장음표시 사용
51쪽
MATTHAEUS MAGNUS. dum foret, praeclare intelligens certo fideliq. praesidio factionis opes
confirmandas arbitrabatur . Itaque Matthaeus summa potitus potestate iterum decem anniS imperauit, quo spatio aliquot subactae urbes, capti hostium principes, Turrianorumque opes attritae deleta q. sunt. Ipse domi ab inueterata prudentia consilio pollens ,& soris filiorum ductu sit enim clarissimi duces euaserant multis praeliis victor ad consumatam gloriar laudem peruenerat, ita prorsus ut iure Magni pariter atque felicis nomen mereretur. Sed qui longa infracti animi patientia
rerum omnium difficultates egregie superarat, inuidiam verae virtv tis comitem se perare non potuit. Praecipui enim amicorum gloriar
eius splendore offensi ab eo desciverant, quum Robertus Neapolitanus rex Guelpharum partium suscepta causa in Liguriam venisset, Bel trandusque Uasco cardinalis, pontificius legatus, Matthaeum diris persequeretur, In eam nanque unam curam animos intenderant, vi comminuta Caesarum authoritate Guelphos tot aduersis praeliis profligatos contra Gibellinos erigerent, Matthaeusque in primis tanquam maxime validus aduersarum partium Imperator. dominatu pelleretur. Dimicarant superioribus annis in Etruria ad campum Aldinum semel, iterum aci Arbiam flumen, nouissime autem ad montem Catinum Guelphi cum Gibellinis funesto illis euentu, quo praelio Roberti regis frater fuerat intersectus, ct Luchini Matthaei filii paternorum auxiliorum ducis mira indoles enituerat, ipseque demum Robertus a Marco Matthaei filio pro Spinulis atque Auriis exulibus depugnante
Genuae obsessus S misere circumuallatus, in multo rerum discrimine multum dignitatis amiserat. Quibus de causis acerbissimo consen su bellum atrox Matthaeo parabatur. Ipse porro Belirandus consi to iam ingenti exercitu, & receptis ad se Turrianorum proceribus diuini iuris tela contorquens Matthaeum tanquam impietatis reum a ternis inferorum cruciatibus deuouit, di Mediolanensibus eo nomine Sacra ademit, ut populum diro piaculo consternatum in authorem tantae labis concitaret . Nec legatum ea res fefellit, nam haec emisia tela aliquanto grauiore mole quam promoti ad portas ingentes exercitus. hostibus inciderunt. Clausis itaque templorum foribus expers sacrorum populus duodecim legatos ad Belirandum decreuit , ut expiationem accuratis precibus impetraret. Sed in eo delectu de industria plures suere Matthaeo insensi S ante alios ex amicis veteribus, effecti noui hostes, atque ideo acerbiores maximeque pestilentes, Leod risus vicecomes patruelis, ct Franciscus GarDagnatus, quo authore Matthaeus in amicitiam Caesaris suerat receptus,& Simon Cri bellus numerosa familia potens, vir atrox &inquietus, propterea alienati quod minime paria ingentibus meritis praemia retulit lent. Ad hoc superbos animos naturaque pronos
ad leuitatem atque perfidiam , inuidia alienae felicitatis, inuaserat.
