sermone voluptatem animi referret. Consaluus totum id, qua de
re colloquium futurum diuinabat,ad Regem desert.Ismagnae spei occasionem probat, sed ut sibi cauere velit prolixe admonet, neu se fidei
186쪽
Punicae temere committat. Tum vero Consaluus,ne dubites magnanime Rex inquit, timor enim in hoste summus intrepidum me facit. ct hercle salus mea Deo magno pro quo pugnamus cordi esse debet.& mirifica virtus tua, S laaec ipsa castra quorum fremitum Barbari trepidantes in urbe exaudiunt, honesta & decora ausum proculdubio defendent. Nec mora Consaluus remisso nuncio aὸ constitu tam intempestae noctis horam, ut aduentus eius tegeretur, in urbem est receptus, amplissima componendae pacis mandata Baudeli asse rens , quorum summa erat, ut si Granata urbe excedere, eamque bona fide tradere, quam supremi periculi casum experiri mallet, fore ut Ferdinandus & fractat fidei & totius praeteritae immanitatis ac per tinaciae veniam condonaret; eumque beneficiario iure ad Almeriam in Baethica regnare suis legibus pateretur; itemque res incolumes Mauris suas praestaret,Nec ii qui in Barthica remanere quam in Aphricam transmigrare mallent, secra sua deserere cogerentur. Si qui porro Mahometicam sectam ultro conuersis animis exuerent & Christia no baptismate lauarentur, ea vitae conditione in tutela clementissimi atque optimi Regis futuros, ut nusqu1m liberius aut beatius securam vitam possent traducere. Haec tanta facundia Consaluus explicabat. ut vel sortissimis terrorem incuteret, quum acerbissimae claὸ is discrimen oblatae pacis abnuentibus conditionem, imminere praedicaret. testareturque iurasse Hispanos milites uti exacerbatos longo militiae labore, & non dubia spe opulentissimae praedae excitatos, nisi Grana ista capta excisaque, nunquam ad uxores & liberos esse redituros. In has supremae pactionis leges proclinatum Baudelis animum una ea
ne statim iureiurando confirmaret cura retinebat, ne patruum im
mani stagitio praeterire, hollibusque tradere videretur. Et enim generosus pudor vel in a)uersa Fortuna Regiis pectoribus insidet, ut
omnem periculi timorem plerunque dedecoris metus exuperet. Quam ob rem Consaluus minime cunctandum ratus, ut continuo
transigeretur Baudelem tanquam a qua pro se nec indecora Ferdinando postulantem, eo animo esse iussit, ut cuncta quae ad salutem di gnitatemque Patrui Regis eiusque factionis Maurorum omnium commoda pertinerent, ex Ferdinandi liberalitate expectanda existima rei. Nec promisso fides defuit, redeunte enim Consaluo ex sententia Baudelis solennes concepti foederis tabulat subscribente Rege, impressaque ad ceram Regia gemma consectae sunt. Sed Aletagal natura ingenioque serus S pervicax, integro conditionis beneficio uti noluit, ac priusqukm Baudeles ad Almeriam non diu regnaturus Gra- nata excederet, impetratis nauigiis in Aphricam transi etauit, aper te ab hominatus leuitatem atque perfidiam Baudelis tanquam Regiae
stirpi & Punico nomini pestilentem, quum quando apse ab eo nefarie proditus esset, antiquae eius existimationis iacturam vel tota Regni
187쪽
iri PAVLI IOVII DE VITA possessione pluris aestimandam apud Mauros praedicarent, Per hunc
modum Ferdinandus honestissima vitae conditione cunctis Granatae ciuibus,qui seruandae fidei Sacramentum dicerent per Praecones atq. interpretes benigne proposita, accla mante Populo ut diu felix esset. urbem triumphans intrauit Quarto nonas Ianuarias anni a partu Virginis Non age seni secundi supra Mille & Quadringentos , quum septingenti ferme anni essent, ex quo Miramolinus Maurorum . qui ad Atlantem montem vergunt, bellicosissimus Princeps, Plispaniae sere omnis domitor, id Regnum in Baethica condiderat . Non caruit ea victoria memorabili ostento, nam non multo antequam Granata dederetur, ex nocturni luminis candelabro flamma emicans & ventilata aurae salibus, vela sensim lambens, Reginae tabernaculum ita corripuit, ut Regia magni ambitus tentoria priusquam allatis hidriis succurri posset, incenderentur, concrematoque toto penitus lectorum instrumento , Regina fere nuda in apertum se proriperet , nec ei quicquam ex muliebri secretiore cultu lintheae suppellectilis quo se contegeret, omnino relinqueretur; Rege quidem exterrito, sed mox
