Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

Caesare debitam promitteret Interim apud eos datae sidet obses foret, altera p ars, Caesaris procuratoribus Mediolani certis pensionibus numeraretur. Non abnuit conditionem Marcus, ut prioris maleficii inuidiam nouo officii genere deliniret,avideq. li Saxonibus tantae pecuniae vades receptus est. Addidit quoque Caesar perscriptis obfgnatioque codicillis nouum munus, ut magis ac magis Vicecomites sibi obstringerentur, quum veteres iniurias accumulatis benisiciis expiandas existimaret. Ioannes enim Actii patruus a pseudopontifice Nicolao, suffragante Caesare in senatu cardinalis creatus est, sed vir ille summae grauitatis atq. prudentiae gratias agens beneficium quidem agnouit, ne spernere videretur, Verum usu purpurae galerique honore semper abstinuit, non obscure in gratiam Ioannis legitimi pontificis, intagni quidem ipsius cum laude commodoque, nam ei episcopatum Noυariensem postea contulit, quo permutato demum cum Aycardo Camedolo Mediolanensis Arcniepiscopus essectus est. Actius&Ioannes Pisis profecti Diplomata Caesaris Modoetiam detulerunt, quod eos Culternavis Monsortius livoris plenus magnis obuiam euntium ciui iam gratulationibus passim exceptos Mediolano recipere noluisset. sed eius cunctationem praebita pecunia celeriter resbluit,at q. ita Monsortius dolore amissae praesemirae percitus, in Germaniam reuersus est. Exinde Actius a veteribus amicis clientibusque & ex publico ciuitatis aerario, pecuniam mutuo sumpsit, qua presenti Cassiaris procuratori solueretur. Is erat Conradus cognomento Porcarius rapaci ingenio togatus miles, atque ob id facile fidei pudorique pecuniae lucrum anteponens. Accepta enim quarta fer. promissae totius pecuniae parte in Germaniam perfugere quθm ad Cassiarem reverti maluit. Eius potiundae pecuniae spe dei emas Cassiar, exacerbatisque proptera Saxonibus, efferato animo ut undique corraderet pecuniam, graue auri

pondus Pisanis imperat, Rai mundum Cardonium auro se redimeniatem , pretioque nobiles aliquot Florentinos custodia educit ;Castruecti uxori preciosa mundi muliebris ornamenta aufert.Castruccii filios Pisarum dominatu spoliatos Luca extrudit, ct Francisco Intermine luto accepta ab eo grandi pecunia, urbis principatum adiudicat, Pisi' discedens Mediolanum contendit. At Mediolanenses immanis auaritiae Tyrannum se recepturos negant, eo modo exclusus ad Modoc qtiam iter vertit. Id oppidum Actii praesidio tenebatur, quamobrem oppidani sortunis suis Mediolanensium exemplo non temere timeniates , venienti portas occludunt, nec per arcem aditus in oppidum datur, quod Lambras amnis intumuerat, ct si qui vadum tentarent, profluente mergebantur. Eo modo Caesar ludibrio habitus quum thfamis auariciae poenas daret, Papiam deflexit, ubi ab Actio collata pecunia

facile delinitus est. Nec multo post quum per socias urbes praedabim

72쪽

do similis vagaretur,nee consiliis suis dignum Caesaris nomine exitum reperiret, Gibellinis pariter et Guelphis odiosus, in Germaniam rediit . Intera Saxones in Monte ceruleo Marcum audaci ingenio sortia quaestuosaque consilia,atque ob id grata militibus explicantem, admiratione virtutis ex obside captiuoque ducem sibi creaverunt. Is ante omnia Henricum S Ualeranum Castruccii filios graui ingrati Caisa ris iniuria Luca pulsos & in proximo exulantes Germanis conciliat,&per eos occupandae Lucae consilium init: ab his Augustae arcis custo des, quod erant Germani,veteres Castruccii milites facile oblatis praemiis corrumpuntur, ut improuisus in urbem pateret introitus . Nec mora Marcus ad constitutam diem a Ceruleo monte cum Saxonibus Lucam noctu pervolat, urbs capitur, Franciscus Interminellus i Cmsare ad Principatum euectus, profligato eius praesidio aduersa porta profugit, contrariae factionis ciuium domus in praedam vertuntur, sedatoque mox tumultu per nouas acclamationes, Castruccii filiis paterna sedes restituitur. Tanta re seliciter patrata ditatisque militibus, Marcus sortuna utendum ratus, cum Fatio Donoratici Regulo , qui

