장음표시 사용
191쪽
veteris studii erga Aragonium nomen oblitos, conti nuo adapertis portis ad fidem redituros. Iam enim appropinquantis exercitus tympana exaudiri & vexilla conspici coeperant, & a Consaluo Galli equites ostentabantur, qui in supplementum praesidii quod erat infirmum euntes ex itinere oppressi fuerant. Quibus de rebus Semenarienses quod
auerso animo paucos Gallos facile contemnerent, S Aragonia factio clamore edito praeualeret, emissis per aduersam portam Gallis Regem exceperunt. Cogebat tum undique copias ad Terram nouamquam Terinam antiquam urbem suisse quibusdam videtur, Ebrardus Stu ardus cognomento Obegninus natione Scotus. Is vir egregie sortis S impiger a Carolo Rege Brutiis praesectus cognita Rhaeginorum desectione, Persuum Ategri ae fratrem cum Helvetiis cohortibus &valido equitatu b Lucania acciuerat, deductisque ex proxima regione ζraesidiis, exercitum robore quam numero firmiorem effecerat: Quius adauctus copiis nullam profectioni moram attulit, & prius ulini hostes de Persui aduentu certiores fierent, ad Semenariam profectus est; eo consilio ut cum Ferdinandoquὶm primum confligeret, vel si
ille Semenariae moenibus teneretur, neque aperto campo se committere vel dimicare auderet, veluti victor expressa hostibus ignauia reuerteretur . Quod ad Populos in officio continendos plurimum condacere iudicabat, praesertim quum ex Campania Apuliaque,& Pelignis conuentura ad se auxilia intra paucos dies existimaret. At Ferdinandus. qui nondum quidem de Persui aduentu cognouerat, sed tantum de Obegnini copiis eae pertenues erant) a speculatoribus certior erat factus, oppido copias educere , & aduentanti hosti obviam ire non dubitauit. Quoniam quicquid nouae existimationis ' gratiae audendo ct Fortunam egregia virtute experiendo paulo ante collegisset, una foedae obsidionis&conclusionis infamia conceptique timoris dedecore si oppido se contineret, amissurus esse videbatur. Consaluus cuius
animo ea vis exactae prudentiae inerat qua postea caeteros sere omnes nostrae aetatis duces superauit, monere iuuenem recuperandi regni
pariter & parandae laudis auidum coepitatque obtestari,ne prius oppido exiret, quὶm certius de hostium consilio ac viribus cognosceret; Ea satis decora esse consilia quae dubiis rebus securitatem promitterent: illa vero longe turpissima atq. miserrima quae k temeritate, dum inanem animi vigorem ostentamus, omnes summae rei conceptaeque demum victoriae rationes conturbare consueuissent ..Ergo inquit Ferdinandus, eadem qua Regnum amisimus ignauia, nobis erit recuperandum e nec quam sedendo abstinendoque lipraeliis in Aemilia &Campania aduersam sensimus Fortunam, eam nunc in tam prosperis coeptis agendo audendoque experiemur. Quas initia bellorum m ximum in reliquos successus momentum non habeant, ct quae audacter coeperis,nisi ea perficere fortiter pergas, foedum atque infelicem
192쪽
MAGNI CONs ALVI CORDUB. LIB. I. 1 Iexitum non sortiatituri Aderit audentibus Fortuna Consalue, quae hactenus pro Gallis stetit, tuum iam coeptis arrideat nostris, nec quos ultro ad victoriam vocat, unquam deseret, nisi ipsam ignobili cunctatione deseramus. deamus aliquando Gallorum ora. quos stola, &ea quidem inanis fama terribiles fecit.& strenue nostras atque alienas vires collato pede experiamur. Peditatu & equitatu hominumques ludus, ipso denique Fortunae fauore superiores sumus, neque de vestra virtute erit dubitandum. Quis enim vestrum fuerit qui si singulari certamine erit depugnandum, suum sibi Gallum vel Germanum
liostem alacer non deposcat atque egregie non obtruncet Z Ego certe quem primum in acie armis Insignem conspexero , primus eum ante alios intenta hasta princeps inuadam , sortique ausu exemplum vobis praebebo, ut eodem ardore irrumpentes celerem de temulento hoste victoriam paribus animis reseratis. Erant in consilio plerique viri
