장음표시 사용
171쪽
laudibus prosequeretur. Neque enim vel tanto praesentis belli peri culo liberatus, alacriorem vultum militibus ostendit, utpote qui fata Iis arcani conscius ab A strologis didicerat, Ssortiam violenta correptum morte, antecessurum quidem, sed paulo post S ipsum, pari veluti sorte, eandem exitus fortunam subiturum. Erat Braccius S sortia natu maior, octo mens bus tantum, & nouem diebus: ita, ut tum Mathematicorum disciplinae ex utriusque insignis viri casu, magna fides astrueretur. Vix enim quintum superuixit mensem, quum ad Aquilam per tredecim menses frustra oppugnatam, obsessamque, memo rabili tandem praelio,Ssortiani militis gladio superatus, ac intersectus, ct syderum, & multorum vatum fidem impleuisset. Neproselys , quae mortem eius sit 'sicarunt. 6ap. XCI. Ridie quam as Ortlaona discederet, quum, sacris de more conP sectis, ab omnibus ordinibus salutaretur, in corona praesecto - . rum omnium somnium enarrauit, quod ei sub auroram alte quiescenti contigerat. Somniasse enim se profunda aquarum mole oppressum in extremo vitae periculo Versari, prospexisseque virum gigantea specie, Diuo Christophoro persimilem, a quo vel magna, ac iterata voce frustra opem implorasset. Quo infausto omine, a debexterriti sunt Franciscus filius, Michaletus, Sanctoparens, Acalabriga, Mannusque Bariles, qui postea eius rei fidem, S late famam sece runt, ut deprecantes institutum iter, enixeque orantes, tridui quietem impetrare nequiuerint: quum ille propositi sui tenax, spem omnem praeuertendi hostis, parandaeque victoriae in una celeritate positam docuisset. Signiferorum quoq. Princeps, qui quadratum vexillum supremi militaris imperii deserebat, egressus Ortlionae Porta, concidente equo, adeo vehementer vexillum solo afflixit, ut foedatis coeno insignibus hasta frangeretur. Sed nec id eum in fata strenue vadentem retardavit. Quandoquidem ad vitae exitum semper improuidi mortales , tum maxime ostenta contemnant, quum fata Vrgent, diramque illam, ac omni prouidentia maiorem necessitatem incautis pariter, ac reluctantibus imponunt.
Frofitetur Author ,per quos profecerit.
172쪽
Leonardo o remo, qui varias Latme hissaria cripsit.
c. omonis Sabellica. annotationitas Fenedicti Nursinim diei. Veregis Merula, qui talce comitum historiam, effr Vortianorum initia emfir Uri Xenato Saraualono Siseno, qui triam historiam Hetrusice seri t. Ioanne Simonetia, qui Francisii Vortia hissoriam Latinestri sit. Frenaias fioris, qui ingentem historiarum θοάicem vernacule siri t. Falmerio, qui Annalessiri P. Eremitano Fergomate , qui ob carum Uplementum aedidis. 6 Adb Deleianense, qui ad PhiliZ cecomitis vitam commentarias aia dct Anton' Fanormita Ra οάμ. Diurnalibus Mimati Tabe Ionis. . collictaneis Zectuc, Tris,.
Annalibus multarum riuitatum.. Archia's Romanis, Martini Uriam impressus. Fit taeteranorum militum Sportianae damus. Fama tradita ter manus, apud Neapolitanos praesertim ciues.