Pisanae nobilitatis erat princeps consitum suscepit restituendae Pisanis Iibertatis, S uti inde Caesariani praesides pellerentur. Nec voto defuit

euentus. Marcus enim cu valida manu equitum Luca prosectus, Pisis a Fatio recipitur, ingens pretium excitatur, continuoq. Ponte vetere Caesariani in ulteriorem urbis partem protruduntur,libertatis nomen

armati populi vocibus attollitur. Ipse Tartatus Aretinus a Caesare Pisis praefectus, ubi se 2 Saxonibus circumuentum, suosque profligatos

videt, Pontes occupatos expugnare conatus, cum ea praesidii manu

quae supererat, desperatis rebus urbe excessit. Tum vero Pisani li Ioanne pontifice interdicti sacris, expiari promeruerunt. quod a Caesare ab eo damnato defecissent, traditusque est ab eis consensu publico Nicolaus pseudoponti sex, quem distedens Caesar Fatio commendarat. Is demum pontificiis triremibus Auenionem deuectus infelix, ct alieno potiusqukm suo crimine miser in tetra custodia periit. At Marcus a Pisanis Fatioq. vii praeclarus author libertatis magnis munerib. liberaliter donatus ubi se honesto euentu e manibus Saxonum explicatum videt, maiora sibi agitanda ratus, accepta fide Florentiam contendit . Osserebat Octo uiris qui Reipublicae praeerant Saxonum nomine Lucam urbem , si octuaginta millia aureorum persoluerent,

ea conditione ut sub fide publica Castruccii liberis honestus in pat ialocus relinqueretur. Interim ut bona fide pecunia repraesentari posset. Saxones in Augustam arcem Florentini militis praesidium acciperennct ex numero praesectorum insgnium obsides darent. Erat eius comparandae tantae urbis facultas Florentino populo longe gratissima: sed quominus decretum seret, factiosi ciues Simone Tosa principe vehementer impediebant, obtrectatione eorum laudis inducti qui ea moccasio -

73쪽

occasionem non praetermittenda suadere conabantur, quum supra aerarii dissicultates Marco tanquam veteri insensoque hosti atque ipsis praesertim fluxa fide Germanis,tanto amittendae pecuniae periculo, minime fidendum dissererent: nec tyranni liberis, qui atrocissimi nuper hostes extitissent, parcendum arbitrarentur. Sed non deerant caues uti publicae dignitatis augendae studiosi, amantesque patriae, qui eam pecuniam ex priuatis opibus in eius urbis coemptionem liberaliter offerrent, modo ipsis Lucensum vectigalia non iniqua licitatione in triennium addicerentur. Interim a Marco acciti primores Saxonum Florentiam venerunt, ct in his Bambergus Regulus & Arnaldus ca strorum magister, ut coram octo uiris de obsdibus S pecuniae summa transgeretur. Vertim inuidia & conceptus inter altercantes Patritios importunus livor, Populi votum decora proculdubio atq. utilia cupientis, interrupit. Nec multo post Saxones irrisa tum S mox pu nita Florentinorum cunctatione, urbem Lucam ipsam q. Augustam arcem integrumque in ciuitate dominatum Gerardino Spinulae Litasuri vendiderunt, tanto cum dolore indignantis populi Florentini, ut in Simonem Tosam pene coniectis lapidibus omnes ordines inueherentur. At Marcus iam non obscuro A ctio subiratus, quod ad se redimendum pecuniam nequaquam liberaliter ac diligenter expedisset, ad fatalem veteris odii atque insitae ambitionis insaniam redierat,v'.