illustres qui pollea ad summam rei bellicae laudem peruenerunt . Andreas e pernobili Capuana familia Altauilla, Ugo Cardonius. Theodorus Triuultius, praeterea ex Hispanis Emanuel Benauidius, Petrus Paceus, Alberadus S Pennalosa, qui quum praelio decertare
magnopere cuperent, Consaluum orabant , ut militum virtuti dissidere nollet, strenuamque se operam nauaturos pollicendo, Ferdinandum ut signa portis eskrri iuberet hortabantur. Semenaria edito lo co posita est pertinentque perpetui colles ab eo oppido ad modicam vallem quae humili vado flumen emittit, ab ea patentes campi initium habent, in quos Galli a Terranoua processerant. Ferdinandus per colles agmen duxit S consectis tribus pastium milibus ad amnem peruenit collocatisque ad leuam peditibus citeriore in ripa , ct toto equi tatu in dextram ad alae similitudinem exporrecto, si hostes amnem transirent expectabat. Ex aduersis Obegninus atque Persuus Helvetios in unam densatos phalangem hostium peditibus opponunt. Brutiorum cohortes in tergo sub sdiarias collocant, partiunturque inter se equites . Erant ii cataphracti paulo minus quadringenti, & more Gallico leuis armaturae bis totidem . quadratoque agmine transgresti amnem in hostes seruntur. Id conspicati equites Hispani, concitatis
equis alacriter procurrerunt,& quum armis viribusque impares, cataphractorum consertam aciem loco pellere nequirent, clamore edito
sectere equos & ad suos per gyrum Hispanico pugia ae genere redire
coeperunt. Ea res & peditibus Aragoniis animum fregit, quum suos ab hoste pulsos refugere putarent, & Gallos ad incumbendum incitauit. Ita Obegninus a dextra & Persuus a leua ex subsidiis cum ala sua in pedestrem aciem accerrime inuecti eam totam pene priusquam Helvetii 1 fronte hastas inclinarent, perturbarunt . ct compluribus eorum stratis penitus dissiparunt. Ferdinandus frustra suos, ut in pu Anam redirent cohortatus, cum familiaribus cataphractis strenue
193쪽
in hostes incurrit, in aduersoque insignis Galli pectore lanceam perfregit. Sed quum hostium multitudine obrueretur, in fugam se conte iacit. Fugientem cristis auratisque armis conspicuum, multi sunt persecuti, Sed nemine eius cursum aequante lapsu equi in arctas concisae viae angustias praecipitatur. Nec multum inde Galli aberant, quum desuper equo resupinato, stapedi ac lunatis ephippii cornibus implicito, summoque in vitae periculo laboranti Ioannes Andreae Altauillae frater, eius scilicet qui postea militiae clarissimus multa decora nobili familiae suae intulit,auxilio superuenit,& memorabili charitate equum obtulit, quo ipse pernicissimo ad salutem utebatur . In eum Ferdi nandus, uti erat desultoriae artis peritia mire agilis, quanquam grauibus contectus armis esset, insiliens e manibus Gallorum euolauit. Ipse
autem Altauilla in pedes destitutus,paulo post ab hostibus intersectus
est. Obegniinus magna parte peditum caesa, non longe ab eo loco consedit a nuda occasione conficiendi belli, ita ut victoria uti nesciuisse ab omnibus diceretur,quod nec tot illustres viros, in quibus etiam erat Ludovicus Aragonius Cardinalis fuisset persecutus, nec ad Semenariam victorem exercitum protinus adduxisset. Quo spatio & illi cum Rege variis itineribus incolumes ad classem peruenerunt, &Con saluus, qui acerrime depugnans no vno in loco restituta acie haud dabie multos seruarat,oppidum ingressus impedimenta & pretiosiorem omnem apparatum asportauit. aegium aue nequicquam postea persequentibus Gallis se recepit. Eo praelio re infeliciter gesta secus atque aliis accidit Consaluus eximiae prudentiae laudem tulit, quod suis alienisque viribus recte aestimatis nihil temere audendum esse iv dicasset. Apparuit nanque Hispanos equites cum Gallis cataphractis, Hispanosque & Siculos pedites cum Helvetiis vel genere armorum, vel ordinum constantia nequaquὶm esse comparandos. At Ferdinandus lato accepto incommodo, quanquam a simina spe ad extremam rerum desperationem puncto temporis erat redactus, nihil tamen sese animo demittere, eosdem prope ac si vicisset spiritus gerere, queri tantum se sua opinione deceptum, ac nihil de sortuna dubitare , quae iam pluribus ostentis maturum in Regnum patriamque reditum despondisset. Inerat eius animo fiducia quaedam fato potius quam vilis