52쪽
vt perinique ferrent, quod non iam secus atque ex merito sperauitasent, ipsis Matthaei filiis dignitate atque opibus aequarentur. Uerum Matthaeo alioqui moderato tardanteque senectute parum expedite liberali , praecipua cura inerat, liberos eximiae virtutis duces amicis &tes, referunt, nihil a viro acri iracunao S. validis copiis instructo impetrari potuisse, nisi Matthaeus ob conceptam haeresm aqua ct igni in Aterdictus urbe pelleretur. eo pulso ciuitatem expiatam fore,& creatis Decurionibus qui aequo iure gubernent, ad pristinae libertatis decus
deletis factionum odiis, continuo redituram. Nec mora incondita Plebis fremitus auditur, pacem atq. concordiam postulantis,& coniurati ad augendum tumultum idoneos homines subornantiqui specie religionis inducti exclament, non esse omnibus propter unum deuotum
caput aeternas poenas apud inferos subeundas. His vocibus Matthaeus perpetui'. inimicorum insidiis circumuentus ad consitum summae prudentiae,quod ei supremum S ad salutem expeditum fuit, extemplo decurrit ut aGaleacio filio qui tum Placentiae imperabat, licet ab se ex emulatione Marci Fratris alienato opem imploraret,nec dissert ille vir impiger de summo rerum periculo certior factus, quin statim coactis veteranis equitibus ad patrem aduolet. Eius aduentu inimici maxime perterrentur,dubii deprauatiq.ad antiqua infidem redeunt, confirmantur clientium animi: Duodecim etiam legati occupante metu tecti primo latebris,mox intempesta nocte elapsi urbe diffugiunt.Nam Galeacius bellici vigoris plenus nobiliq. facundia insignis,uti erat propter memoriam editorum toties ludorum, & totius Regiae magnificentiae populo carus populariq. humanitate percelebris,aduocata passim concione, ciuium prope omnium studia, quae sorte nutabant, ad se conuerterat quum praeclare doceret unam eam esse mentem Pontificis atq. Roberti Regis vi Guelpho nomini latum stabileq.Imperium in Italia oppressis Gibellinis adstruerent,quod facile consequi possent, si Turrianos viros crudeles implacabiliq. odio omnibus iratos in urbem reducerent. Confirmatis eo modo ciuium animis,acciti'.vndiq. veteranis
militibus sedatoq. tumultu Matthaeus duorum & septuaginta anno arum senex, uti administrando bello viribus impar, & ut plerunq. accidit in concursu asperrimarum rerum mente perturbatus sed virtuti filiorum plurimum fidens, Principatu sponte se abdicat, Galeacioq. militaris Imperat vexillum tradit, deduciq.se ad templum maximum iubet, Inullam enim sbi vir contumeliae insolens, ct egregie pius haeress notam serre non poterat, Ita ut ad aram aduocatis seser otibus Christianae fidei symbolum praeclara voce recitaret, Testareturq. iureiurando sibi immerenti sacra eripi, quod nusquam a sacrosancto dogmate
53쪽
discessisset, itidemq. Dei maximi ultoris numen inuocabat,postquam iniquissima factios legati sententia condemnatus patria excedere cogeretur . Sequenti porro die Mogunt iacum, quod hodie Modoelia dicitur, ad diui Ioannis Baptistae templum, ob memoriam Longobar dicae pictatis venerabile & a se multis donariis exornatum contendit. ibique eadem professus in se brem incidit. Accurrerunt illico filii quum ad Crescentia cum coen una lectica deserretur, id enim templum triginta sere stadiis Me ino distat. Suprema autem morientis verba ad circunstantes quinque liberos haec fuere. S T A BIT incolume vobis carissimi atque optimi filii, hoc Imperium quod relinquo, si concordibus animis cum virtute tum fortuna vestra utemini, si vero diluderitis omnis quamlibet eximia vestra virtus frustra erit, & 1 vobis ad hostes illico sertuna transfugiet. Nec eius praedictioni tanquam veri vatis euentus defuit, uti mox dicetur. Exinde quum omnibus manarent lachrymae, integris quidem sensibus, sed collabente ceruice, supremum osculum liberis dedit, moxque inter amplexus eo ἀrum expirauit, eique tot superstites liberi uti maxime optarat oculos clausere. Desunctum autem secreto ignobilique in loco itumularunt celata etiam aliquandiu morte, ne cadauer in aduersa sorte belli fortuna, sami legati contumeliis esse obnoxium . Sed destinata iusti su-- neris pompa, & toto vel operosi se - pulchri lion ore facile carere po . . tuit, qui publico consensu i ii. illud perenne lateque diffusum de- n ri
Tumulo eius hoc carmen affixum est. I matthaeussim merito cognomine magnus: Tempore tam bellis in cruru tempore facis mortuus in, oe nullum habuit subbme sepulchrum Haudere minque ligum non marmorasu ciebant Sed nunc propterea redus est tot pulchrum Et totum volitat Matthaei famater orbem.