Flatina is sitis Fontificum. PAVLI
173쪽
mam missus apud Hadrianum Clementemque Pontifices m euro mi officii munere verseretur, vique adeost ndore vitae munificentiaque liberatu animi, ω dentque quadad promerendam gratiam urimum intererat' bana comitatet cessuit, ut vela morosis oe maxime parcis Principibus, quae in rem 6 aras forent, inusita ta dona feliciter impetraret, eum vero omnium ordinum ex aula lecti simus qui uevehementer adamaret, isque traecipue Romana noliditas suas etercueret. Is me tum inpraeclara luce Daticam condendae ne reum temporum historiae acriter intentum, ex optimisque Berarum diis i huic ingenuo labori nomo non δε-lia vita proponitur, non facile interituram laudem γ' gloriam sperantem, hum xv F e rogauit fit, ut peculiare volumen de vita m rebus gessis MAGNI CONs ALVI erus ceri aut que tui, latine conscribendum sciperem , quo Appressu eius viri laus, a quibusum annales anguste sicribentibus, ab ineptis quoque Foetis defraudata videretur. Itaque beneuolenti mo homini honestatuenti cohistante praesertim flaira matre tua virilis animi foemina, alacritersum ossicut mittari continuis lucubrationibus, id volumen ad umbibcum fere nec aecipiti quissim sed
accurata quadam celeritate'rueniret. rum crescente oe iam'ope consim
to opere, exortum repente legum iussitutas vigilias interrupit, o pater tuus is βι aesaris taue excedere coactus est , fui Δι a Ptolumnios Proceres araram cohortes conseriberet, in supremum incidis morbum. Id quum rescisset Clemens, m aeter ut in eo tumultu facile accidit, ab ag renibus medicis msiere iactaretur, amicis mori homini extra liab causam Fontificia humanitatis officium omnium praefandum ratus, me ante alios delegit, qui ad eum iuuisiendum contenderem. Quoniam imi familiaritate coniunctum rosis meque medicum, oe veterem solumniae domus clientem trocul dubio aegrotantis animo atque oculis gratissimumsere inteligebat. Itaque iddepscente Ponifice , amicirique 'Obantibus , quod tutis cura parandi belli dis potior esse censeretur, nec ideo publicae si multatis nomen trivatae fretatuo cium excluderet, in tartem lectica delatus e se. Derum mortus ex contumaci febre vitalia carpens, neque insignium medicorum deligentia, neque usi, omnino vel
exquisis remeat potuit mitigari; quum integri Vibus expirarum hora fatalis
174쪽
eriperet. Nee δ fuere qui eum mortifera potione sublatum temere praegrarent, quod forsancto Pontifici, Urbique ,si Vesta arma nisi iacesseretur, ligaturum es, uti vere pium Aecuit constant Fime temerasset. Sed sium omneno huiusmodis Aeris vineium nobis qparuit. Inae tamen faucis admodum dens, conceptum antea immane facinus , tago mancata, columnaque Pompeius Hrepto Driwano obsiessique in arce Fontifice perpetranunt. tande postea tanquam a iugari initis longe omnium clarissimae atque miserrimae vis fune Et Ima Hades emanauit. In ea autem publico calamitate inchoatum cui diximus volumen conturbatu stiliore atque direptis omnium Fortunis, magna exparieterierat , m proculdulis iste -- fiet totum, mDOR vi mi annos Franciscus mendo in far alti doctrinae ars virtutis nomine mihi plurimum excolendus , imperfectum, m Manesepultum to quam ab inferis tuo praeHaro monitu reuocas et . Quo fit ut eius mirificae pietati plurimum Bbeant cum i aparens His malatria, ctro Abeaetentis Lm tumor i praecipue MAGNI CONSALVI felices manes, qui 'rismo in aethere in fama hominum perpetua gloria terstuuntur. Tu vero Princeps ampli me hoc unum Iouis debebis, quia Atro trophaeo monumentu erexerit, omni quidem aere caelatoque marmore ferennius, quia non paratae tantum ybi temperaris in loculo satis anguste, longe maximi viri ossa cubant ,μtoto terrarum orbe religiose cum
veneratione omnis'feritas ad irrem .
Dale. Romae Idibus Septembris M. D. X LVII.