humanis innixa rationibus,ita ut cuncta quae amicorum animis obuersabantur pericula despiceret, ac si non modo ciues sibi fauturos, sed θ Deos quoque ipsos terra marique praesenti numine adfuturos arbi
traretur . Nec spes eum,quanquam temere concepta, rem extrema
difficultatis atque dementiae aggredi ausum fefellit; superato nanque freto & collectis Messanae circiter Septuaginta nauibus, in queis ali
quanto pauciores quam nautae milites erant, secundissimus usus ventis Neapolim pervectus est pene priusquam certior fama de praelio ad Semenariam facto in urbem perueniret. Excepere eum ciues incre
194쪽
MAGNI CONς ALUI CORDVB. LIB. L 189dibili studio multisque demum rebus prospere gestis Gallos urbe arcibusque expulit, uti diffusius in historiis perscripsimus . Dum vero ea a Rege gererentur; Consaluus qui tota ea astate cR haegio extremi Bratiorum anguli oppida aduersus Gallos Obegni numque recenti victoriria elatum strenue defenderat, euocatus a Rege in castra ad Arellam in Hirpinos venit. In id oppidum Galli duces multis acceptis detri mentis compulsi obsessique ab Aragoniis aegra spe supremi consilii sui euentum expectabant. Nam Ferdinandus superiore aestate ad Semenariam praelio superatus, nihilo secius ac si victor euasisset inuictos spiritus gerens conscensa classe cum reliquiis fusi exercitus felici au suNeapolim ad nauigarat, urbeque receptus Gallos in arce circumual latos ad deditionem fame compulerat, quanquam Persiuus ab Obe-gnino obsessis auxilio misitis, suus in itinere Aragoniis, ad Ebulum Picentinorum, geminata victoria ferox, in conspectum arcis deuenisset. Datis enim obsidibus ex lege induciarum nihil sese commouere ob sessi in arce poterant, nec Persiuus Ecciae suburbani montis munitio nes a Prospero Columna venienti obiectas, perrumpere ausus fuerat, Itaque irrito conatu per Pausili pi montis cryptam agmen auertit, &retro unde venerat, in Lucaniam reuersus est. Ab eo foedo rerum exitu Gilbertus Borbonius cognomento Monpenserius, ad quem militaris Imperii summa aut horitas pertinebat, Neapolitana arce cum reis
liquis copiis emissus, bellum priore vehementius adiuuante Salernitano Regulo in Apulia reparauit,accessit ei Virginius Ursinus cum Paulo Vitellio, Pauloque Ursino & Liviano tria milia utriusque armaturae equitum adducens. Hic indignatus quod duo Columnii duces Prosper atque Fabritius contrariae factionis apud Ferdinandum in honore essent, oppidaque sua in Marsis occupassent, Gallicas partes se quebatur, ex agroque Romano prosectus in Apuliam ad Monpenserium Persuumque peruenerat. Ita coniunctis tribus clarissimis du cibus. & magno coacto exercitu cum Aragoniis utrinque spes alteria nante Fortuna magnis conatibus certabatur. Nam & rex ipse recen . tibus foederatorum Venetorumque praesertim auxiliis confirmatus,
egregie vim hostium sustinebat, aduentu ante alios Francisci Gonzaghae Mantuani, qui Tarrensi praelio pugnacissimi ducis laudem con secutus post receptam Nouariam & Gallos Italia eiectos, Veneti exercitus Imperator euaserat. Cum eo fuere mirificae Graecorum alae quae
her patentes Apuliae campos aduersus cataphractos Gallorum prouo.ndo atque eludendo aequiore conditione certare videbantur. Fuere sepius in conspectu aciebus instructis Galli atque Aragonii, nunquam tamen uniuerso presio certatum est, quod adeo e re Gallorum erat ut eos exploratae victoriae occasionem ad Frengelum oppidum
amisisse omnibus appareret, idque malignitate Persiui, quod Monpenserium atque Virginium imminentis calamitatis ignominiaeque
195쪽
MAGNI CONSALVI CORDV h. LIB. I.