54쪽
sIVE LIBER TERTIUS. ALLACIVS Matthaeo Magno genitus, nouum id no men quod postea manavit ad posteros primus fanullae' lit, a matre Burra ioco inditum, quum te in multo Gallorum cantu enixa puerum apertis oculis alte vagientem Gallacium appellasset, idque arridentes ancillae saepe repeterent, nec abnueret pater tanquam ab
ave Martia militari augurio iucunde accepto idque praesertim insigni eventu, fortuna comprobante, quod ea nocte puerum nasci contigisset, qua felici praelio ad Decimum intersectis aut captisTurrianae familiae proceribus ab Othone parta est ea insignis victoria, quae & principatus initium fuit. Nec vero sine ullis delitiis educatus puer augurii fidem fefellit, quum singulari vigilantia generoso spiritu, atque indomito vigore pugnacis animi, superbum & serocem gallum aemularetur, & conspicua quaedam alludentis naturae dona, hos mores adornarent. multo quippe rubore sussua facies, flagrantes oculi, subcrispa ct fulua caesaries , & lato in pectore erecta ceruix maximi suturi ducis spetiem reddebant. Ipse porro vel plane puer
tanta equorum atque armorum cupiditate erat incensus, ut aliquanto
maturius quam aetas ferre posset, thoracatus, galeatusque ludicra certamina equestresque ludos inter puberes agitaret, querereturq. admirante Othone tanquam par obeundis militiae laboribus, quod ad huc neque patris castra, nec hostium aciem uidisset. Ab hac indole nouum quotidie maturae virtutis specimen praebens, per omnes bellici muneris ordines pluribus aditis superatisque periculis decucurrit, sic ut in dies ab insigni aliquo facinore laude cumulatus, patri pariter ac militi Carior euaderet. Facile enim accidit impigro iuueni ut multis expeditionibus exerceretur, quod ea tempestite nullum bella vacuum, aut ab hoste propinquo ociosum tempus estet, vigentibus odiis inter factiosas ciuitates atque ob id redi uiuis Turrianorum studiis quibus Guelpharum partium duces nitebantur. Caeterum ei ad praealta corrtendenti quum saepe egregii militis & strenui equitum Praesecti nomen tulis Iet, summus honos militaris Imperii deerat, cui rei fortuna
mature ianuam aperuit. Quum enim ex praetura Nouariam obtine ret, repentina Guelphorum coniuratione, expulsius, summa celeritate coacto exercitu aduersarios profligauit, confugientesque Mortariam, magna vi expugnato oppido penitus deleuit, tanto terrore hostibus illato, ut Matinaeo patre dux acrior atque selicior crederetur.
Nec multo post patre Alberti Scoti perfidia patria eiecto,eandem e.
55쪽
lii sortunam secutus in maxima pericula se coniecit, quum senem inuicto animo irrita arma circunserentem,minime deserendum arbitraretur. Sed patre demum fractis opibus animum despondente, in ulteriorem Galliam transiuit, fortemque operam: aduersus Britannos nauatis, Carolo Philippi.Regis patri, militari baltheo ab eo donatus et , quod est equestris dignitatis insigne maxime decorum, ubi sipe iactato in ligni aliquo in acie facinore Imperatoris iudicio paratur. Inde autem in Italiam reuersus eo bello quo Pelagura cardinalis oppugnata Ferraria Atestini Actii opes contuderat, multis inusitatae virtutis operibus editis vehementer inclaruit. Constat enim uno praelio per multas horas crescentibus utrinque subsidiis saepius instaurato, tres
equos acerrime depugnanti sutili suffossos, eumque postremo cum vexilliserum adacto per inguen mucrone ab ephippio deturbasset, insibisse in equum sessore vacuum,atque ita impetu facto , perruptaque
aduersa acie ad suos cum suo tum alieno cruore oblitum rediisse: cuncta enim pericula,ut indeclarcsceret praesertim extorris atque exul audacissime contemnebat. Erat cliam Actio summa propinquitate coniunctus,vi vel hinc ostendenda: virtutis studio vehementer accenderetur: nam Beatricem eius sororem in matrimonio habebat, susceperatque ex ea biennio ante filium qui de nomine auuncuti A ctius sumama postea virtutis Princeps , appellatus est. Haec Beatrix praestanti
quidem forma,sed nouem annis Galeacio maior antea nupserat Nino