adeo,ut se pontificis Robertique regis,& Florentinae reipublicae estentem futurum iuraret, si ad pellendum Actium auxiliis atque pecunia iuuaretur. Sperabat enim Saxones qui iam plane a Ludovico Caesare defecissent nomen eius omnibus bellis illustre ad opima stipendia novamque praedam continuo secuturos. Hoc concepto scelere, faedereque percusso, quum per triginta dies Florentiae viros nobiles ct militiae claros quotidianis epulis liberaliter excepisset, & uti erat excelso corpore praealt6que animo & facundia insigni;dignus paterno Imperio uideretur pro lautiis mille aureis liliatis publice donatus Bononiam contendit, proficiscenti autem additus est comes Praetoris filius qui ciuis erat Bononiensis, hunc iuuenem Octouiri ingenio apprime validum delegerant, ut ab eo Marcus ad Legatum deduceretur, eoque arbitro cuncta ordine quae Florentiae promissa constituisque fuerant iterata sacramenti fide confirmaret. itaque magna spe inflatus a legato

Bononia discedens Marcus Mediolanum peruenit, exceptusque est ab Actio ct fratribus multo cu honore & laetis utique vultibus. Sed dum

in rem suam nouandis rebus clientelas exploraret, tentaretque veteres amicos & turbido atrocique animo consita aspera ad inuadendum dominatum agitaret; ab Actio & Luchino Ioanneque nefariae temeritatis cogitationes facile deprehenduntur. iam enim vesano vultu

oroque identidem querebatur, qvbd se tam diu contra fidem datam

apud Barbaros saeuosque homines reliquissent, ct sorte tum se ipso

74쪽

PAVLI IOVI I

amarior atque turbidior erat essectus, qu bd adamatam nobilem De minam e matrimonio Othorini Vicecomitis impudenter abreptam, subita concitatus iracundia apud Rosatu in in profunda arcis fossa demerserat, Quod illa lenitate muliebri mentita partum, sibi alieni ventris puerum supposuisset. Sed eam ab eo flagitio ita oderat, ut neca tam impotenti amore percitus, sera deinde praecipitis vindictae poeni

tentia deploraret, indeque nouus perturbatae menti furor adderetur. Eo modo Actius Patruique ex multis indiciis quid Marcus agitaret molireturque non obscure diuinantes quum in unum summo consensu conspirarent vitandam omnino dirae belluae rabiem, vindicandumque prioris perfidiae immane facinus statuerunt. Nec mora Marcus in Arenae curia post epulas in cubiculum colloquendi simulatione deductus, ii delectis aliquot praetorianis comprehenditur , elisisque linteo

faucibus strangulatur nullo ex eius nece tumultu exorto, quum proiectum cadauer e fenestra in publicum nemo lugeret, & tanquam sponte praeceps datus, sumptuosis honestatus exequiis . ad Eustorgium sepulchro maiorum inferretur, Florentini vero praetoris filius vel toti

iis consilii conscius & uesti exitus spectator ab Actio benigne dimissus est. Nec multo post Ioannes Bohemiae rex, qui Henrici Caesaris filius&Caroli Quarti Imperatoris pater fuit, cum valido exercitu in Italiam descendit, neque Ludovico Bauaro Caesari plane hostis, neq.