Iunt, in fidem recipit atque item Castrum stan cum quod ex antiquae urbis Pandosae Alexandri Epirotae morte nobilis ruina creuisse ea coniectura creditur, quod illac Flumen Acheros praeterlabitur, ho die Campanianus ab indigenis appellatus. Promotis deinde castris ad Castrum uillarum insgne oppidum ab Aragoniae factionis exploratoribus didicit, ad Muranum magnam Andegavensium agrestium multitudinem occupatis nemorosis saltibus inlidere, ut transturos Hispanos, quod unicum S angustum iter esset, ex insidiis adoriren tur. Itaque speculatus sylvarunt stum miro ordine inexpectatus insidiantes tripartito invadit, inclusosque velut indagine, nec militum vim aut clamorem ferentes, magna ex parte caedit , eo succes.su, vi ipse nunquam se opimius venatum asseueraret. Sequenti die
trepidi Muranenses deditionem fecerunt. Ab ea agrestium strage patefactis itineribus ad Lavnum oppidum Lao flumini impositum. quod Lucanos a Brutiis disterminat , contendit. Ibi Sara seueritae fiamiliae Reguli Andegavenss nominis partes secuti cum aliquot Gallorum turmis, ct cohortibus clientiun 'suorum castra habebant, ali quanto negligentius quam militaris disciplina postularet, quod de Consilui aduentum hil admodum suspectarent. Itaque Consaluus noctu incautos & prope sopitos aggressus, oppidum sine ullo prope suorum vulnere cepit, tanta felicitate .ut intersecto Americo Sanseueἀrino Principe qui ad tumultum semiermis adcurrerat, supra viginti nobiles eius familiae cum oppidanis Gallisque omnibus caperet . &Hispanos suos multa praeda ditaret. Nec multo post eodem impetu Brutios agrestes qui confragos itineris vallibus insederant , adortus, circumuentos caecidit. Ita ut ad aduentantis famam, refugienti iabus undique prae metu hostibus expeditum lath iter pateret. Appropinquantem Regiis castris compostisque more militiae pedi iatum atque equitum agminibus ordines explicantem , Rex ipse Mantuanusque & Borgia Pontificis legatus obuiam progressi, sisnimo cum honore sngularique laetitia fusceperunt . Concaluus con Aspecto procul Atella oppido, stum collium in theatri speciem in feriorem planitiem cingentium oculis contemplatus idoneo iniqco castra fecit, avidusque navandae Regi operae, praesidium GaDIorum adoriri constituit, ut quid valeret auderetque Hispanus mi-Ies , edito statim insigni facinore , inspectantibus gentium prope omnium ducibus ostenderet . Erat id praesdium in statione extra oppidum ad frumentarias molas , ad quas exiguus amnis e proaximis delabens iugis excurrensque in Auliduna & molendi tritici , ct aquandi , magnam obsessis asserebat opportunitatem Itaque Hispanorum cohortes scutatas aduersus Vasconiim sagitta Arios , ct post eas hastatos decurrere inuadereque hostes iubet, simul
196쪽
equitatum in duas partes diuidit, eo quidem ordine, ut altera in qua aliquot erant cataphracti sese inter oppidum & molas insinuaret , erumpentibusque Gallis ad serendam opem opponeretur; altera pomro prouolans & late sese extendens ex omni parte hostes circumuentiaret. Itaque utrinque concurritur, attollitur clamor, cruentum certamen editur, Helvetii vix consistunt, Uascones necdum iteratis sagi iis in fugam vertuntur, Hispani leuis armaturae circumfusi, dissipatos N in oppidum refugientes trucidant. A diuersa parte ii quos diximus cataphracti erumpentia Gallorum auxilia constantissime sustinent, quo temporis puncto Consaluus euerss ligneis machinis molas perseingit continuoque suos reuocat, priusquam Galli duces maiora praesidia ad ferendam opem expedirent. Tanta re eo ipso die quo venerat strenue patrata, Consaluus praeclaram promptitudinis atque prudentiae singularis apud omnes laudem tulit, simul ct Hispanis, quorum virtus adhuc erat incognita , bellici vigoris eximium decus peperit.