Pisano Gallurae in Sardinia Regulo, antiqua stirpe, & multis diuitiis claro, ex eoque genitam nubilem puellam Mediolanum adduxerat vi ludis nuptialibus interesset, qui Regio sumptu editi totius Italiae urbes inusitatae magnificentiae iama compleuerunt. Nam & simulacra certaminum S castellorum expugnationes quae armatis cohortibus er turmis interse concurrentibus edebantur ,& publici epuli apparatum & matronarum saltationes,quae ad spectacula conuenerant, vehementer omnes mirati sunt. Mille ibi per tres classes discumbenti bus conuiuis singulae vestes cum sericae,aureaeq. tum laneae coccineae queaut acu pictae, dono datae sunt. Burra socru eas miro ordine perspicacique iudicio sublatis mensis distribuente, tot vero nouae nuptae collata munera gemmarum atque monilium, caelatique argenti S purpurae a legatis sociarum urbium patritiisque ciuibus , t opulentissi ἀmorum Regum diuitiis aequarentur. Et hercle vel hinc mirari iuuat, tam malignum, quam postea falsum Dant bis poetae iudicium, quum ex hoc coniugio Uiperam Gallura inferiorem putarit. Caeterum Gaeleacius confirmatis Actii opibus Taruisti Praeturam obtinuit a Getarardo Caminate eius urbis domino, cui ex Beatrice Privigna nupsorat, gessit autem eum honorem summa cum dignitate, ut nulla in re exulis vultum praeserret, profitereturque se breui ad veteris sortunam
Imperii redituruin. Nec id votum diu fefellit,Hςnrici Caesaris aduetu
56쪽
quo dissidentium inter se Tyrannorum opes vehementi ruina prostratae sunt: aderat Matthaeo Galeacius ex paterno consilio arma expediens, felicique virtute semper dimicans : nam paternis auspiciis aduerse factionis vires attriuerat. ducesque belli & Guelphi nominis principes in potestatem redegerat. Quibus sublatis singulae Cisalpinae
Galliae urbes se ad Magni Matthaei authoritatem contulerant. Ipse quo ue proprio utens consilio & suis subnixus copiis,quum adaugendam itionem potentiamque per se bella gereret, Guelphis formidandus esse coeperat, utique postquam Placentiam Alberto Scoto vetere patris proditore armis eiecto, captoque suae ditionis fecit. Nec multum inde, Iacobo Caualcaboue Cremonensium Tyranno, ad Bardum vicum acie profligato atque interfecto Cremonam valida classe & magnis copiis circumuallatam, ferro demum & sanae subegit. Nec minore virtutis fama Marcus frater a patre rei Ligusticae praepositus , aduersus Robertum regem bellum gerebat. & Luchinus bellica laude nulli fratrum inserior Guelphoque nomini vehementer insensus praecipuo terrori erat, quod ab eo ad Tanari Pontem, Ugo Baucius Roberti Regis equitum magister committi praelio victus at q. interfectus fuisset. Quibus de causis Guelphi nominis principes admonebantur. vi accisis in Etruria partium viribus, & tum in Cisalpina Gallia late profligatis, maiora praesidia compararent, quibus Matthaei potentiae obuiam iretur . Itaque renouatis interse foederibus, Pontifex, Ro bertus, ct Florentini peritos rei militaris duces. & validas bellicosa rum gentium copias e Narbonensi Prouincia, Burgundis scilicet Allobrogibus Helvetiisque in Italiam adduxerunt, usque adeo ingenti conatu sumptuque, ut transmissa grandi pecunia Henricum Austrium designati Caesaris fratrem e Germania, e Gallia vero Philippum Ualesium qui postea rex fuit, aduersus Uicecomites in Italiam euocarint. Sed Germanos Matthaeus multa largitione mature auertit, Gallos vero Galeacius & Marcus ostentato exercitu ita terruerunt, ut multa verborum humanitate, multi'. item muneribus superati, trans Alpes nusquam districtis gladiis redierint. Descenderat Philippus ingenti cu rsu ad Sesithem amnem praeter Vercellas iuuenili quodam vigore animi hostem contemnens, nec sociorum auxilia expectans, itavi in insidi as praeceps datus esse videretur, nisi Galeacius paternae grauitatis aemulus, vel in multa spe exploratae victoriae a conserenda pugna, inuito etiam fratre par fer. cum eo Imperium habente temperasset. Nolebat enim validam atque propinquam gentem nulla prope de causa , nulloque odio, sed leui admodum bellicosae iuuentutis alacritate ad bellum excitam, ipsumque praesertim Regium sanguinem inexpiabili in se odio concitare; uti necesse erat, si conserto pretio totius fere Galliae nobilitatem profligari atque interfici contigisset. Impetrato siquidem colloquio di per inducias ostentatis miro ordine uni