Guelpharum partium amicus. Bergo mates primi eum receperunt, nec Actius dubitauit quin amicitiae quae maioribus suis cum Henrico patre praeclara fuerat, renovandae causa, ad Bohemum trans Abdu am contenderet, munera deserens utroque dignissima. Auxit existi-.mationem Bohemo id Actii officium, & Actius ex eo colloquio confirmatae potentiae apud socios pariter atque hostes opinionem retulit, eo euentu ut a Vercellensibus ad ciuitatis Imperium vocaretnr. Nec

multo post Bergo mates a Bohemo praesidii iniuriis exagitati, ad Actium defecerunt. Ioannes enim ingenti cursu Brixia, Cremona, Papia, Parma, Regio atque Mutina potitus, superato Apennino Lucam occuparat, Gerardino urbe eiecto, R Florentinis copiis quae Beliramone Baucio duce Lucam obsederant longe summotis. Is rerum successus Gibellinos non secus ac Guelphos magnopere conterruit, eoque Ue

hementius, quod Bohenius cum legato pontificio in colloquium deuenerat, famaque serebatur Philippum Galliae regem cum pontifice occulto inito foedere conspirasse, ut Bohemo duce cuncta subigerent, atque interse Italiae urbes partirentur. Erat enim Bohemus Gallica pecunia instructus. Quibus de causis Florentini tanquὶm a Roberto rege plane deserti, metu noui hostis c ina veteribus inimicis communi commodo foedus inire coacti sunt. Itaque Actius Mastinus Scaliger, Passarinus Mantuanus, Obitius Ferrariensis cum Florentino populo findera. percusserunt, ea pactione, ut coniunctis viribus bellum gere-

. retur,

75쪽

3 ACTIVS. Θ etur, Subactaeque urbes Actio Cremona, Parma scaligero, Regium

Mantuano, Obitio Mutina redderentur, Luca Florentinis cederet. Nec multo inde quum Bohemi regis exercitus Ferrariam oppugnaret , ingenti praelio edito fusus profligatusque est, Pinalia Aliprando

Actii duce felicissime operam nauante. Nec sortuna victoriae cur sum diu morata sociorum votis defuit, pulsoque Ponetono Ioannis praefecto Actius Cremona potitus est Papiamque mox in ditionem recepit, quum in Urbeculam compulsios hostes, desperatis auxiliis deditionem facere coegisset. Placentiam demum a Francisco Scoto pecunia coemptam recuperauit. Postremo Franchinum Ruscam Comensium Tyrannum, multis illatis detrimentis eo adegit, ut accepto Bellitone oppido ad solatium amissi dominatus vltro urbem dede ret. Caeteriam paulo ante id tempus quum pedibus aeger decumbe ret, maximum rerum suarum discrimen subiit Leodrisii perfidia circumuentus. Is antea Matthaei Magni gloriae inuidens, quanquam es.set patruelis, primas partes Legationis ad pontificis legatum susceperat, ut sub inani libertatis nomine Mattia .rus eiusque liberi Mediola no pellerentur, cum Marco demum aduersus Galeacium atrocissime coniurarat,Nec animus inquies ambitioneque mutabilis ullis omnino donis atque honoribus collatis euinci mittigariq. poterati, ut Actium rerum dominum Imperio potiri pateretur. Itaque correptus vetere insania inopinato transfugio abducta Germanorum ala. ad Franchinum Ruscam & mox ad Mastinum Scaligerum Veronam contendit conductisque Rhetorum Helvetiorumque cohortibus, ct Germanis equitibus magnaque manu exulum passim collecta ad Ab suam prosectus est, nec transtu prohiberi poterat, quanquam diuersa vada amnis Aliprandus Pinalia tueretur. Ea improuisa externae gentis irruptione agricolarum foeda ct plane miserabilis fuga facta est per totum fere Insubrum agrum , quod tum praealtae nives herbidi soli campos

integerent, nec pecorabus armentisque in loca tutiora refugientibus

deserto pabulo, pascendi facultas daretur. Porro Actius quanquam pedibus aeger nihil de celeritate diligentiaque remittit quin ex omni bus locis milites cogat, munitioratque oppida subitario praesidio con