Sed & triduo post Ripae candidae oppidum Uenusinae viae impositum admisti Italis Hispani fortiter expugnarunt. At Galli aduentu Con salui fractis animis de reru exitu desperantes, & aquatione prohibiti. ob quam saepius infelici contentione pro flumine dimicarant,& duo etiam Pauli, Ursinus & Vitellius, eruptione facta Venusiam euadere conati, in itinere fusi,& retro in oppidum compulsi fuerant, de deditione agere coeperunt, Persuusque demum cum Rege collocutus,ita transegit, ut Galli omnes in Galliam sine iniuria transportarentur, Regno excedentes, tormenta & equos Regio stigmate notatos relinquerent. Sed gentem vini & pomorum omnis generis, per eos praesertim aestatis seruores auidissimam, hisque alieno sub caelo intemperanter vescentem, magna ex parte ad Stabias atque Puteolos pestilens autumnus absumpst. Periere inter alios, ipse Imperator Gilbertus Monpenserius S Lenoncurtius cognomento Baylinus Vitrius, Helvetiorumque & Germanorum duces quatuor.Virginius Ursinus contra Ldem custodiae traditus , post aliquot menses in carcere Neapoli interiit . Sed & eadem autumni intemperie Rex ipse Ferdinandus correptus febre ad Vesevum, ne degustata quidem victoriae laetitia e vita discessit, Federico patruo Regni haereditatem relinquens. Hic Con saluum arctis inae complexus orauit, ut in Brutios conficiendo bello expeditionem susciperet; nec Consaluus impositum sibi munus li nouo Rege detrectauit, regressusque in Brutios , adauctus nouis copiis, tria Andegavensum partium oppida in potestatem redegit, versurus arma in Obegninum, qui discessu ipsius in nudatas praesidiis urbes ferebatur . Sed ob egninus de in selicitate Attellanae obsidio nis edoctus, cognitoque Consilui reditu, quem maxime sibi metuendum intelligebat , Atellani foederis beneficio uti, quam irrito conatu bis iam damnata fatis arma resumere maluit, atque ita dedu -
197쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. I. 193ctis praesidiis vacuam prouinciam reliquit. Nec multo post Con a saluus kFederico Rege ad perdomandos oliveta nos accitus est. Itenim in finibus Aquinatium & Marsorum, mira pertinaciam fide Gallica permanebant, armaque ipsis interentem Rodoricum Da ualum Monte risium. Alsons Piscarii germanum fratrem, eximiae spei ducem
ad Insulam Uicum interfecerant. Verum audito Concalui nomine, quod in eius humanitate authoritateque apud Regem veniam sibi repostam existimabant, neque vero vim tanti ducis expectandam censerent, ad Aragoniam fidem facta deditione redierunt. Ita receptis pacatisque Olivetanis quum Neapolim ad Regem rediret, sequereturq. eum δ editorum frequens legatio, ut eius commendatione apud ira tum Regem pertinaciae veniam impetrarent, magnis interim precibus ab Alexandro Pontifice Romam vocatur. Eo enim tempore Menaldus Guerra Cantaber pirata immanis , ex arce portuque Ostiens Tiberinas subuectiones ita intercipiebat, ut Populus Romanus multarum rerum vinique praesertim inopia premeretur, quod negociatores
Siculi, Brutiique & aduenae Hispani ac Ligures crudelitatem Barbari timentes ah b cursu na dirigerent; nam ut quodque nauigium quis Ostiam adegisset, nisi nautae sese diripiendos capiendosque continuo de misiis velis sublatisque remis ad ripam arci subiectam consisterent,