57쪽
uersis copiis, quas vallatis e castris eduxerat, facile Gallorum Proce. ribus demonstrauit, quam stultum seret, pro alieno commodo, propriae dignitatis & vitae periculosam aleam subire. Ea quoque res Galeae ii fidem facundo ore litaec disserentis confirmabat, quod veteris beneficii memoriam praeserebat, quo a Carolo Rege bali lati militaris Ionore fuerat honestatus, tum producebat prater numerosum peditatum , quinque millia utriusque armaturae equitum , in queis sexcentorum sere nobilium cataphractorum ala decoro simul atque terribili coruscantium armorum cultu stupentes Gallos per mouit, ut authore Ebrardo equitum magistro, viro aeque prudenti ac strenuo certam pacem potius quam anceps bellum optarent. Cum hac ala Marcus Galeacii frater. cum specie ipsa excelsi corporis, tum felicium presiorum fama inclytus, explicatis turmis decurrerat. Gestabant singuli equites in cono cassidis ci in lacinia Plirygii operis squamosam viperam. cruenti queri crura dentato ore deuorantem, Vice comitum familiae vetus insigne. Qua inustata spetie Gallos, ut pote non intellecto ar
gumento, vehementer commotos fuisse moxque magnis muneribus
excultos utili consilio potius quam decoro. Villanus Florentinnorum annalium scriptor in Galliam rediisse perscribit. Sed Mattia .ro patre vita suncto grauiora demum pontificis & Roberti Regis arma , conis spirantium l. patritiorum vim ac Germani militis perfidiam summo cum discrimine salutis expertus est. In eo enim vetere decreto foederati holles permanserant, ut pulsis principatu Matthaei liberis, res Mediolanensis sub inani libertatis nomine. Guelpharum partium auspitiis nutuque regeretur. Itaque Leodrisus & Garbagnatus atque Cribellus cum suo liuore, atque odio perciti, tum honoris maximi atque potentiae non dubia spe inflati, in id iucumbebant, ut ciues deprauarent, atque diducerent, Pontificiique legati nomine Germanos diuisa inter eos pecunia. opimisque stipendiis propositis, ad desectio 'nem impellerent. Primi omnium Rogerius S Anechinus Vindelici Centuriones, soluto pudore defecerunt, nec ciuitas per se instabilis
dubitauit, quin Germanorum exemplum sequeretur. Qua repentina Veteranorum desectione circumuenti Caleacius S Marcus, quum atrociora timerent, Laudem Pompeiam ad Uistarinos veteres amicos se receperunt: eorum autem discessu, ciuitas creatis ex una quaque tribu decurionibus, libertatem arripuit. Caeterum immutatus
in urbe status hunc habuit euentum , ut factiosi ad arma excitati, duce quodam Burro Guelpharum partium vexillum attollerent, admirantibusque primo, & mox non temere sibi metuentibus Gibellinis, tumultuose per urbem deserrentur, Guelphi quoque ex Martiana Abduani agri regione, & Brigantinis montibus Lucinoseroque praeserintim, Tigna ca Paruicino duce homine turbulento, Modoctiam occuparent. Id facinus Mediolanensis reipublicae Decuriones magnopere
58쪽
commouit, quod noui Imperii maiestas, seditiosoru in temeritate suggillari contemnique videretur. Ipsos porro Gibelli nos admonuit,ut
armata praesdia compararent. Mittitur ergo Leodrisius cum exerci
tu qui Modo et lain, si dicto audiens esse Tigna ca nolit, admotis ma chinis expugnet. Nec mora Guelphis maiore pertinacia qu)m vi resistentibus, Leodrilius di facto muro atque incitatis ad praedam Germanis, opposita munimenta perrumpit, multisque caesis capitur Ti gnaca oppidumque diripitur. Hinc iam non obscure anima duersum est,non aliam ob causam Galeacium s atresque eius Mediolano expulsos fuisse, quam ut Guelpharum partium Dominatus induceretur,