firmet, donec auxilia conueniant. Aliquot enim diebus antequam hostes Abduam transirent,quid Leodrisius Veronae moliretur,per exploratores cognouerat; ita ut auxilia opportune implorata tranimissaque

a propinquis id cit'. Principibus singulis horis expectarentur. Igitur

coactis in unum e Liguria Ferraria atq. Placetia magnis auxiliis Luchinus patruus dux vetus & multi; praeliis felix Mediolano totius nobilitatis equitatu & delectam ex promptis simis ciuiti legionem educit adliostes'. progreditur.Consederat Leod risus ad Nervianu vicum duodecimo ab urbe lapide, nec mora ad conspectu hostis ineundae pugnae signu dat,ordine'. componit. Verum irruente Lucilino prima Lem

76쪽

ε6 PAVLI IOVI Idrisit acies sternitur, sed ex aduerso Rheti Germanique more suo conglobati, secundum impetum excipiunt, Luci, in que equitatum primis

caesis intemperanter prouectum vehementer urgent, multi utrinque

adunt, cruentum & atrox undique praelium editur. Caeterum Actianis egre sustinentibus S iaria plane profligatis, Luchinus dum repararepc rculsam aciem ingenti animo contendit, interfecto equo Helvetiorum secPribus sternitur atque capitur. Tum vero Barbari clamorem attollunt S legionem Insubrum armis animi'. imparem adoriuntur tantaque vi Placentinas cohortes propellunt, ut Dondatio Maluicino viro fortissimo Lanci lotioque Angui sola ducibus interfectis uniuersa acies ad fugam respiceret. Leodrisioque parta victoria videretur, Nisi Diuus Ambrosius Mediolanensium tutelare numen, in nube equestri effigie , multis conspectus opem plane perditis rebus attulisset. Saperuenit enim Hector Panicus cum ala cataphractorum Allobrogum a Ludovico Sabaudio Actii socero transmissa. Plaec Rhetos intempestiue exultantes&caedi praedaeque solutis ordinibus incumbentes ita protriuit, atque caecidit, ut instaurata pugna & sortissimo quoque ex

nouo euentu desumente vires atque animos Leodrissiani terga darent

Luchinusque ad arborem deligatus Helvetiis custodibus eriperetur. N Leodrisius effugiens in manus hostium incideret. Eo die interfecta sunt supra quatuor millia hominum, sed minus laetam Luchino victoriam fecit, Ioannes Fliscus Fuscae uxoris stater Ligurum praefectus, in prima acie occisus . Externus Leodrisii miles agricolam saeuitiae dum vagatur , & frustra effugiti quaerit hyeme media, frigore vulneribusq. consumptus ferme omnis interiit. Leod risus cum liberis in arce Diui Columsani custodiae est traditus, ut post Actii &Luchini mortem,Ioannis arci episcopi clemetia seruaretur. In eo autem campo ubi pugnatum est, inter Parabiacum &Nerulanum Luchinus S Ioannes templum in arce diuo Ambroso votum ad rei gestae memoriam condi derunt, ubi quotannis insigni pompa effuso Mediolanensi Populo cum Praetore & Decurionibus altero & vigesimo Februarii die sacra solennia celebrarent. In eo templo ad laeuam spectatur effigies Hectoris Panici cum armata Allobrogum ala perditis rebus opem serentis, quod facile dinoscitur , quum in purpureis equitum laciniis albae cruces Sabaudiani principis insignia discernantur. Secundum eam victoriam confirmato Imperio, Actius, Mastino Scaligero graue bellum intulit atque ei demum, iniuriam probe ultus, Brixiam ademit. Exinde pacatis rebus Mediolani maenia iam coepta antiquitus, ad iustam altitudinem educta sunt, additis per interualla altio/ribus propugnaculis in queis marmoreae ingentes Vipere visuntur. Perduxit etiam in urbem fluviolos duos euerrendis urbanis sordibus ad salubritatem opportunos Lironem scilicet & Cantaranam qui