coniectis ex propinquo tormentis demergebatur . Nec adeo multum abfuerat quin Pontificias triremes incaute ad amnis fauces prouectas interciperet, aut certe demergeret. Neque ea truculenti praedonis feritas ulla conditione proposita leniri aut alia vi subigi poterat, nisi in
insanum arroganterque pertinacem, S diras imprecationesque sacrosancti Pontificis impie contemnentem iustum bellum inferretur. Nemo autem qui mature atque feliciter perdomare immane monstrum.
atque urbem extremae inediae periculo liberare posset, Consaluo efficacior & promptior futurus videbatur. Obtemperauit Pontifici Consaluus cohortante praesertim Federico Rege, continuoque cum suis peculiaribus copiis Romam contendit; paucosque post dies loco idoneo ad Ostiam castrametatus est,postquam Menaldus per superbiam
atque obstinationem, neque a maleficiis temperabat, nec de integro motas pacis conditiones vllas admittebat. Triduoque tantum in apparatu consumpto, speculatus omnes aditus incredibili iudicio Cenaturionibus conuocatis praedixit locum per quem esset irrupturus; prolatis enim ab una parte tormentis ut quatiendo murum hostes ei periculo intentos distineret, ab altera scalas parari iusiit, quib. auerso necopinate hoste moenia superaret. Subiere ab utroq. loco Hispani alacriter, sed ad constrati muri ruinas aliquanto cunctatius, uti erat praece plum:admotis autem scalis ad destinatam partem tanta celeritate coronam moenium ceperunt, ut paucis defensoribus deiectis, & multo
clamore edito, maiorem Gallorum manum quae perfracti muri hia
198쪽
tum tuebatur, auerteret, ct undique caesis captitque Gallis Ostia cum arce caperetur. Menaldus perditis rebus contusa animi ferocia vitam tantum petens, sese cum ignominia vinciendum tradidit . ut mox ludibrio cunctis futurus in triumphum duceretur. Ingressus est triduo post urbem Consaluus Ostiens porta, ouanti similis, inter acclamationes urbanae multitudinis; tanto beneficio accepto plane pares; ea
que ouatio iusti triumphi gloria nobilior existimata est, quod haec
ipsa victoria ineffabili Populi Romani commodo parta, apud omnesciuium inquilinorumque ordines maximas gratulationes insignem que laetitiam & plausum iucundissimum excitaret. Vehebatur in equo strigoso vinctus Menaldus , cana barba ad horrorem prolixa. incultaque ,& trucibus oculis metuendus, fractos quidem . sed non plane domitos spiritus tristiore amaroque intuitu passim ostendens, quum per mediam urbem gratissimi spectaculi pompa inter tympa
na& tubarum cantus sequentibus cohortium alarumque vexillis in Vaticanum duceretur. Pontifex autem in amplissimo ornatissimoque conclaui sub umbella in solio sedens venientem Consaluum, assurgente senatu, & genua ad sacratos pedes flectentem, oblato oris osculo excepit, accurataque oratione laudauit,gratias agens quod Urbem inuecta rerum omnium copia maximis incommodis liberasset. Ad
ea breui ct grauiter modesto sermone respondens Consaluus, nihil demum petiit quam ut de more Christianae Hementiae, supplici & ad pedes proiecto veniamque petenti Menaldo parceretur, Ostiensesque acerbissimis detrimetis afflicti sublatis vectigalibus , decem annorum immunitate seuerentur. Quae omnia Pontifex sane benigne Consilui precibus tribuit, Menaldusque in Galliam abire permissus est. Nec multo post Concaluus eximiis muneribus a Pontifice, Roman que Populo honestatus, Neapolim ad Federicum rediit, sed ex itinere quum Latina via Romanis finibus cxcessisset, Gulielmae arcis oppidum inter Uenaseum & Fregellas, quod Gallicum nomen pertinaci