Nam veteres hostes temperque antea exules Turriani reuocabantur& legatus hominem natione Burgundum , quod esset e Turriana familia urbi praefecerat, Nec Germani quanquam mercenarii milites, vel Roberti Regis vel Pontificis nomen Caesaribus infensum , pacatis auribus accipiebant, & tum forte stipendia , legato cardinale regii Dque praesectis largissime promissa, nequaquam liberali manu solue iabantur. Quibus de rebus Germani Henrico Grunt stento homine
nobili concionante sublatis dextris Galeacium continuo reuocanduin censent, decernunt q. ad eum legatos summae dignitatis Centuriones, qui condonatae veniae fidem accipiant, ut Rogerio & Anechino caeterisque recentis infidae leuitatis authoribus caueretur. Grunt stentus enim virtutem fidem munificentiam atque animi magnitudinem quae
in Galeacio spectabantur, eximiis laudibus extulerat, usque adeo studiose, ut se vadem obsidemque praestaret. Marcus quoque opportune in urbem nόctu regressus, Leodrisium inexpecta Guelphorum audacia perturbatum , animaduersoque periculo consilii sui non obscure poenitentem cum lachrymis exorarat, vi iure sanguinis ad familiarsalutem pariter ac dignitatem cum Galeacio in gratiam rediret, nec ' veteres Uicecomitum hostes ipsorum intestino malo laetari pateretur. Itaque postridie Galeacius non secus ac sex venatione susurbanoq. secessu . non ab exilio domum rediret, laeta ciuitate in urbem est redactus. Eius aduentu Garbanatus & Cribellus ad legatum arrepta fuga perfugerunt, Burgundusque Turrianus urbis praefectus cum Gliermo Rura monte Regio legato pariter euast. Sed non multo post Pontificiae Regiaeque copiae adiunctis Florentinorum auxiliis S Pagano Turriano Aquileientis Patriarcha cum gentilibus suis ad id bellum
euocato, ad Abduam contenderunt, eo consilio ut superato amne,recta Mediolanum contenderent. Imperii militaris nomen penes Ga-stonem erat legati ex fratre nepotem. Caeterum Rai mundus Cardonius Hispanus, Henricusque Flandrius & Simon Turrianus Clarissimi duces, gerendi belli munia susceperant, censebanturque in eorum exercitu quadraginta milia peditum', & decem milia galeatorum squi tulit, ex omnibus sere Europae gentibus mercede collecta. Vbi
59쪽
ad sumen peruentum est paulo supra Tritium vado reperto cum primis ecluitum agminibus Garbagnatus &Cri bellus transiuere. Tum vero Marcus qui ad id vadum aduolarat . ita primos urgendo caedendoque perturbauit, ut ambo duces intercepti, atque agniti, fruiente in eos Marco protinus interficerentur. Sed repulsis in amnem primis,
Florentinorum turmae eodem vado tranantes, quominus reliqui ad unum interirent mature opem tulerunt. At Marcus acerbissi morum inimicorum caede contentus uti impar viribus, Mediolantina se rece
pit. Nec multo post ipse Marcus atque Luchinus cum liostibus ad Tricellam pagum sexto ab urbe lapide dimidio minore. sed aliquanto promptiore exercitu serii audacissime, insigni cruentoque praestio contenderunt, nec dubia quidem victoria nisi graue Lucilini vulnus, incumbentis in obuersa iam plane hostium terga, Marci impetum retardaset. Exinde hostes promotis ad Comensem portam castris Me diolanum per aliquot menses obsederunt. Interim Galeacius a Lu do uico Bauaro Caesare auxilia equitum impetrauit. venitque Mediolanum Bertoldus Guisses cum quingentis galeatis equitibus strenue que aduersus obsidentes multis prosperis eruptionibus res gesta est. Sed hostes quum vera vi nihil proficerent, ad insidias versi Helvetiam cohortem multa pecunia corruperunt, ut quum in statione esset, Galeacius reuisens custodias interficeretur. , Sed detecto scelesto conii lio primus omnium Ioannes stater, tametsi sacris erat initiatus, militari animo captis armis proditores adortus, conceptae perfidiae poe nasab eis exegit. Hic est ille qui Archiepiscopus Mediolanensis factus secundisiima virtutis fama, maiorum seorum Imperium late propagavit, atque auxit. Post detectam ct continuo vindicatam Helvetiorum coniurationem Gastone morbo absumpto , Cardonius S Flandrius desperata victoria, noctu nec conclamatis quidem vasis, Modoctiam sese receperunt, noua auxilia a legato qui Placentiae consederat, expectantes. Eam enim urbem Uergusius Landus expulse ex insidiis Actio Galeacii filio, accepta que pecunia legato tradiderat, propterea Cardonius & Flandrius Modoetiae plane obsessi ad Uapi tum vicum Ab