iam pene defecerunt, quum negligentia publica sensim oblimati iam

77쪽

pridem, aluei curatoribus caruerint. Eum quoque admirandae naagnificentiae curiam in harena priscorum temporum iuxta fronti ni templi maximi aedificasse constat, addito diui Gothardi templo cuius sacram turrem nobili fastigio inspirem, cum admiratione suspicimus . Id ille multis admodum pretiosis diuini apparatus instrumentis reserserat. Mortuus est Augusto mense, octauo & trigesimo aetatis anno quum integros nouem annos regnasset, usque adeo improbe urgente fato &articulorum doloribus asisidue lacessitus, ut ne lodicibus quidem in lectulo sine intollerabili cruciatu volueretur. Ex Catharina autem Sabaudia uxore pudicissima nullam suscepit prolem. Erat Actius facie candida Letaque, naso autem simo, quod nemini superiorum gentili una contigerat, coma item barbaque ad patris similitudinem aenei coloris valde crispa sed caeruleis occulis atque intempestiuo caluitio . non deformante quidem frontem sed eximie decorante. Existimatus est ex toto actionum euentu, egregie bello sortis ct consilio summe

prudens,& quod ad popularem gratiam plurimum intererat,aditu facilis, & alloquio perbumanus publice S priuate cum ratione liberalis. In seriis porro sine fastu grauis & in serendis locis omnium suauissi iamus euadebat ea tamen temperie, ut cuncta ad Claristianam pietatem

reuocaret, sic ut Dii atque homines, perfidiosi & turbulenti patrui necem facile condonarint. Tumulatus est marmoreo insigni sepulchro ad aram Diui Gothardi, in quo caelato inauratoque opere eius iacentis effigies spectatur, pari artificio circumseptus est marmoreis tabulis sepulchri loculus, in quibus scite sculpta Ludovici Cesaris lenni habitu imago conspicitur,quum

supplici ingeniculatoque Actio 3 Mediolanensis imperii

insignia largi - . Tu D retur.

, Epitaphium Actii qui eo rudi seculo Aeto dicebatur.

Hoc m Sarcophara tegitur vir nobilis Tinger, Imporio acidus, non leuu m asper a

Urbem qui mris cinxit, Regnumque recepit, .

Fumuit Hau s, ingentes ruxit aedes , o . Tignin longa vita, at foret ita Ut virtus multous et durarefer annos.

78쪽

s IVE LIBER QUINTUS.

C TIO immatura morte sublato, quod sine virili prole decessisset, duo patrui Luchinus atque Ioannes Insubrum omnium consensu. successe runt. Sed Ioannes aequitate liberali motus uti sacratum Antistitem decebat, diuini Iuris potestate contentus fuit, quo fratri bellica laude Illustri& in administranda Republica ingenio graui constantique praedito, integra exercendi Imperii Is initio statim suscepti Principatus quod Con summae gratiae apud ciues pluri-

cura relinqueretur.