ter coleret, neque clade Gallorum permoveretur, aut horitate sua in potestatem redegit: tantam enim ' virtutis & clementiae opinionem praeferebat, ut plura suadendo deterrendoque, qua ira vi ct armis dimicando conficeret,ut iam nemo rebellantium esset, qui in certam spem aquae conditionis se dedere,quam ad non dubium ineuitabilis excidii euentum inuicti ducis vim experiri mallet. Quum vero Neapolim esset reuersus, tanto cum honore lanitiaque Rege obuiam prodeunte, ct Neapolitanis vias exornantibus, arcem intrauit, ut vere dignus MAGNI cognom ine ab omnibus censeretur. Nec multis post diebus 2 Rege duabus urbibus septemque oppidis virtutis nomine donatus, in Siciliam nauigauit, quod ibi conquerenti b. Siculis multa a Ioanne Nuccia praefecto,auare peruerseq. administrari,nec ex fide comodo l.
Regis Dumentariae negociationis vectigalia locari,exigiq. cognouerit. Eius
199쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. I. tys Eius aduentus sanctoti Siciliae expectatissimus suit. Nec multo post
quum Siculis omnibus conuentum Panhormi edixisset paucis diebuς aut horitate & moderatione ingenti, ct praeclara iudiciorum aequitate, Nuccia seuere admonito ut benignius imperare condisceret, cuncta composuit. Rebus Siculis ex Ferdinandi sententia constitutis, a Federaco Rege iterum in Italiam euocatus, ad eum ultra Sularim amnem, quum Dianum nobile oppidum oppugnaret, in castra venit . Dianenses enim Antonelli Salernitani Reguli S Sanseuerinae domus clientes, Andegavensibus partibus fauebant, uni prope omni
una nihil tracta spe, quod Gallica, Masses ad renovandum bellum ad
ea litora venturas rebantur. Itaque,confis loci munitione ingentique copia parati antea commeatus, magnae sibi gloriae suturum putabant , s caeteris victori Regi manus dantibus, soli prope omnium in fide permansissent. Conatus est Concaluus per colloquia Dianenses Regi conciliare, sed apud pervicaces animos insanientis multitudinis
omnia frustra suerunt, quum summae humanitati Scoditiones se etiam vade patronoque offerret. Ita res ad vim bellumque conuersa est. Concaluique monitu ti duabus partibus tormenta muralia subiecta sunt, vineisque oppugnantes protegentibus, oppugnatio in aliquot
dies protensa est. Quae laborum diuturnitas magis ac magis spe praedae atque vindictae militeS accendebat, quum contra obsessi caedis a
que supplicii metu . quamquam fessis corporibus in suprema pertinacia aegre animos sustinerent, propugnatorbs acerrimi redderentur. Sed eum oppugnationis exitum consalui humanitas Dianensibus de dit, ut vi perdomiti captique, ac suprei nos cruciatus merito expectantes, eo deprecante misericordiam ab irato Rege impetrarent. Postquam vero Federicus Neapolim est reuersus, Consaluo reddi atae sunt literae, quibus eum rex Eerdinandus, ut de rebus gestis quam exactissime doceretur, in Hispaniam reuocabat. Igitur cum delecta parte copiarum, atque his maxtae Praefectis equitum & Cenaturionibus, qui digna laude praemioque facinora tot bellis edide rant, conscensa classe in Hispaniam enauigauit . Incredibile di iactu est, quanto cum honore eum rex Isabellaque Regina suscepe iarint, confitente Rege aliquanto plus gloriae Hispanico nomini suisse partum, consanguineis S