175쪽
PAULI IOUII NOVO COMENSIS , EPISCOPI NUCERINI. DE VITA ET REBUS GE STIS CONSALUI FERDINANDI CORDUBAE COGNO MENTO MAGNI, LIBRI TRES
E L L E M ut afflictae peneque subactae Italia fato esset datum , quod certe la aud mediocri sola tio, iis maxime luctuosis temporibus seret, ut eum virum qui omnium longe optimus atque inuictissimus nostrae tempestatis extiterit, in ea nasci contigisset. Nam postquam veterem belli gloriam dignitatemque omnem insanis dis lenia sonibus nostris amisimus, acerbissimus certe dolor deploratae libertatis , vel hac una percepta voluptate leuaretur. Externi nanque hominis vitam , ante alios literarum memoriae com
mendandam existimaui postquam diuturno immensi operis labore fatigatus, aliquam honesta cum voluptate requiem sueram quaesturus. Sed vel ea potissimum ratione, ut clarissima persectae virtutis exemia pla , quae in Historiis attigisse non decuit, imitanda posteris traderentur . Quanquam nec Italiam sortibus viris atque omni ciuili bellica que laude dignissimis adeo effoetam arbitramur, ut in ea veterum du cum, qui caeteros quondam omnium aetatum ac gentium haud dubie verae virtutis gloria superarunt, sobolem penitus interiisse putemus. Nam si ingentes bellorum clades quae non modo Italiae sed toti vel in
cognito antea orbi terrarum, omnium prope rerum funestam muta istionem attulerunt, memoria repetamus; multos prosecto haec turbulentissima tempora tulisse fatebimur,qui insignib .maximarum virtutuornamentis, vel clarsiimos antiquorum triumphos aequasse videantur , Quod si Romana res stetisset incolumis, veterisque militiae di sciplina ad hunc usque diem incorrupta peruenisset, nec interea dirae factiones quas Barbarus hostis inuexit . mentem cunctis eripuissent, nulla profecto collata huic nostrae, vel militum vel ducum feracior aetas extitisset. Etenim vigentis Reipublicae, atque ipsorum Augustorum inexhaustae opes selixque ille & salutaris Italiae cosensus, quo cuncta sunt domita mediocribus saepe viris qui vel sorte Magistratum iniissent, admirabiles victorias triumphosque pepererunt. At nostrae tempestatis Imperatoribus aliam rerum faciem infensissimi seculi Fortuna prorsus ostendit, uib. saepenumero suum millic ira in os scio
continuisse aliquanto difficilius suit, quam hostes periculosis ambigui
176쪽
Martis operibus deuicisse; adeo enim militarem disciplinam vel tenui
tale opum Italiae importuna Regulorum multitudine laborantis, vel diuturno exitialis negligentiae morbo assectam prostratamque conspicii mis, ut iam ea ab externis gentibus, quibus illam maiores nostricum multa gloria tradiderunt, imitatione parum decora, postquam fatali desidia concidimus, repetenda videatur. Nam si quo militum obsequio, qua Centurionum Praesectorumque religione, qua ue Imperatorum seueritate constiterit, animo reputare velimus, paucos certe verorum militum nomine dignos esse censebimus. In ueterato namque fatiscentis huius saeculi vitio, si qui sunt ingenui vel a mediocri Fortuna non ignobiles , qui vires atque animos militiae idoneos asser re videantur, ii ante omnia pedibus stipendia merere, quod inulto gloriosius maioribus suit, longe turpissimum ducunt; quo fit ut ex pessimo seruilique genere hominum , legiones conscribantur, temerario po tius impetu , quam certa ratione pugnaturae, aut ignauia turpique flagitio proditurae ducem in cuius manu atque consilio gerendi selli summa constiterit. Nec id mirum videtur quum milites linguarum ac morum varietate dissimiles,non unum omnes militandi finem respiciant, nec sens b. inter se coniungi, nec a ducibus regi possint, nisi vim Imperii quod reueretia quam seueritate validius semper fuit, atrocib. exeinpiis praesentibus l. suppliciis, foedata saepe nominis maiestate experia atur. Quis enim vel diuinae virtutis Imperator rem bellicam ratione gubernaverit, quum milites accepto stipudio saepe transfugiant,opus militare detrectent, in agmine praedetur, in castris nec vini,nec obsonii quidem recentis desiderium patienter ferant atque in acie demum canente classico instanteque hoste, stipendium