extra metum posito, paratae victoriae ex elucente flamma omen acci
piente . Tum Consaluus parandae ab Regina gratiae occasionein agnoscens Mauricam uxorem in proximo Hilorae castello confidenatem admonuit, ut Reginae toto tunicarum S lodicum necessario orianatu exutae, quicquid ipse haberet ex mundo maritali, & domestico multarum ancillarum acu pingentium labore, lintheae vestis copiam largiretur. Non desuere in opulenta domo apud generosam formi
nam si dici fas est) ipso coniuge liberalissimo splendidiorem, quae supra spem Consilui votumque Reginae immensae atque expeditae libe
ralitatis munus implerent. Dono enim celerrime opportuneque transinissa sunt tot & tanta muliebris usus ornamenta, ut Regiae opulentiae aequari posse censerentur. In his erant pretiosi operis textilisque materiae conopaea reticulatis commistiaris insutoque pallim auro & purpura undique limbos depingente, nuptialibus Regum thoris dignissima. Sed interularum tunicarum & lodicum sudariorumque omnis generis scitissime acu pictorum operosas amoenitates usque adeo Regina laetis oculis mirata est ut quum sumptum subtilissimae praetio q. artis inaestimabilem iudicaret, una maxime diligentiae & celeritatis admiratione teneretur,ut ea dona tanquIrri in eum incendii casum multis ante annis opportune prouisa atq. elaborata crederentur. Superueniente autem Consaluo Regina cu eo his erga eum verbis blande iocata est; repentinum eius incendii casum sibi magno commodo cessisse. quod ab incenso tentorio suo importunus ignis in ipsus Consilui do nisi rapaci violentia pervasisset. Ea liberalitas inexpectato munere reginae animu ita obstrinxit,ut ea omni b. sermonib. unum Consaluum virtutis atq. elegantiae nomine cunctis praeserre effuseq. laudare non du- bitaret
188쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. I. 1 3bitaret . usque adeo ut nonnulli Consaluum a Regina tenerius adamari crederent; quanquam ea esset certissimae atque inpenetrabilis pudicitiae ,& ipse Consaluus iocos omnes insgni verecundia terminaret. Caeterum Ferdinandus reb. Granatae compositis vrbeque cum Alambra arce Indici Mendocti Tendi lii prudentiae fideique commissa. Consaluum felicis industriae merito, amplissima domo & certo redditu, qui ex serici bombicis vectigalibus exigitur, liberalissime donauit. Post Baethicum autem bellum Consalutis modica quiete curando corpori apud Hiloram desumpta, Regem mediterraneas Hispaniae urbes
adeuntem uxore comite secutus est; tanta autem praecellentium mo
rum temperie in aula illustris atque omnibus gratus versabatur, ut quanquam plericiue Hispaniae Reguli eum cum aetatis honore atque opibus , tum speciosis rerum gestarum titulis anteire viderentur, ipse tamen recenti spectatae virtutis gloria conspicuus S Regis di I fabellae in primis Reginae gratia polleret. Erat enim exquistis aulicae vitae artibus abunde instructus , grauibusque pariter ac iocundis moribus militares virtutes resperserat; ita ut quum in tranquilla pace molliora iocandi tempora inciderent, vel in mediis forminarum coronis omnes eius sermonis urbanitate ducerentur. Deduxerat Isabella Regina ad proximum Cantabriae portum Ioannam filiam , huius qui modo rerum Imperio potitur Caroli Caesaris matrem , ut inde ad Philippum maritum in Belgicam oram nauibus adueheretur. Ea quum materna charitate ab adamatae sitae complexu diuelli non posset unaque ad classem lembo transuecta esset, in regressu intumuit Oceanus, adeo ut lembus adigi in terram commode non posset. Postulabantur asseres 2 nautis totoque littore subsilia ad excipiendam Reginam paraban tur; quum Consaluus eam ignobilium ministrorum manibus attrectari indignum ratus, ut erat