gentilibus suis in auitum Regnum re stitutis, quam ipse nuper capta Illiberi ct Mauris Granatae Regno pulsis peperisset . Eam vero commendationem & laudem non adulatione , sed ex animi iudicio prosectam re ipsa praeclare te: stificatus est, magnis in eum beneficiis opima & plane Regia liberalitate collatis. Sed quum ne sic quidem opibus θ patrimonii Fortu na maioribus Hispaniae Regulis aequaretur, quod Alfonso fratri naatu maiori tota paternae ditionis haereditas Hispanica lege obuenis, set, uno certe spectatae virtutis praeconio sere omnes anteibat. Nec
200쪽
dum exacto biennio quum requiem , tantis laboribus atque ocium in terra patria quaesisse videretur, Fortuna illa eadem quae antea nequaquam instabilis, sed fida virtutis comes extulerat, nouam belli materiam nouosque triumphos non inerti utique sed generose semper adparandum decus erecto protinus ostendit . Per id enim concessae quietis tempus tumultuantes Mauri Granatini qui Baudelem regem
bello victum amissoque Baethicae Regno Hispania decedentem sequi noluerant, ct in fidem certis legibus recepti fuerant consternati ad a m a speciem noui grauissimique belli praebuerunt, quod sese ad Christiana sacra vi adigi minime paterentur; iamque ab his repente rebellantibus Regiae stirpis iuuenem ex proxima Mauritania in spem Regni
accersiri apparebat, qui maximis Barbarorum auctus auxiliis conti - nuo traiecturus esse videretur. Ad eum tumultum excitus rex Ferdinandus quantas pro salute dignitateque Hispaniae copias efficere pos, sent omnibus Regulis imperauit, breuique erectis omnibus & impi
gre rem nauantibus copiae peditum ac equitum pene innumerabiles conuenerunt. His autem militari cum Imperio Consaluum praefecit graui hercle iudicio, ne summae dignitatis atque potentiae Regulos si ex eorum ordine quis praeserretur, caeteris veluti despectis offenderet, quum nemo existimatione sibi aequalem esserri vellet. libenterque extra aemulationem inferiori opibus pareret, qui virtutis opinione peritiaque rei militaris S locorum utique noticia, in queis egregiae
fortitudinis monumenta reliquisset, consessione omnium sngulos anteiret. Per hunc modum accepto Imperio quum exercitum per turmas cohortesque diligenter inspiceret , ct milites tirones a veteranis segregandos dimittendo'. domum arbitraretur; Alfonso fratri alam traducenti, ut cito agmen cogeret & pertransiret imperauit, adeo graui seueraque voce, ut fratris oblitus & suae tantum personae memor esse videretur, eumque maximae potentiae Reguli exactissime parentes , magnopere laudarent, & Mauri unum eum inter duces maxime timendum arbitrarentur. Nec multo post Mauri transmarinorum
auxiliorum spe decepti, territique tantis expeditis productisque hostium copiis animos desponderunt, quum Consaluus tot iam colloquiis cum duobus eorum Regibus notus & semper pacis benignus arbiter aequissimam pacem ostentaret, ita ut sine sanguine summae difficultatis negocium adiuuante procuranteque Mendocio Tenditio Granatinae arcis praesecto, ignoscenteque Rege Ferdinando tota Baethica pacaretur. Tulit autem Consaluus humanitatis ciuilisque industriae laudem castrensi glor lae parem, quod una tantum eloquentia fretus, tantam rem sine sanguine decoram atque utilem Regio nomini perfeci set. Eo quoque tempore Ludovicus Galliae rex qui Carolo repenti na morte sublato successerat, itemque Pontifex Alexander S Ueneti
Florentinique aduersus Ludovicum Ssortiam Federicumque Regem