firmandae potentiae, paranda quemum conferebat, a Benedicto duodecimo per Legatos impetrauit, ut interdicta sacris ciuitas. tum vere supplex, clementia & benignitate aequissimi sacrorum principis expiaretur. Recepit quoque pari pontificis indulgentia veteres thesauros qui e templo Modoctiae. turbulentis superiorum bellorum temporibus Auinionem asportati fuerant. Caeterum quum ad arma vocaretur, per Legatos sere sem per bella gessit, tametsi antea longe acerrimus bellator fuisset, ut pote qui in omnibus fere iustis praeliis honesta vulnera susceperit, in illa enim nobili cruentaque ad montem Catinum pugna, qua Uguc cio Fagiolanus victor vires Guelpharum partium vehementer contudit, paterna auxilia ductanti inuectoque in medios hostes, sinistrum crus valida cuspide traiectum est. Ad Alexandriam vero quum in Tanari ponte cum Ugone Baucio Roberti regis equitum Magistro confligeret, ita Baucium inuasit atque prostrauit, ut multo suo atque intersecti hostium ducis cruore sordatus , opimo spolio &prae- Hara victoria potiretur. Ad Tricellam quoque oppositus ingentibus externarum gentium copiis, quae pontificis ' Roberti regis auspiciis sub Gastone Aquitano Rai mundoque Cardonio ad Medio Alanum obsidendum ire maturabant, maxime pugnacis S periti ducis laudem tulisse sertur, quum terribili longoque certamine eesito reparataque saepe acie honesta in facie vulnera suscepisset. P stremo ad Nervianum acriter dimicans, Helvetiis securibus perfracta galea suffossoque equo prostratus captu'. est, & manante Pernares multo sanguine ad Iuglandis arborem tam diu nexus ct se mi animis iacuit, donec recentis Allobrogum alae superuentu, caesis Helvetiis atque Germanis & Leodriso hostium duce capto e vin culis eriperetur. Sed qui tot bellis summa pericula euaserat, ex principatu demum oborta statim inuidia amicorum S propinquorum

saeuas

79쪽

satuas manus vix effugit. Coniurauere enim in eius necem' Franci astus Pusteria ex ordine patritio avitis diuitiis potens, & ante alios duo Ah prandi seatres Martinus atque Pinalia, qui Actianis copiis praefuerant,neglectique a Luchino ad alios scilicet, uti meliores translatis honoribus, amiciorem liberalioremque dominum quaerebant;coniectis utique oculis in Galeacium & Barnabam ex Stephani eius fatris filios qui decore iuuentae ctiam plane matura militari indole florentes in tempestiua atque nefaria ambitione, quae semper domui Vicecomitum fatalis suit, ad Imperium aspirare dicebantur. Sed dum Ali prandi fratres pertentatis amicorum intimis, coniurationi vires addere contendunt, S Ramengo Casato inita consilia produntur. Nec mora Martinus atque Pinalia capti diuque torti in carcere fame necantur, caeteris in furca latronum more strangulatis: de Pusteria autem, qui profugiens, ex Etruria,retractus fuerat,in foro suppliciu est desumptum. eb quidem atrocius atque miserius, quod duobus filiis adolescentibus in conspectu parem poenam subeuntibus scaelestus pater paulo ante inter ciues maxime selix supremae calamitati suae domus intersuit. Nec multo post Margarita uxor qubd non conscia modo, suscepti eius immanis consilii,sed ad id mature patrandum peracerba concitatrix suisset, perpetui tantum carceris poena damnatur, qvbd Othorino vicecomite genita Luchinum arctissima propinquitate contingebat. Criterum ex damnatorum quaestione compertum est Galeacium & Barnabam non ignaros initar coniurationis, paratosque ad excipiendam principatus fortunam tanti facinoris euentum expectauisse. Sed Luia chinus ne supra Marci fratris necem familiae decus, vel maxime nocentium iuuenum cruore macularet, deprecante Ioanne Antistite exilii poenam non excessit. Ita tamen,ut eos perfidiae impietatisque ignominia notatos, ad Oceanum in extremos Belgas ct Batavos relegaret. Exinde Luchinum natura subtristem , planeque seuerum solito ama riorem ac duriorem factum scriptores tradunt, usque adeo ut nec in

ioco, pallidam semper obducens seontem,ridere si visus,quod ad animi aegritudinem articulorum quoq. dolores accessissent. Sed non in nis rumor de uxoris impudicitia per urbem excitatus, moerorem usque adeo cumulauit, ut in assecto tot malis sene, nondum maturo fato

viam aperiret. Nupserat ei liabella cognomento Fusca h Fliscorum gente, apud Ligures apprime nobili,duo ousque praesertim Pontificiabus Innocentio atque Hadriano, purpuratasque supra triginta Senatoribus longe clarissima, unde illa fastum atque inde luxuriem parum verecundo gesta oreque praeserebat. Haec nobiles Insubrum matronas forma, lepore, mundiciis, atque una praesertim uteri De cunditate , qua Luchinus selix videri potuit, anteibat . primo enim partu Luchinum nouellum, secundo Ursinam, tertio gemellos mares eximiae indolis Borsium 2 Forestinum rara quidem felicitate