in sago purpura auroque contexto, in mare pectore tenus se haud cunctanter immisi, complexusque Reginam atque in humerum attollens, in littus acclamantibus cunctis eam re portauit. Quo inexpectato officii genere tam opportune quam ala criter Reginae animum elegantibus obsequiis gaudentem mirifice delectauit, adeo ut illa virili ingenio grauissimorum consitorum munia capessens S cum Rege coniuge ex aequo imperans , unum ante alios Consaluum ad omnia sortitςr ac splendide peragenda diuino munere natum praedicaret & rex aeque grauis ac prudens animo gratissimo vel in maximarum rerum deliberatione Reginae plerumque obsequoretur, ut qui ab ea ulterioris Hispaniae regnum accepisset. Ita eue nit ut quum paranda classis, in Siciliamque dux bello impiger mittendus seret, ipse Consaluus, tot inclitis Hispaniae Proceribus commendante Regina praeserretur. Eo enim tempore Carolus Galliae Rex octauus euocante Ludovico Ssortia qui Mediolanense Imperium
oppresso statris filio occuparat, totam Italiae longitudinem inuictis ar
189쪽
mis percurrens in Alsensum Regem ferebatur; qua ingentis cursus felicitate perterriti Italiae Principes, ut pote qui formidolosa arma victoris immodicique iuuenis magnopere suspectarent, animos conuerterant, scedusque inter se pro communi salute percusserant, aut laore Alexandro Pontifice. Is subito Gallorum aduentu occupata urbe Roma, in arcem confugiens, iniquasque amicitiae leges accipere coactus
Caesarem filium Cardinalem obsidem dederat, ut praesenti periculo sese explicaret. Itaque Carolus incredibili celeritate latina via progressus . cuncta sibi armis aperuit, Aragoniis Regibus Neapoli depulsis arceque expugnata, cuncta sine vulnere usque ad Siciliae fretum in potestatem redegit, ita ut Mes anam quoque traiecturus esse crederetur,
quod eius Insulae imperium antiquo haereditatis iure ad Galliae Reges spectaret. Quibus de causis Ferdinandus Hispaniae rex Siciliam firmo
praesidio praemuniendam ratus, unum ante alios Consaluum ut inter maiores ipso Regulos appetendi eius honoris aemulationem praecideret, classi copiisque praefecit; edicens ut e Carthagine noua primis tempestatibus oram lolueret. Nam tam & si Ferdinandus paulo ante Perpennianum urbem in montibus Pyreneis a Gallo Rege benigne concedente acceperat, ea conditione ut Aragoniis Neapolitanis Regibus nullam terra mari Ue opem ferret, perculsus tamen cum publico,
tum suo maxime periculo ad id foedus accesserat, quod Ponti sex &Maximilianus Caesar Venetusque Senatus S Ludovicus S sortia libertatem Italiae defensuri percusserant. Itaque per Antonium Fonseram legatum Carolo Regi denunciarat, se amicitia incolumi non passurum uti Ponti sex sacrorum Princeps vlla iniuria laederetur. At sensus quoque qui attonito similis Regnum Ferdinando filio relinquens in Sici
liam enauigarat, ubi didicit commutatas esse principum voluntates, atque arma parari aduersus Gallos , postulabat opem a Ferdinando Rege, monebatque sedulo ut Siciliae rebus caueret, quod ab insita Gallis victoribus repetendae Siciliae cupiditate, Carolus obsecundante Fortuna incitatus, cursum non esset remissurus, donec tota Sicilia potiretur. Opportune itaque Concaluus cum quinque milibus peditum & sexcentis equitib. his panico more armatis, Messanam applicuit, sub id ferme tempus quo Carolus praesidiis per singulas Regni praefecturas distributis cum lectissima parte exercitus e Neapoli Romam profectus fugiente Pontifice, in Galliam iter intendit. In ea rerum commutatione rex Ferdinandus pari desiperatione Alsensum patrem subsecutus ab Aenaria in Siciliam traiecerat, substiteratque Messanae, ct cum Federico patruo amicisque ducibus Regiae calamitatis Fortunam secutis, de renouando bello, repetendaque Neapoli consultabat, veneratque eo e Mazara Rex Alsensus ut fratrem filiumque & unum maxime Consaluum inuiseret. Is quanquam abdicato Regio cultu circuntonsi sacerdotis habitu praeferens, humanis curis & voluptatib.