duam ponte constrauerant, per quem tutus & expeditus recipiendis commeatibus venturisque auxiliis transtus praeberetur. Quo cognito hostium c istio Galeacius eum pontem omnino sibi praetiden dum statuit, comectura iudicans, si eo properaret nihil hostium duaces cunctaturos, quin educto exercitu ad tuendum pontem conuolarent, ct quam ipse omnibus artibus quaerebat conserendae pugnae o casionem, non iniquo loco praeberent,qubd in eius pontis beneficio,& obtinendi commeatus parandae demum victoriae spes omnispo sta videretur. Nec sua eum opinio sesellit, Cardonius enim e Mod
Ctia praegressus Uaprium, quam hostis optabat nobili praelio faculta . tem praebuit. In dextro cornu ubi Burgundiones Belgaeque erant
60쪽
. O . V PAVLI Io v IrHenricus curabat, laevo Simon & Passarinus Turriani, Uergusiusque
Landus cum Florentinae alae ducibus praeerant, mediam aciem tenuit ipse Cardonius, Gothalanis S Narbonensibus atque Apulis turmis septus: peditatum autem omnem qui ex Italis & Transalpinis gentibus constabat ita diuiserant, ut inualidis strenui, inermibus loricati
miscerentur. Caeterii in Cardonio copias ex Uaprio in patentem campum educente, instruentoque acies Galeacius a diuersa parte vacuum
ab hoste vicum inuadi atoue incendi protinus iussit, quo incendio auersus hostis adeo perturbatus est, ut respectare S de insidiis intestinaque persilia dubitare cogeretur, quum ex aduerse vexilla Aquilis Viperisque fulgentia pleno passu appropinquare conspiceret. Nec mora Galeacius & Marcus laostem sarcinas suas atque impedimenta ingenti incendio in vico pereuntia deplorantem utrinque inuadunt, Marco primam aciem perrumpente Flandrius aliquandiu restitit, sed eo strato tota eius acies sese profligataque est. Nec ab altero cornu Galeacii impetum Turrianae Florentinaeque alae diu tulerunt. media quoque acies a Gaudentio Martiano sis nobilis & vetus miles & dux impiger peditatui praeerat j a fronte loco mota turbatis ordinibus in fugam versa est: & Cardonius ad primum incursum magno a Sagita iariis & mox ab irruentibus cataphractis detrimento acepto, quod flammae deflagrantis vici receptum eriperent,& in utrunque latus victores fratres venementer inueherentur, ' praealtus amnis ex fugai vadum tentantes primis vorticibus abriperet,vivus in potestatem laostium deuenit, Praesecti Florentinae alae pariter capti. Simon Turrianus, Guidonis qui Mediolani Imperium tenuerat filius interiit: ex minoribus ducibus promptissimus quisque aut occubuit aut in manus hostium deuenit,vexilla quoque maiora Roberti Regis atque Pontificis N Florentinorum Turrianorumque relata sunt. Vnus fere Henricus Flandrius Germano equite captus temereque dimissus quum pedes exatis armis totam noctem per sylvas erras undus effugisset, prima luce Modo etiam peruenit, quo Vergusus extremi supticii poenam timens,
quod Actium Placentia pepulisset, ab initio aduersae pugnae cum reliquiis profligati exercitus perfugerat. Ab his ducibus instauratum est bellum, & Modocti a per aliquot menses sortiter defensa, sed magnis
demum operibus circumuallatam oppugnatamque acriter, Uergusius ea condicione dedit, ut nisi iustis auxiliis a Legato missis obsidio solueretur, apse cum praesdio saluis rebus exiret. Iam enim Flandrius desperatis auxiliis noctu ex oppido profugerat. & Passarinus Turma laus quum opem obsessis afferre maturaret, a Marco ad Tiniosam turrem .equestri praelio fuerat profligatus, a quo etiam paulo ante eadem helli fortuna , Narbonensum equitum manus, ad Caracam supra
Lambrum dum ibi negligenter excubaret, oppressa est sed tantis liostium copiis aut ferro aut pestilentia deletis, xilior caleacius praecellenti