80쪽

το PAVLI IOVI I

pepererat, nisi tantam prolem ex incesto concubitu concepisset, Galeacium enim formae dignitate cunctos mortales superantem lasciue adamatum ab ea constat, uti aliquot post annos defuncto iam viro in extremo vitae actu pie ingenueq. confessa est ut animum eo piaculo liberaret , vel cum certo infaustae prolis exitio tantiq. subinde Imperii haereditas ad legitimos successores verteretur. Caeterum suopte ingenio procax & leuis mulier exulante Galeacio, & viro cx podagra decumbente quum spectare Venetias cum situ stupendas,tum celebri sesto die Ascensonis Christi naualibus ludis &priuataru publicarumq.

Opum ostentatione mirabiles concupisset, importunae uxori Luchino cuncta c5 cedente haud difficulter impetrauit,ut ornatissima classe per Padum deueheretur, delectis in comitatu taminarum nobilissimis, qui b. di ambiguus inesset pudor, nec viri, earum tuendae pudicitiae cura tangerentur. Uerum luxoriosi sis ima nauigationis exitus fuit, ut cum

insigni probro prostratae pudicitiae apud Ugolinum Gon Zagam, Dandulumque Ueneti senatus principem, redierit, pari infamia deflagrantibus nonnullis illustribus taminis ex comitatu quum a pudicis pari

ter atque in eodem crimine maculosis leuitate muliebri per mutuas delationes singularum adulteria proderentur. Hoc tanto inexpiabilis infamiae vulnere percussus princeps, ita flagitii iniuriam tulit, ut non obscura parati ad vindictam animi signa, contractae frontis querela. demors'. saepe unguibus ostenderet'. Itaque Fusca expedito ingenio

non impudica modo, sed etiam truculenta mulier poenae metum celeriter anteuertit, aegrumque adhuc coniugem veneno lento atque tabifico praeoccupat, nullo tum sceleris extante Vestigio, quum plane maturatus aegri senis obitus, ad nouum insurgentis morbi impetum faci Ie referretur. Vixit annos sexaginta duos, imperauit nouem. Tumulatus est in aede diui Gothardi iuxta Actium,regio sumptu celebratis exeruiis. Luxere elatum veris lachrymis cuncti ciuium ordines: namumma aequitate ius dicere obliuisci factionum, tueri ab iniuria infi mos, ct quod maxime populare videbatur, singulari prouidentia ana nonam curare erat solitus, bella quoque, quod opulentae tranquillitatis intererat, extra fines semper gessit, eo animi decreto, ut & sua strenue defenderet, & socios constantissime tueretur. Parmam Imperio adiecit Sexaginta milibus aureis coemptam ab Obitio Atestino aegre eam urbem aduersus Goneta gas atque Scaligeros defendente. Phanis, porro ea conditione pacem dedit ,: ut honorarii tributi nomine binos equos, militarem unum, alterum asturconem album , quo domina veheretur, itemque binos ad aucupium falcones peregrinos, quotan nis penderent. Nouissime Ligures fluxa fide antiqua isdera violaniates, magnis copiis inuaserat Brutio filio duce. Genuam gentis caput obsessurus, nisi exitum ei properantia fata vetuissent. Magnificenti monumenta nulla fere reliquit Actiana domo contentus, quum antea

SEARCH

MENU NAVIGATION