190쪽
MAGNI CONs ALVI CORDVB. LIB. I. i tuerenunciasse videbatur, filium tamen S militari consito ct quanta sbi
ex ea extremi casus acerbitate supererat pecunia iuuit. Nec mora conscriptae sunt aliquot cohortes, nauante in id operam Vmne Car
donio Siculo, cuius erat eximia aut oritas apud Siculos S insgne studium erga Regem ;& eo quidem praeclarius quod sororem Alfonso
Daualo inter Regios duces gratia virtuteque praecipuo collocarat. Itaque explicatis consilis, di multo commeatu repleta classe , cohor tib usq. miro ordine in naues distributis,Consaluo cohortante omnes. que moras praecidente, c Messanae portu Rhegium secundo freti aestu traiiciunt. Nec dubitauere Rhegini territis Gallis in conspectu tantae classis, quin arma caperent, & exoptatum Regem singulari alacritate reciperent. Galli ferme omnes in arcem confugerunt. H anc Consaluus oppugnare adortus quum prolatiS tormentis undiq. vim inserret, eo Gallos adegit ut inducias peterent, per quas de deditione tranquillius ageretur. Sed astute & dissimulanter id petebant, ut eo temporis spatio interiorem munitionem extruerent, & socii qui in proximis Brutiarum urbium praesidiis erant, de suo periculo admonerentur . Sed Consaluus intellecto dolo quum inducias sustulisset, eo mgis quod Galli contra edictum paulo ante quosdam Hispanos incaute
obuersatos ante arcem minorum tormentorum glandibus di quidem laetaliter vulnerassent, totum expugnandae arcis apparatum protulit; accensisque militibus spe praedae atque lais magno animorum ardore irrumpentibus arce est potitus, multis Gallorum caesis , reliquis ad unum qui in tutiorem arcis angulum refugerant, concessa vita, in deditionem acceptis. Recepto Rhaegio S Gallis sese in munitiora oppida recipientibus, Brutii magna ex parte ad Aragoniam fidem redierunt. Inde rex profectus ad Sanctae Agathae oppidum posuit castra. Nec oppidani conspecto Rege portas aperire cunctati sunt. Galli per eos dies qui ut in nullo metu vicatim in aestiuis agebant, ad improuis hostis famam aduentum q. opinione celeriorem,ad signa Obegnini prouinciae praesecti variis itineribus dissipatoque agmine coibant, Brutiorum praedae expositi, nam agrestes armati notos saltus angustiasque viarum insederant, ct Hispanorum aliquot turmas Consaluus specu landi causa praedatum emi serat, a quibus ala Gallorum quae semina mam se recipiebat in cava valle circumuenta interceptaque est, Brutiis infesto clamore edito maiorem periculo metum Gallorum ita augentibus, ut plane sine vulnere ad unum omnes caperentur. Ab eo successu Consaluus cum uniuerso equitatu, Rege cum pedestribus copiis subsequente ad Semenariae portam prouectus, Ops idanos monuit vi Ferdinandum summae humanitatis atque virtutis Regem, quem S antea regnante patre benignum liberalemque dominum expertieissent, Gallis externis serisque hominibus anteferre vellent,ipsum adesse instructo exercitu ea spe ut existimaret Semenari cses nequaquam