flagitare non erubescant Porro quis leuissima saepe de causa consternatis, quis contumacibus quis seditiosis desertoribusque pepercerit Quis haec unquam militum errata, pra nuncia calamitatis & cladis , ingenio prudentiaque correxerit 3 Per has ergo labantis disciplinae difficultates. nostrae tempestatis ducibus. aerumnoso quodam labore suit eluctandum; ita ut nulli sit dubium quin innatae eorum virtuti,& ad summum proculdubio bellicae laudis fastigium contendenti, ea plurimum offecerint. Floruere quidem multi aequales, quorum res gestas perpetuo Historiarum cursu late perscripsimus, cum Itali,tsi externi duces imperatoria laude cospieui; sed qui diuersis omnino virtutib.ad amplissimos eius nominis titulos peruenerint,& ante alios Triuialtius Pitilianus,FranciscusGoZaga.Paulus Vitellius, Livianus Gallo Foisseius, Nauartus. Prosper Columna, & qui modo immatura morte praereptus est Ferdinandus Daualus. Quis enim Tri uultio a puerita usque ad summam senectutem omnibus militiae muneribus gloriose perfuncto. aut plures, aut meliores artes in administrandis conficiendisque bellis secum tulit 3 qui quum floreret omni genere virtutis,ea tamen incomparabili laude clarissimus
177쪽
MAGNI CONSALVI CORDUB. LIB. L Hyrissimus fuit, quod saepe sine suorum vulnere magnas hostium copias prosigarit. Quis Pitiliani cunctatoris atque statarii ducis constan tiam iudicium ac vigilantiam aequauerit Z Quis autem Gonzaga Mantuano authoritate, splendore, militum studio, equorum atque armorum apparatu, alacritate, ardoreque pugnacis animi superior fuit EQuo non genere laudum Vitellius dignus esse censebitur e qui flagrantissimo bellici decoris studio ductus, tanta ingenii grauitate, tanta a te ex domestica maxime disciplina, quae mirifica eius familiae semper fuit, tantaque demum vi militaris spiritus arma tractauit, ut nisi in medio cursu cecidisset, solus ipse libertatem Italiae de sensurus esse videretur. Liviani autem acuti, vehementis, exercitatique hominis promptam ct paratam in consulendo pgendoque industriam nonne omnis posteritas impense laudabit e Porrb quaenam aetas Eoisseium adolescentem non admirabiture qui pene prius Imperator quam miles prius victor clarissimus quam receptuS Imperator multo plures nobilioresque victorias paucissimis diebus incredibili celeritate est adeptus, quam quisquam fere dux vetus toto longissimae vitae cursu compara iarit. Nauarrus quoque, qui omnibus verae virtutis subsidiis fretus sine ulla maiorum commendatione aduersis pariter atque secundis rebus inclaruit, maximi prosecto ducis famam consecutus esse videretur,nisi eum impotens Fortuna in has supremi carceris miserias praecipitata sit. In Prospero Columna singularis altitudo moderatique animi exinita solidaque prudentia, incredibilis authoritas, ac religiosa potiusqu&m seuera disciplina , cum perpetuo quodam tenore lautioris vitae plurimum enituerunt. Verum vel ob id sempiterna laude fruetur. quod uti Romani sanguinis Imperatorem decuit, tanquam terrae patriae amantissimus, dira belli incommoda tam pio instituto quam seuero in externos praesertim milites imperio semper auerterit. Sed Da-
ualum eiusdem belli Imperiique S gloriae successorem, quonam satis decoro meritae gloriae praeconio dignum existimabimus 3 quem scuti inustatus mirificarum virtutum concursus. omnibus bellis admirabilem fecit, ita eum tot opimae incomparabilesque victoriae. uno eius diuino consilio, unaque prope eius sortissima fatalique dextera comparatae, supra summos rarissimarum laudum honores extulerunt . Caeterum eorum quos modo praestantissimos fuisse memo rauimus, nemo omnes simul militarium virtutum numeros ad bellum attulisse iudicabitur ;quum aliis in gerendis rebus expeditus vi
gor, aliis matura consilia , aliis syncerae fidei nitidior fama , ple risque vero Fortuna ipsa, quae iam sbi ex professo rei bellicae gu
bernacula vendicauit , omnino desuerint ; ita ut plane persectum Imperatorem , quem frustra oculis S cogitatione requirimus, ne que nos vidisse, neque unquam in posterum visuros esse fateamur.
Quod si miscere in unum singulas omnium virtutes, absolutum κ
178쪽
que ducem, detractis ingentibus vitiis effingere animo, & spectana
dum comparandumque caeteris proponere velimus , ei certe ΜΑ- CNvs CONSALVUS cum felici meritoque cognomine, tum virtute ingentis animi, lineamentisque excelsi corporis, longe omnia um nostrae aetatis proximus ad illum accessierit. NAT vs est Corduabae , Baetica urbe peruetusta, & quod summum dignitatis locum respicit, praecellentium ingeniorum altrice clarissima, vel si a Romani Imperii tempestate qua nobilissimi vates Lucanus & duo Senecae inde prodierunt, fidem repetamus, Vel si recentiorem Punicarum rerum memoriam sequamur,quum post eiectos Gothos & Uandalos, Hispania sere omnis Maurorum armis cesserit, & Cordubae Gymnasa di sciplinarum omnium inuectis literis Arabicis insigni professorum se cunditate floruerint. Maiores Consilui aeque nobiles a praealta stir
ire ac strenui bellatores fuisse produntur. Aquilarii squidem appelati sunt; quod uti credi par est, Aquilam Romanae legionis illustre signum spectatae virtutis praerogatiua deserre consuessent. Ita ut praeclari eius officii dignitas, quum in generosa progenie viri sortissimi tanto muneri implendo, pares nunquam deessent, in familiae nomen transiit se existimetur; unde & ipsum quod incolerent antiquae ditionis oppidum appellationem traxerit. Iuuat enim in militari familia praetulisse Martium decus, omnibus Gothorum prosapiis, quando sit cuti hodie audimus,quod magnopere dispudeat, non aliunde quὶm 1 Gothorum sanguine, generis claritas, in Haseania petatur. Sed hoc de Romanae legionis Aquila pro certo non affirmauerim; quanquὶm magno veritatis argumento sit, quod Aquilarii antequam Cordubae nomen susciperent, Aquilam in antiquis eorum gentilitiis insgnibus gestarint. Licet tamen scriptoribus velli Fabulis Heroum nobilissimi cuiusque sanguinis orgines cum bona legentium venia repetere. Quo fit ut nostro iure quosdam Poetas Historiarumque scriptores demiremur, quod quum rectissime nec ulla quidem mutata litera n saluum suo certissimo nomine Aquilarium vocare possent modo Agidarium , modo Agellarium inepte appellare maluerunt, secuti uti reor corruptam vocem Agbilarii oppidi, unde more gentis sicuti in Hispania, Galliaque videre est, a ditione possessioneque oppidorum, in
familiis nouum cognomen obuenire perspicimus Uerum Consaluus. ut a Ludovico eius genero accepimus se Corduba familia ducto stemmate ortum enarrabat, quanquam id urbis familiaeque nomen in familiaribus epistolis omitteret, ut a caeteris gentilibus ex oppidi nuncupatione discerneretur. Egregii nanque ulterioris Hispaniae Proceres. quum ab eis urbs Corduba diuturna obsidione fatigata demum capta esset, pro decoro spolio captae urbis appellationem praetulerunt, rece to utiq. nouo tanquam nobiliore Cordubae cognomento vetus famiae nomen abdicantes. Quanquam familia Corduba ab uno priralto
179쪽
MAGNI CONSALUI CORDUB. LIB. L ut
stipite in multos dis sa ramos, alia atque alia ad discernendas cognationum propinquitates cognomenta, vel ab oppidorum possessione. vel a matribus saepissime ducta recipiat. Caeterum Petrus Consalui pater ab adolescentia Punicis exercitatus armis priusquam Granata oppugnaretur, quod grauitate consilii.& militari sortitudine inter summos Principes emineret,bellicae laudis plenus nequaquam senex, apud Toletum lateris morbo consumptus est, reliquitque ex uxore Eluira Erreria nobilissimi sanguinis & formae incomparabilis foemina Alsonsum & Concaluum filios adhuc impuberes magnae demum somtunae gloriaeque multis in praeliis ostentatos. Vigebant enim in urbe Corduba duce factiones & utraque ex Corduba familia, quarum altera Caprae comitis dicebatur, altera ab Aquilariis nomen ducebat.
Huius acerrimus dux&defensor Petrus extiterat, ita ut eo mortuo
Aquilarii in contentionibus & pretiis nullum omnino alium ducem quam fratres orbatos patre, vel adhuc impuberes mallent, eosque in aciem saepe producerent, quod nunquam his Ducibus ab hoste vinci posse arbitrarentur. Granatensi autem bello quod ipsis iam plane adultis, Stanquam inter ciuilia arma natis & educatis, prospera virtutis fama florentibus incidit, ab Antichera oppido Granatae propinquo multa detrimenta Mauris intulerunt. Verum Alsensus triennio m ior Hispanica lege serme integram paternae ditionis haereditatem adeptus est, ita ut Consaluo res domi angusta, & ea tantum quae in virtute sertunaque po sita forent, speranda relinquerentur . Sic enim nobilis stirpis iuuentutem squum in una quaq. familia natu ex liberis maximo. tota substantia paternae facultatis obueniat aegestatis malo impelli ad nouas spes atque ad bellicum laborem unde praemia proueniant, antiqui patres arbitrati sunt, Quod generosos adolescentes ab ignobili pinguique octo, ad expetendum procul a delitiis verum militiae de cus excitari constet . Itaque Consaluus adhuc imberbis munificentia Alson si statris liberaliter instructus ad Alsonsum puerum Regem mittitur, deducente Didaco Chartamo honesto pruὸentique equite. Is praeceptoris atque nutricii officio & munere, adolescentem S ardentis ingenii captu , ct toto firmissimi corporis habitu, ad virile decus aspirantem elegantissimis moribus erudiebat. Commendarunt adolescentem Regi ex paternis amicis viri summae dignitatis atque potentiae Alsensus Carillius Archiepiscopus Toletanus & Ioannes Pacecus magnus Compostellani ordinis equitum magister, Sed non multo post Alsensus in ipso Regni limine morbo surreptus interiit. Nec multis inde mensibus coaetaneo Rege dominoque orbatum . I sabella ad se pari condicione Segobiam accersivit. Haec erat Ioannis Casteulae Regis filia, pueri Alsensi atque Henrici Regis soror & haeres. Aragonio Ferdinando nupta, quae ulterioris Hispaniae Regna dotali iure. citerioribus Regnis adiunxit cum generosi prudentisque animi magni
180쪽
m. PAVLI IOVII DE vi τλtudine, tum pudicitiae ct pietatis laude antiquis Heroidibus comparanda. In eius aula Consaluus quum spectacula & equestres ludi, vel concurrentium iuuenum hastatorum, vel arundines more Maurisiaco iaculantium ederentur, usque adeo supra aequales summae nobilitatis adolescentes sese extulit, ut acclamatione spectantis Populi iuuentutis Princeps appellaretur. Superabat enim cunctos eximiis viribus de cora facie,proceritate corporis,& supra laaec admirabit facundia,quae quum caeterae virtutes aspirant animis ac ingeniis liominu impotentissime dominatur. Ad haec accesserat illa aurae popularis captatrix, prosusa S nusquam astuta liberalitas; Largitor enim animus nullii omnino modum sumptibus imponebat, quum nobilitate equorum, armorum ornatu, in omniq. genere principalis elegantiae,& perpetuo hospitalis mensae splendore, maximorum Regulorum filios anteire contenderet. Erant ii sumptus non modo supra eius censum, qui erat per tenuis. sed supra rationem humanae sipei, quae nouum prouentum asserre posse videreturi, adeo ut quum purpuream vestem Scythicarum Sibillinarum pellibus suffultam, quae duobus aureorum milibus constiterat, nec solenni quidem festo die induisset, mussaret Chartamus, Alsonsus vero stater per literas seuere quidem admoneret,sed staterne simul hortaretur, ut insanis sumptibus indulgere desineret, ne vertente anno cum ignominia nominis, aemulorumque risu ambobus
esset decoquendum. Ad ea Consaluus his ferme verbis rescripsit. Non eripies mihi profecto Alsense stater, quam Dii dederunt animi
magnitudinem, hoc inani suturae egestatis timore iniecto; nam prae-Hare compertum habeo,neq.te amantissimo fratri unquam ex substantia tua defuturum, neq. Deum ipsum, qui haud dubia prouidentia ad honestum decus vadentibus semper adesse consueuit, a fide ex arcano syderum data desciturum . Ominabatur enim sibi iam opes ingentes, quibus totius beneficentiae & liberalitatis vota esset expleturus . Eo modo nobilissimorum atque insignium morum commendatione totius aulae, specimen praeferentem, militiaeque auidum , exorto cum
Lusianis bello, I sabella ad Alsensum Cardenem misit. Is tum Regiis
in castris ad Trongillum positis erat Imperator; impetrauit autem Consaluus, ut staternae alae, quae ex centum & viginti armatis equitib. constabat, legatus iret: atque ita apud Cardenem primum militiae rudimentum posuit, usque adeo pros ero successu, ut quum ad Alboheram insigni praelio esset dimicatum, & victor Cardenes aduocata concione gratias militibus ageret, unum ante omnes Consaluum ex his qui sortissime dimicassent, cum multo verborum honore laudarit, ut pote quem ipse in medio pugnae ardore armis cristi'. conspicuum acerrimeyngnantem conspexisset. Nec multo post quum rex Perdinandus Isabellaque uxor acre bellum aduersus Mauros suscepissent, summamque vim α longe maximum terrorem Grauatae urbi ex pr